Adnotationes in Iob

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Verba Baldad Sauchitis. quid enim exordium quam timor ab eo? ista subiunctio uidetur illis uerbis consentire, quibus dicit Iob: idcirco a facie eius turbabor, considerabo et timebo ab eo. nemo putet esse moram piratis: sine mora secundum permissum eius tentant. in quem enim non uenient insidiae ab eo? hoc est, cum ipse permittit. insidias autem dicit tentationes. aut quomodo [*]( 1 Iob 24, 18 3 Iob 24, 19 4 Iob 24, 20 5 Iob 24. 20 7 lob 24. 21 8 lob 24, 22 10 lob 24, 23 12 lob 24, 23 13 lob 24, 24 15 Iob 24, 24 18 Iob 24, 25 20 Iob 25, 1 22 Iob 23, 15 23 Iob 25, 3 24 Iob 25, 3 26 Iob 25, 4 ) [*](3 corde] ore Cb 5 pectum S 6 iniquos S 7 sanatur P 12 cadet SHier 14 sicut om. C 15 maluam GPC 16 quasi S testibula S decidens sponte eius Cbd eius om. SHier 17 inane] mane Cbd cnlmine T in culmine bd 19 sic G 20 baldaeintis uerba C balda P suitis GTPb 21 ab eo] habeo S 23 nemo enim Hier 26 permittat P )

561
erit homo iustus coram domino? ergo iuste eum tentari permittit. uel quomodo se mundabit natus ex muliere? nisi enim a deo mundatus fuerit, inmundus est. si lunae praecipit, et non lucet: quoniam si exigant rationes et ordo prouidentiae ipsius, ut luna non luceat, praecipiet, ut non luceat, et non lucebit. sed quare? utrum inde uult uideri non mundam lunam coram eo, quia praecipit ei, et non lucet? an forte rationalis animae natura figurate hic insinuatur, cui sol intellegibilis est lumen illud uerum, quod inluminat omnem hominem? et quoniam tanto magis lucet luna terrenis aspectibus, quanto magis recedit a sole. cum autem propinquat soli, interimitur terris: intellegamus animae diuinitus praecipi, ut superata natiuitate terrena atque mortali, qua splendor eius adparet terreno sensu uidentibus, adpareat et propinquet subiugeturque sapientiae, quo eius luce secretissime exultans caueat facere iustitiam suam coram hominibus, ut uideatur ab eis, sed cum gloriatur, in domino glorietur, quia et cum adparet hominibus, dono creatoris adparet. nec stellae sunt mundae ante eum: in comparatione eius.