Adnotationes in Iob

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quare dominum non latuerunt horae: quamobrem, uel: itaque. finem transgressi sunt: Christum. et inclinauerunt pauperes a uia iusta: ut uel imitarentur eos uel inde arbitrarentur non esse diuinum iudicium, quia inpunitam malitiam uidebant qua eis nocebant iustitiam relinquentes. simul absconditi sunt mites terrae: cum his, qui declinauerunt a uia iusta, absconditi sunt mites, ne mihi ferrent auxilium. nam tria sunt genera hominum in ecclesia, cum fit persecutio: alii enim consentiunt, alii fugiunt, alii patiuntur, quorum personam sustinet Iob. et inruerunt asini feri in agro super me: stulti et indomiti et ob hoc superbi inruunt super me confitentem, id est ecclesiam. et exeuntes ad opus suum: hoc enim est opus eorum, ut in me inruant, id est ad hoc deputati sunt a deo. suauis factus est ei panis in adulescentes: inpio et persecutori suauem panem dicit, id est persecutionem, qua libenter fruebatur, cum eam faceret adulescentibus: ut adolescentes aut pro amatoribus uoluptatum accipiamus, quia ipsi facile talibus consentiunt, aut pro eis, qui tantum in ecclesia profecerunt, ut pueritiae quidem simplicitatem transierint, sed nondum peruenerint ad robur illud uirile, quo etiam persecutor contemnitur. agrum ante tempus non suum demessuerunt: aut genera persecutionum dicit. ut aliquem agri damno terrerent, aut pro agro ecclesia intellegenda, quam ante maturitatem persecutionibus metere. uoluerunt, id est, antequam simul zizania crescerent, ut tempore messis [*]( 1 lob 24, 1 2 Iob 24, 2 3 Iob 24, 4 6 Iob 24. 4 10 Iob 24, 5 12 Iob 24, 5 14 Iob 24, 5 22 Iob 24, 6 ) [*]( 1 horae] habere C 2 uel: itaque om. TPCb transgresse S 5 uidebant malitiam TPCbd relinquentes iustitiam TPCbd 9 ait C 11 sicut asini SHier agros oS\' et pr, om. C 12 irruerunt Cbd id estl scilicet bd et om. SHier 13 opus est TCbd 15 est om. P eis CHier et S adholescentes G 20 pueritiani G simpliciter G transierunt G 21 peruenerunt Gt b illud om. C persecutus GPl 23 dicit persecutionurn TPCbd 24 pro om. TC agro] pago P )

559
separarentur. de stillicidiis montium madescent: confugientes nudi ad speluncas, ubi saxa distillant. rapuerunt ab ubere pupillum: pupilli et uiduae plerumque ex persona ecclesiae accipiendi est populus sub tormento. et eum qui ceciderat, humiliauerunt: desertum uel auxilio dei uel alicuius; quod est magnae saeuitiae, non talibus parcere. in angustiis insidiati sunt inique: in necessitatibus. de ciuitate et de domibus eiciebantur: ab eis eiciebantur alii. anima uero paruulorum in gemitu ualde: fuit. ipse autem deus eorum curam non habuit: inpiorum, quia modo curam eorum non habendo fecit eos desperare de iudicio dei, quia inpune mala faciebant. et ideo in tenebras traditi sunt: ignorantiae iudicii dei. et repente ut fur: eos occupabit dies ille. oculus adulteri obseruat tenebras: ostendere uult in quas tenebras tradantur inpii per inpunitatem; non enim eas quas captant adulteri et ceteri qui male faciunt per noctem, ne agnoscantur per diem; sed illas quae etiam mane super eos sunt. suffodit in tenebris domos: alia mala facta commemorat. per diem obsignauerunt semet ipsos: occultauerunt. non cognouerunt lucem, quia simul eis manet umbra mortis: non quia nox recessit, propterea eos deseruit umbra mortis. leuis est super faciem aquae: ad comparationem terrae splendidiores accipiendi sunt, quos lux penetrat et imago leuitatis; et ideo leuis est super eos umbra mortis. nam et ipsi portant eam per condicionem carnis. uel: leuis est super faciem [*]( 1 cf. Matth. 13, 29. 30 Iob 24, 8 2 lob 24, 9 4 lob 24, 9 6 Iob 24, 11 7. 8 Iob 24, 12 9 Iob 24, 13 12. 13 Iob 24, 14 14 Iob 24, 15 18 Iob 24, 16 19. 20 lob 24, 16. 17 22. 26 Iob 24, 18 ) [*]( 4 sunt P 6 parcere talibus P 7 inique insidiati sunt SHier ciuitatibus b 8 domibus] domibus suis S domibus ui Hier 9 in gemitu] ingemuit S autem om. C 10 n5 cura b 12 tenebiis Cb; tradidit eos in tenebras SHier 13 et nocte erit sicut fur SHier eos ut fur occupabit b occupauit eos G 15 ostendere-tenebras om. C 18 mane d: male Pb male TC; in G male post eos legitur 20 qua S 21 manet eis S mane Hier )
560
aquae dixit super eos qui in baptismo confitentur. maledicatur pars eorum super terram: sterile sit quod delegerunt. de sinu enim pupillorum rapuerunt: de corde infirmorum uerbum per malam suasionem. deinde rememoratum est peccatum eius: quod putabat in obliuionem uenire. conteratur sicut lignum insanabile omnis iniquus: quod non sanat. sterili enim non fecit bene: quae sine consolatione filiorum est. consurgens ergo non credit contra uitam suam: non credit aduersus uitam suam; debuit enim credere malam se habere uitam et eo ipso consurgere. cum infirmari coeperit, non speret sanitatem: tribulari. sed cadit in languorem. tales enim inpius consolationes quaerit in rebus aduersis, quibus infirmior fiat. emarcuit sicut malua in aestu: altitudo eius, quia non tulit aestum tribulationis; malua autem propter infirmitatem. aut sicut de stipula spica eius sponte decidens: quia inane erat culmen ipsius; ipse enim sibi elegit tales consolationes quibus peius infirmetur. alioquin quis est qui loquatur mendacium me dicere? si et aliter sunt.