Adnotationes in Iob

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Verba Iob. et quidem scio quia de manu mea est increpatio: de peccatis meis. et manus mea grauis facta est super gemitum meum: ideo me percussisti, ut doleam. et uenire usque ad solium eius? ut sim tam sanctus, ut perueniam ad eorum numerum, qui sedes eius sunt. tunc enim possum dicere uera et audire: unde et caeli dicuntur sancti. et cognoscam causationes quas loquetur mihi: redditiones causarum, quibus se omnia iuste iudicare demonstrat. et sentiam quae adnuntiat mihi: iam proximus ei. an in multa uirtute diiudicabitur mecum? ut per potentiam resistat mihi. nequaquam. tantum in terrore non abutatur me: propter peccata mea, pro quibus timeo modo, cum sum in terrore, non abutatur me. ceterum cum ad eum uenero: in ilia libertate, qua ego adnumerabor solio eius, omnia amabo et non mihi resistet uirtus eius; quamuis modo possit me abuti, utpote peccatore. id est: faciat de me quod uult, etiam cum poena mea, iuste tamen. [*]( 1 lob 22, 21 2 Iob 22, 23 4 Iob 22, 24 5 Iob 22, 16 6. 7 Iob 22, 29 8 lob 22. 30 11 Iob 23. 2 12 lob 23, 2 14 Iob . 23, 3 17 Iob 28, 5 19 Iob 23, 5 20 Iob 23, 6 21. 23 Iob 23, 6 ) [*]( 1 subsannabit GTPCbdHier 3 a om. S 4 hoc C ponens GTPCbd 7 ipsum alt. om. C et om. C dicens C est] es GPCSb 8 in om. GTPCbd 9 munditia S manum S 11 et quidem] equidem GS 12 mea] eius SHier 13 percussistis P 18 quibus] qui cft C 21*tantum] tamen TPCbd errore G 22 non orn. TPC 23 ceterumuenero om. SHier 24 ego om. GP 26 peccatorem G )

557
ueritas enim et increpatio ab eo est: id est non iniuste increpat. educit in finem iudicium meum: etiam si modo corripit, postea manifestabit. nam si primus ambulauero, postea non ero: non arroganter sperem, non infideliter desperem, hoc est: non declinare dextra aut sinistra. inde est: si ascendero in caelum, tu ibi es. quis me inde potest pellere? et cetera. a laeua quid aget, non adprehendam: superiora repetit. a laeua autem dicit non se adprehensurum deditum temporalibus. conuertetur ad dexteram, et non uidebo: ideo non debeo esse a laeua; conuertetur autem dixit, quia ipse in spiritalibus est, unde ego me auerto, si a laeua fuero. sed scit ipse uiam meam: ut, etiamsi per tribulationes duxerit, sequar. probauit me sicut aurum: in tentationibus. egrediar in praeceptis eius: de tenebris meis exeam, sed tamen in praeceptis eius. si autem ipse iudicauit sic: ut per tribulationes me tamquam aurum probet. propterea ad eum festinaui: quia me tribulauit, ideo relictis temporalibus ad eum festinaui. et commonitus so lli c it us fui de eo: ut his poenis carnalibus aeterna supplicia deuitarem. idcirco a facie eius turbabor: modo turbabor, ut caueam cogitans futurum iudicium, ubi erit eius manifestatio. et dominus molliuit cor meum: et ipsum timere, quo cauet futuras poenas, misericordiae dei deputat. non enim sciret superuenturas poenas et tenebras malis, nisi dominus molliret cor eius praesentibus tribulationibus: aduersus illud, quod indurat deus cor Pharaonis. [*]( 1 Iob 23, 7 2 Iob 23, 7 3 Iob 23. 8 6 Ps. 138, 8 7 Iob 23, 9 10 Iob 23, 9 12 lob 23, 10 13 lob 23 10 14 lob 23, 11 15 Iob 23, 13 17 Iob 23, 14 18 Iob 23, 14 20 Iob 23, 15 22 Iob 23, 16 26 cf. Ex. 7, 3 ) [*]( 1 est ab eo Cbd 2 ct e.łucet S fine G 3 et si SHier abiero S 4 posteaj ultra SHier non med.] nam C 5 dextera P 6 caelo P 7 agitet S adprehende S 10 debebo C 11 ego] ergo G aduerto C 12 sed om. Cbd 13 me duxerit bd dixerit C et probauit SHier 14 tribulatiouibus Cbd ingrediar Sb 19 aeterna om. 6 21 eis TC 24 poenas et om. G )
558