Adnotationes in Iob

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Eliphaz Themanitis uerba. nonne dominus est qui docet sensum et scientiam? quasi dixerit lob non eum recte iudicare: cum utique reprehendi deus non possit nisi per intellegentiam, qua superior est, siquidem ab ipso detur homini. et ueniot tecum in iudicium? ut compareris ei. lumen tuum in tenebras conuersum est: dignitas. et dormientem te aqua operuit: securum inundatio tribulationis. an per nebulam diiudicat? quasi per nebulam uidere non possit. nubes latibulum eius, et non uidebitur: latent eum quae in terra sunt. et ambitum caeli percurrit: figuram et non terram. ergone semitam saeculi custodis? quasi lob putarit a deo res humanas non curari. quia capti sunt inmaturi ? secundum se inmaturi; putabant enim se in perpetuum permansuros, aut certe antequam peruenirent ad sapientiam; sed quia hoc audierant, non quia ista sentiebant isti amici lob. et cogitatio inpii longe est ab eo, et inplet domos eorum bonis: et longe est ab eo cogitatio inpii, quia non sic facit sicut sperat inpius, id est: aut quia placet ei inpietas aut non uidet eam. uidentes iusti riserunt: intellegentes; quamuis isti non intellexerint, putantes quia hic redditur inpiis. et [*]( 1 Iob 21, 34 4 Iob 22, 2 8 Iob 22, 4 9 Iob 22, 11 10 lob 22, 11 11 lob 22, 13 12 Iob 22, 14 13 lob 22, 14 14 Iob 22, 15 16 Iob 22, 16 19 Iob 22, 18 23 Iob 22, 19 24 lob 22, 19 ) [*](4 Verba Eliphaz Themanitis d eliphat CP eliphath G emanitis GC temanitis P 6 iudicat b reprehendi om. G possit repręhendi G 9 tenebris Cb 10 dormiente S 11 iudicat SHter 13 qui C ambitum] habitum G 14 non et TPd ergo S 15 lobl non G 16 qui S capiti Hier secnndum-inmaturi om. C 18 sed quia non hoc audierant non quia seqq. TC 19 isti om. G 20 et-ab eo om. P ipse impleuit Hier post bonis sequitur: et cogitatio inpii aqq. apud Hier 22 id est om. C 23 iustiores erunt GTPCbd )

556
inculpabilis subsannauit eos: inpios. esto durus, si sustinueris: patiens, hoc est dura. procul facies iniquitatem a tabernaculo tuo: conuersationem uel uitam tuam; quamuis haec isti carnaliter dicant. et pones illud super aggerem in petram. aduersus id quod dixit: flumen decurrens fundamenta eorum. quia humiliauit semet ipsum: ipsum lumen. et dices: elatus est in superbiam: aduersus superbos. erue innocentem, et saluaberis <in> munditia manuum tuarum: noli deficere in bonis operibus, quia curat deus humana.