Adnotationes in Iob

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Verba Iob. et non sit mihi a uobis haec consolatio: qua putatis bonis temporalibus gaudendum, cum communia sint piis et inpiis, et, si quando quis iniquus esset, hinc in eum uindicari, cum Iob dicat usque ad sepulcrum permanere ista bona inpiis et non in eos per ea uindicari. quid enim? numquid humana est castigatio mea? a deo mihi est castigatio. itaque et ipse potest consolari, non uos. aut quare non irascar? nolite ergo me ita consolari, [*]( 1 lob 20, 21 2 lob 20, 22 4 lob 20. 23 8 lob 20, 23 9 lob 20, 24 10 lob 20, 25 13 lob 20. 25 14 Iob 20, 26 16 Iob 20, 27 17 Iob 20, 29 19 Iob 21, 2 24 Iob 21, 4 26 lob 21, 4 ) [*]( 2 transierunt bd cupitates T 3 taili G 4 inpleuit GTP 5 eueniet G 8 et om. Hier mittet S iracundia S 9 uidit eum P bona opera C uulnerat GP 12 uulnerentur G a om. G 13 habitaculis SHier 14 letat S 15 homo habeat P habebat b 16 etiam om. P detecat S 18 eius om. S episcopo] ipso b 21 sunt C 23 bona ista Cbd 24 qui S 25 est mihi d 26 ita me C )

553
nam inpiorum utique felicitatem uideo. respicite ad me et admiramini: tamquam inania dicentem. si enim recorder, perturbor: indignitates humanae uitae rediens ad affectum praeteritum ab isto, in quo nunc est, confitetur. et tenentur carnes meae doloribus: carnaliter doleo. quare inpii uiuunt? quaerit ab eis causam, quia dicebant hic in inpiis uindicari. et permanent sicut uetustate oues eorum: quo modo possunt uetustate perseuerare? non enim semper erunt. erant autem in manibus eorum bona: non tulit eis bona ipsa, cum haec dicerent. immo uero, inpiorum lucerna extinguetur: claritas temporalis, etiamsi non sicut isti intellegebant. deficiant filii eius bona eius: bona quae eis persuasit, temporalia scilicet, aut antichristi aut diaboli. uideant oculi eius necem suam: significat et hanc prosperitatem ignorari ab his qui hac gaudent; in futuro autem ad sensum etiam inpiorum perducetur. quia nulla uoluntas eius in domo sua post eum: quia in conscientia sua dominum non consecuti sunt in tribulationibus. licet numerus mensium eius dimidiatus sit: quamuis praesentem coluerit deum, tamen quia non et futura sperauit, quod est plenus mensium numerus. ipse enim homicidia iudicat? quia inpii cum persuaserint inpietatem per dilectionem carnalium inpietatum, futuro saeculo utique occidunt. non tamen talia homicidia iudicant homines, sed solus deus. hic [*]( 1 Iob 21, 5 2 Iob 21, 6 4 Iob 21, 6 5 Iob 21, 7 7 Iob 21, 11 9 lob 21, 16 10 Iob 21, 17 12 Iob 21, 19 14 Iob 21, 20 16 Iob 21, 21 18 Iob 21, 21 21 lob 21, 22 24 Iob 21, 23 ) [*]( 2 recordes G recordor TPCSbHier 3 indignitate C in dignitates b t 4 perterritum GPCb isto] eo b cfl confitetur b 5 doleam G 6 dicebat G impios bd 7 fetuste S uetustae Hier 9 autem] enim S non-bona om. C 10 lucerna impiorum SHier 11 extinguitur S 12 filios S 13 persuasit] per sustena sit G 14 significat quia G et hanc] et in hac G 15 prosperitate G ignorare G 16 perduceretur G 19 mensuum S deum ante praesentem legitur in Tb 20 et om. TCb 21 enim] etiam Hier homicidas Hier 22 cum om. G persuaserit C 23 futuri saeculi G )
554
morietur in robore simplicitatis suae: uidetur exsequi occulta homicidia, commemorans largum unum et alium auarum, quia homines abundantes et largi putantur et boni. intestina eius plena sunt adipe: habet laetitiam. et medulla eorum diffunditur: intestinorum, quia non tenet intra se bona sua, sed inpendit illa uel in se uel in aliis. itaque scio uos audacter mihi insistere: non enim considerate dicitis. quia dicitis: ubi est domus principis? uel inpiorum uel superbi; quia putabant hic eis auferri bona, cum plerique etiam pleni his uitam finierint per ea puniendi. et ubi est uelamen in tabernaculis inpiorum? honor. interrogate eos qui transeunt per uiam: qui non delectantur uia, sed transeunt per eam. et signa eorum non ignorabitis: uel inpiorum quae dant transeuntes, dicentes quid eis futurum sit, uel a quibus cognoscantur inpii. quis adnuntiabit coram eo uiam eius? coram inpio uiam suam nemo nisi dominus adnuntiat fiducialiter, quia ipse ei respondet. et tamen "et ipse- dominus in sepulcrum deductus est:" ita merces pietatis non hic speranda est. et super aceruum uigilauit: ante enim ipse resurrexit, quam aceruus resurgeret resurgentium. dulces fuerunt ei lapides torrentis: quos saeculum non subuertit, id est discipulos suos. et post eum omnis homo sequitur et ante eum innumerabiles. aut:. post eum omnis homo, id est unus homo, et ante eum innumerabiles» qui nunc in numero hominum deputati sunt, aut: post eum [*]( 4 Iob 21, 24 Iob 21, 24 7 Iob 21, 27 8 Iob 21, 28 11 Iob 21, 28 12 lob 21, 29 13 lob 21, 29 16 lob 21, 31 18 lob 21, 32 20 Iob 21, 32 21 Iob 21, 33 23 Iob 21, 33 ) [*]( 1 rupore S 6 impedit C 7 insistere mihi S 10 plenis G his om. TCb finierunt GCb 11 in om. S 13 uia] uiam G 14 quae dantj quedam C 15 ei Td cognoscuntur b 18 et alt. om. GC 19 sepulcra SHier hic non C 20 separanda C aceruo S 21 dulcis S 22 ei fuerunt Hier ei] et S labilli S lapilli Hier torrentes S 24 postj per G 25 id-homo om. G et] ut G innumerabilis S 26 deputandi GP post] per G )
555
turba credentium et ante eum patriarchae et prophetae. quomodo ergo consolamini me inaniter? praesentia bona uel mala suadentes.