Adnotationes in Iob

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Verba Sophar Minaei. non enim intellegitis magis quam ego: ad alios se conuertit, qui cum eo lob consolabantur. eruditionem confusionis meae audiam: oblique uult, ut lob audiat eruditionem confusionis suae; tunc enim potest etiam spiritum sapientiae consequi. haec autem locutio sollemnis est, cum dicimus: "bonum est mihi ut caueam, nam male mihi erit", cum uolumus, ut alius caueat. numquid haec nosti a saeculis? ex quo sunt saecula, scis haec. et haec putat quod lob ignorat tamquam inpius. oculus uidebit et non adiciet: non enim uidebitur. filios eius disperdat inpius: siue imitatores eius siue seductos ab eo diabolus. et manus eius succendantur doloribus: operibus eius crucientur. ossa eius repleta sunt iuuentute eius: superbit de firmitate sua. abscondet eam sub lingua sua: non illam demonstrabit tamquam dolosus, ut tacite illa utatur. [*]( 1 Iob 19, 27 3 Iob 19, 28 4 Gal. 6, 1 5 Iob 19, 28 6 Iob 19, 29 10 Iob 20, 2 12 Iob 20, 3 16 Iob 20, 4 18 Iob 20, 9 19 Iob 20. 10 21 lob 20, 10 22 lob 20, 11 23 lob 20, 12 ) [*]( 1 consumpta GPCb consumata S 2 sinum GTPCb id est om. d 3 quod etsi Hier dicimus GTCS 4 etiam] in C 6 inueniinas C ipsis b 7 iniquos] inimicos C 10 Minaei om. b nec Hier 13 ut om. G suae confusionis P 14 potes G 15 solennis G 16 malum b erit mihi PC erit si non caueam P 17 haec] et S nostis b saecularia G scis haec] sic est GTPCb 18 hoc b ignoret Pbd 19 disperdant infimi S 20 eius om. C diabolus om. Pd 21 suceidantur S 22 crucietur GT impleta TPCbd 23 infirmitate G abscondit S ea G linguam suaM S 24 demonstrauit GTPC )

551
parcet ei et non relinquet eam: amans eam et nolens ea carere non eam persequitur, aut: parcet ei dominus et hac inpunitate non eam relinquet. et tenebit eam in medio gutture suo: tamquam quod eum delectat. et non poterit subuenire sibi: non ideo se liberabit. fel aspidis in uentre eius: in interioribus, in occultis habens nocendi malitiam. diuitiae inique congregatae euomentur: cum tormento interiorum et pressura cordis. de domo eius protrahet eum angelus: quandocumque manifestabuntur occulta eius per tribulationes. et furorem draconum fulgebit: ut ille qui primo occultus fuit, tribulationibus proditus, furorem draconum fulgeat iam palam. interficiat illum lingua colubri: seducat eum diabolus. et non uideat mulcram pecorum: fructus ouium, id est iustitiae opera non faciat, ut se inde intellegat posse redimi. neque pabula mellis et butyri: opera bona cum caritate et hilaritate cordis et largitate praebentis; butyrum enim lac pingue est. in uanum et frustra laborauit: quia non intellegit haec de his operanda, quae ad misericordiam pertinent. unde et dominus butyrum et mel dicitur manducare, quia haec illi in humilibus eius praebentur. quae erunt ut durum quid, quod mandi non potest nec glutiri: durum nescio quid id est, iniquitas uel superbia. in desiderio suo non saluabitur: quia [*]( 1 Iob 20, 13 3 lob 20, 13 4 Iob 20, 14 5 Iob 20, 14 7 lob 20, 15 8 lob 20, 15 10 lob 20, 16 12 lob 20, 16 13 lob 20, 17 15 Iob 20, 17 17 Iob 20, 18 19 cf. Es. 7, 15 21 Iob 20, 18 23 Iob 20, 20 ) [*](1 pr. ea G 2 persequetur d percit b 3 medio om. S 4 eum] cum C poteritis S 5 liberauit G 6 uentre eius] uentum est eius C 7 diuitia S congregate inique 8 uomentur GP 8 protrahit GTPCb 10 furore Gbd draconem S fulgebit] mulgebit SHier 11 furore Gbd 12 illum] eum P 13 mulchra GPC mulcra T mul S 14 ouium] operum G faciet G 15 id se G inde se P inde om. G 16 butti C 21 erunt: egerunt GTPCbd egeruntur Hier 22 gluti S id om. TPCbd post est addunt puto bd iniquitatem G 23 superbiam G )
552
iniqua desiderauit. non erunt reliquiae de cibis eius: transeunt cupiditates eius. cum putauerit se repletum esse, coartabitur: non tam satietas est de plenitudine cupiditatum quam pressura. si quo modo inpleat uentrem suum: talis necessitas ei ueniet, ut dubitet utrum inpleat uentrem suum, cum utique ista ideo quaerantur, ut pellatur necessitas. hoc autem dixit, quia tanto plus cupit, quanto plus habuerit. et emittet super eum furorem iracundiae: quia non uidit facere opera bona. uulneret eum sagitta aerea: perpetua. pertranseat corpus eius iaculum: penetret eum tentatio, ut et de his quae sperat et de his quae relinquit uulneretur, tamquam a pectore per tergum traiectus. fulgura in tabernaculis eius: terrores repentini in cogitationibus eius. laedat aduena domum eius: diabolus, qui aduenticius est ad tentandum; si quidem habeat homo etiam proprias tentationes. et detegat caelum iniquitates eius: caeleste iudicium. et possessio bonorum eius ab episcopo: haec illi largietur deus.