Adnotationes in Iob

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Verba Iob. et destruitis me uerbis: infirmatis me, qui me consolari debuistis. scitote tantum quia deus fecit milii sic: apud quem possum de peccato conuinci, non apud homines. et u all u m suum circa me circumdedit: fossa circa muros est; quo coactus sum ad confessionem. ecce rideo opprobrio et non loquor: utilitatem dicit confessionis, quia, si uellet ridere peccatum suum et non illud proloqui, clamaret et non exaudiretur. in uultu meo tenebras posuit: inluminationem uultus mei abstulit a me; quod contingit auersis. et abstulit coronam de capite meo: dignitatem spiritalem, quam dat sapientia. -et disrupit me undique, et abii: omnia tenebam, et abstulit ea mihi aduersus illud quod acceperat uirtutem continendi omnia. et arbitratus est me tamquam inimicum: sic me iudicauit, quasi ei nocerem, si ei essem par. et circumdederunt tabernaculum meum: cor et conscientiam. fratres mei recesserunt: in spe correctionis, quia fratres sunt; quamuis primo correctionem meam aspernati sint et eos secuti qui sibi aliena, hoc est perniciosa, suaderent. et amici mei inmisericordes facti sunt: in malis spiritalibus, qui condolent proximis suis, sed eos potius inrident; quos non inriderent in malis carnalibus constitutos. et scientes nomen meum obliti sunt me: non me cognoscentes, quod mutatus sum. uicini domus et ancillae meae: cum quibus secreta communicabam; adulatores, qui recedunt ab eo qui confitetur deo: ipsi enim dicuntur ancillari. [*]( 1 Iob 19, 2 2 Iob 19, 3 4 Iob 19, 6 6 Iob 19, 7 8 Iob 19. 8 10 lob 19, 9 12 lob 9. 10 14 lob 19, 11 16 lob 19, 12 17 lob 19, 13 20 Iob 19, 13 22 Iob 19, 14 24 Iob 19, 15 ) [*]( 1 infinriitatis C 2 pr. mee C 3 dominus Hier fecit om. S 4 circa] aduersum S 5 circundedit G circondedit C quo om. TPCb 6 opprobria PTCbdHier loquar Hier 10 a om. C 12 dirupit TCb abit S 13 ea mihi] ea a me C illa a me bd quod om. C 15 nocerem I noctem C par essem Tbd 16 conscientia GTC 17 in] Qui G 20 ruisericordes C 21 non condolent Pbd potius eos Cbd 22 irrident C 23 me] mei S 24 et] atque S 25 me S 26 recedent G )

549
seruum meum uocaui, et non respondit: aut corpus aut eos qui ei ad mala seruiebant. os meum deprecabatur, et rogabam uxorem meam: tamquam dicens: quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? id est cupiens ut ei consentiat. inuocabam blandiens filios uteri mei: quos genuerat persuadens eis spem saeculi. et quos dilexeram, consurrexerunt in me: in illa uita. in cute computruerunt carnes meae: amore eorum, quae forinsecus sentiuntur, computruerunt interiora mea. nam utique leue est, si ad litteram accipiamus, tamquam scabiem habuerit. et ossa mea in dentibus meis sunt: firmitas et fortitudo mea in uerbis est, non in factis. miseremini mei, miseremini mei, o amici: angelos uidetur postulare, ut pro eo deprecentur, aut certe sanctos, ut pro paenitente orent. manus enim domini est quae tetigit me: manu domini se tactum dicit, ut doleret uulnus suum, quod sine sensu ei fuit. quare me persequimini sicut et dominus? detestamini et horretis sicut dominus; uel obiurgatis, cum iam confitear. de carnibus meis non satiamini? non gaudetis, si carnaliter uiuam. <in> stilo ferreo et plumbo? ut quemadmodum cedit plumbum stilo ferreo, sic cedant sermonibus meis corda hominum. aut in testimonium in petris sculpantur? ut illi ea discant, qui firmi sunt ad euangelizandum. scio enim quia aeternus est qui me resoluturus est: quia potest me reparare. quorum ego mihi conscius sum: quia merui illa. quae oculus meus uidit et non alius: hoc est: nemo scit quid agatur in homine nisi [*]( 1 Iob 19, 16 2 Iob 19, 16. 17 3 Ps. 41, 12 5 Iob 19, 17 6 Iob 19, 19 7 Iob 19, 20 10 Iob 19, 20 12 Iob 19, 21 14 Iob 19. 21 17 lob 19, 22 19 lob 19, 22 20 lob 19, 24 22 lob 19, 24 24 lob 19, 25 25 lob 19, 27 26 lob 19, 27 27 I Cor. 2, 11 ) [*]( 1 nonf ipse non S 2 deprecabar TPCb 5 inuocaui bd blandiens om. G 6 genueram b eis] illis G 7 uita illa C 12 raeij mihi Hier 13 mei om. TGC 15 qui S 16 ei om. G eius b 18 horretis] obretis C 19 sotiamini S 20 in SHier: om. GTPCbd et] uel G in plumbo S 25 conscias] confisus C )
550
spiritus qui in ipso est. et omnia mihi consummata sunt in sinu: in interioribus ubi nemo uidet, id est in conscientia. quodsi et dixeritis: quid dicemus contra eum? secundum quod dictum est etiam spiritalibus: intendens te ipsum, ne et tu tenteris. et radicem sermonis inueniemus in eo? ut de ipsius eum conuincamus. ira enim super iniquos ueniet: qui se extollunt super peccatores et putant se tales esse non posse, ipsos dicit iniquos.