Verba lob. audiui talia multa: non solum quae uos dicitis. consolatores malorum omnes: malos potestis consolari, quia ipsi uos imitantur. non bonos. et est uocatiuus; a nullo enim uestrum audiui aliquid boni. quid enim? numquid ordo est in sermonibus spiritus? superbiae. aut in quo molestum tibi erit? quamuis non ames quod dicas. et ego secundum uos loquor: quomodo digni estis. si subiocta esset anima uestra pro mea: si uos pateremini quod ego, loquerer sermonibus, non factis; ita nihil est loqui quod non facitis. si enim loquar, non dolebo uulnere: ostenditis uos neque in loquendo neque in tacendo prudentes esse. nam sapientes et cum loquuntur, in consolationibus condolescunt; uel in confessione sua loquentes dolent uulnus suum uel cum tacent, prudenter tacent. nunc autem lassauit me et fecit stultum et putrem: ut non contra uos loquar, deus fregit superbiam, ut stultus factus sapiens fiam. adprehendisti me et in testimonium factus sum: conuicisti me de peccatis meis et aduersum me ego sum testis. et surrexit super me mendacium meum: cum mihi iustus uidebar. contra faciem meam respondi, hoc est: statuam te ante faciem tuam. iracundia usus deiecit me: benedixit usus [*]( 1 Iob 15, 34 3 Iob 15, 35 5 Iob 16. 2 6 lob 16. 2 8 Iob 16, 3 10 lob 16, 3 11 lob 16. 4 12 lob 16, 4 14 lob 16, 6 19 Iob 16, 7 21 Iob 16, 7. 8 23 Iob 16, 8 24 Iob 16, 8 25 Ps. 49. 21 26 Iob 16, 9 ) [*]( 1 domus PCbd murmora S 3 et inclusi, om. Sriier uentrem G 5 alia GTPb 8 aliquod P bonum G 9 in sermonibus est Cbd est? spiritus superbiae (sic coni.) b 11 dicis b loquar SHier 12 esset om. C anima uestra esset GP 14 non om. GP loquor G 15 doleo G ostendistis d 17 in pr. om. b 19 lapsauit S me] me dolor IIier stultus S 25 respondit S hinc d 26 iracundiam (bis) G iracundie (bis) TPb enim usus Hier )
543
iracundia — non enim eam patitur — deiecit autem tamquam superbum. fremuit super me dentibus: obiurgauit me, ut dentes pro uerbis accipiantur. sagittae piratarum eius super me deciderunt. aeriae potestates quibus utitur deus et eis permittit, ut aut exerceantur boni aut puniantur mali, piratae autem quia in hoc mari nauigantibus insidiantur. acie oculorum inruit: non dissimulauit a peccatis meis, tamquam innuit, ut punirer; ipse enim tamquam lumen est punitoribus ostendens puniendos. ruina mihi fuit aspectio ipsius. aut ita: fecit, ut uiderem peccatum meum: ante enim non sic mihi ad sensum perductum fuit. acriter percussit me ingens deus et simul concurrerunt in me: deo enim percutiente illi concurrerunt angeli satanae. in pace cum essem, discerpsit me: ab ipsa pace aut a memet ipso discerpsit, ut ab aduersariis et sibi aduersantibus dilacerarer. et tenens comam meam diuellit: per peccata mea me aduersus me diuisit. statuit me sicut signum: in quem iacularentur, ut solet signum poni iaculantibus, quo iacula dirigant. circumdederunt me lanceis emittentes in renes meos, non pepercerunt: propter desideria carnalia, quae sibi inpacta dicit, per malas persuasiones ab angelis malis. effuderunt in terra fel meum: ut terrena bona zelarer in his qui his abundant. deiecerunt me prostratione magna: ne carnalem prostrationem intellegeremus. cilicium adsuerunt corio meo: peccata interiora, quibus reminiscitur se fuisse
[*](2 Iob 16, 9 3 Iob 16. 9 6 Iob 16, 10 11 Iob 16, 10 13 Iob 16, 12 15 Iob 16, 12 17 Iob 16, 12 19 Iob 16, 13 21 Iob 16, 18 23 Iob 16. 14 24 Iob. 16, 15 ) [*]( 1 autemj me b 3 intellegantur TPCbd 4 aeriae scripsi: aerias lib. 6 mare GTPC 9 ostendens] offendit C ipsius] eius PCbd ita fecit (sic) b 10 sic] sit C 11 productum C ingens deus] in genibus dHier in genis S 13 sim S 15 ab om. GPC dilacerer b tens S 16 meam om. S diuulsit d aduersum PCbd 17 dimisit C 18 dirigantur b 19 lanceas GS et mittentes P 20 tt non SHier 21 inpacta om. G passiones C 22 terra b iis d 23 post ratione S 24 cilicio adsuerunt (adfuerunt?) S ) 544
in bonis. et super palpebras meas umbra mortis: uolo uidere et impedit me consuetudo carnalis. terra ne operiat super sanguinem carnis meae: id est, ne, si inmunda fuerit oratio mea optando terrena, accedat cumulus terrae super uinculum mortalitatis: quod significauit nomine sanguinis, id est, ne cupiditate terrena maioribus calamitatibus uoluntarii peccati operiar, quod est illud naturale peccatum de condicione mortali. nec sit locus clamori meo: intercludatur meritum orationis meae. et nunc ecce in caelis est testis meus: de domino uidetur dicere, quia nondum in terram descenderat. et conscius meus in excelsis: propter participationem mortalitatis. diiudicetur uir cum domino: ueniat dominus, ut cum eo uir iudicetur, tamquam Iohannes cum Christo. in quorum diiudicatione intellegitur quid distet inter hominem perfectum et deum hominem factum. sicut filius hominis ad proximum suum: dominus homine suscepto ad eum qui inciderat in latrones. anni enim dinumerati uenerunt mihi: quod mihi per Christum subueniatur plenitudine temporum. et uiam, in quam non reuertar, ingrediar: uiam renuntiandi saeculo.