Defeci agitatus spiritu. ordo: defeci spiritu laboribus concussus. oro ut sepeliar, et non contingit mihi: ut absorbeatur mortale auita. in-gemiscimus enim grauati, in quo nolumus spoliari, sed superuestiri, id est: mutemur potius quam moriamur. quod utique, quamuis hoc homo cupiat, non contingit; debet enim mortem condemnatione peccati. preces adhibeo cum labore. et quid feci? [*]( 1 lob 16, 16 2 Iob 16, 13 8 Iob 16, 18 9 lob 16. Ht 11 Iob 16, 19 12 Iob 16, 21 15 Iob 16. 21 16 cf. Luc. 10. 30 17 Iob 16, 22 19 cf. Gal. 4, 4 Iob 16, 22 21 Iob 17, 1 22 Iob 17, 1 24 cf. II Cor. 5, 4 27 Iob 17, 2 ) [*]( 1 palpebra mea G palpebram meam TPCb 2 operiar b operias S 5 mortalitatis moae bd 9 ecce nunc Cb 10 nundum C terra GP 13 uir om. C 17 sic suscepto C 18 uenerunt] sunt S 19 in] per bd om. Hier qua CSHier 22 non om. S 23 enim om. GP 25 hic b 27 adliibebo dS nonnihil] non mihi TPCb )
545
nonnihil feci impetrans. furati sunt externi bona mea: ipsam inmortalitatem, qua spoliatur, significat. qui semiuiuus a latronibus est relictus. quis est iste? qui mihi subuenturus est, dominum significans. sed ideo dicit: quis est? quia inter homines futurus erat, ut uix ab eis discerneretur. ad manum meam ligetur: uinculo caritatis, ut custodiat me et ducat quo uult. quia cor eorum abscondisti a prudentia: qui eum non cognouerunt abscondisti. propter hoc non exaltabis eos: quia humiles non fuerunt, ideo caecati sunt et non potuerunt humilitate Christi exaltari. parti adnuntientur mala: quod caecitas ex parte Israhel facta est, siue quia eis mala uidebantur quae Christus adnuntiabat, ut dicerent: seducit turbas; siue per prophetas quae adnuntiata sunt de caecitate Israhel. non utique toti, sed parti acciderunt. et oculi super filios eorum tabuerunt: admiratione miraculorum, quibus dictum est: si ego in Beelzebub eicio daemonia, filii uestri in quo eiciunt? posuisti autem me in loquelam nationibus: hominem quem redemisti, id est ecclesiam, de qua loquerentur nationes, siue quae loqueretur nationibus. et in risum illis deueni: aut nationibus, cum ei detraherent, aut Iudaeis qui loquebantur nationibus. obscurati sunt ob iram oculi mei: obscurati sunt oculi ecclesiae, id est apostoli, cum intellecti non sunt ab his qui hac poena erant puniendi. et expugnatus sum ualde ab omnibus: tam Iudaei enim quam gentes expugnauerunt ecclesiam. et mirati sunt super hoc ueraces:
[*]( 1. 3 Iob 17. 3 5 Iob 17. 3 7. 8 Iob 17, 4 10 Iob 17, 5 11 Rom. 11, 25 13 Ioh. 7, 12 15 Iob 17, 5 16 Mattli. 12, 27 18 Iob 17, 6 20 Iob 17, 6 22 Iob 17, 7 24 lob 17, 7 20 Iob 17, 8 ) [*]( 2 quam G oxpoliatus G expoliatur P significatur G 3 post quis est iste? in GTPCb sequitur: ad manum meam ligetur, quae uerba d secutus post discerneretur in uersu 5 apte posui 6 legitur S 7 ducat me C 10 partim CGTPb adnuntiantur S 11 in Israel bd facta estI hoc est facta est G 17 beelzebutz C deicio C 19 redemit TPCb 21 autj at G ei om. C eis b 22 ob iram] ab ira SHier 24 iis cl 25 enim om. b 26 numerati b haec Hier ) [*]( XXVIII Ang. fiect. III j.iirs 3 ) [*]( 35 ) 546
uel quare potestas data sit inpiis in ecclesia, uel quare ab inpiis euangelium agnitum non sit. iustus autem super inimicum consurgat: qui temporaliter cadit persecutionibus, ut postea infidelibus dominetur. et purus manibus sumat audaciam: spei audaciam, ut confiteatur Christum et in persecutione. non enim inuenit in uos ueritatem: omnibus enim tam Iudaeis quam aliis gratia necessaria est. et conuulsae sunt compages cordis mei: ut non celem peccata mea. noctem in diem posuerunt: inpii. unde est: uae illis qui dicunt quod bonum . est malum et malum bonum; qui ponunt tenebras lucem et lucem tenebras. si sustinuero, inferi domus mea erunt: pertulero me, peccata mea ut non confitear. interitum appellaui patrem meum: non ero filius uitae; appellauit autem deus. matrem meam et sororem tabem: ex eo quod inseparabiliter haereant tamquam cognati. quae est enim mihi iam spes? subauditur: si sustinuero. aut bona mea uidebo? quibus seductus est, conuerti noluit et sustinuit peccatorem.