Adnotationes in Iob

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Eliphaz Themanitis uerba. et inpleuit dolore uentrem: spiritus enim scientiae per consolationem sanat potius a doloribus: tu autem qui inples uentrem dolore, non spiritu scientiae respondes. nonne <et> tu repulisti timorem? deum non timuisti, talia in eum dicens. et elegisti linguam malorum: qua homines maledicunt. quid enim? numquid primus homo natus es? quia tantum superbis. aut ante colles concretus es? etiam montes nomine collium accipiendos, id est ante omnes uirtutes, spiritus potentes. sed et senex et decrepitus in nobis est: qui sciat etiam quae nos nescimus, est inter nos. quid ausum fuit cor tuum? et quid sustinuerunt oculi tui? sperauerunt. quid enim est homo, ut sit sine crimine? quod et tu dixisti. si in sanctis eius non est fides? propter incerta temporum, quibus plerumque falluntur, ut multa dicant et non faciant. et caelum non est mundum ante eum? pro his qui habitant in caelo; aut certe caelum pro ipsis sanctis ponitur. quia in his habitat deus. quae sapientes dixerunt et non celauerunt parentes suos: quia etiam Iudaeis apostoli praedicauerunt. [*]( 1 Iob 14, 20 3 Iob 14. 21 4 Iob 14, 22 7 cf. II Cor. 4, 16 9 Iob 15, 2 12 Iob 15, 4 14 Iob 15, 7 16 Iob 15, 7 18 Iob 15, 10 19 Iob 15, 12 21 Iob 15, 14 22 Iob 15, 15 24 Iob 15, 15 .27 lob 15, 18 ) [*]( 3 fuerunt Tbd 8 se TPCbd 9 Verba Eliphaz Themanitis d eliphat GP elephaz b themantis C inplebit SHier 12 et addidi 13 in eum talia Cbd 18 prius etJ ad S 21 enim om. Cb est enim TP estJ est cum Cb 22 et] tu T om. PCb 28 praedicarunt T )

541
ipsis solis data est terra: inhabitanda. nec superuenit illis quisquam extraneus: nec sanctus homo uel angelus, id est: in securitate possidebunt. cum putauerint se esse iam in pace: ita dicit, quasi hoc putet ipsi lob euenisse. non credit conuerti a tenebris: non credit ut conuertatur a peccatis. et decretus est in escam uulturum: aeriarum potestatum, quae mortibus peccatorum pascuntur. sicut dux in prima acie decidet: audax est et non fert tribulationes. qui eleuauit manus contra deum. an: quia eleuauit? et cucurrit contra eum contumeliose: aduersaria faciendo quam praecepit. in crassa ceruice scuti sui: praesumens de protectione sua. quia operuit faciem eius in adipe suo: per adipem, id est per exaltationem superbiae suae abscondit a se deum. et fecit capistrum super femora: ut libidinibus suis colligaretur, quo uinculo duceretur ad mortem. quae enim illi parauerunt, alii auferent: ipsum etiam regnum terrenum uel quamcumque spem temporalem, quam cum toto mundo iusti accipient. et non ditabitur nec permanebit substantia eius: inpii scilicet. non inmittet super terram umbram: id est non uiret. sed stirpem eius arefaciet uentus: tentatio. praecisio eius ante horam corrumpetur: priusquam sperat. decidat tamquam flos oliuae: decidat a pace, uel quia meliora hos sequuntur, quemadmodum florem fructus. testimonium enim inpii mors: signum. [*]( 1 Iob 15, 19 Iob 15, 19 3 Iob 15, 21 5 Iob 15, 22 6 Iob 15, 23 8 Iob 15, 24 9 Iob 15. 25 10 Iob 15, 26 11 Iob 15, 26 12 Iob 15, 27 14 Iob 15, 27 1(> Iob 15, 28 1« lob 15. 29 20 Iob 15, 29 21 Iob 15, 30 22 Iob 15, 32 23 Iob 15, 33 25 lob 15, 34 ) [*]( 1 inhabitanda] in hac tantum GTPCb superueniet TC 3 puta- uerit S iam esse S 5 credet S a om. S tenebres S 6 uultorum S 7 aerearum b 9 qua Gbd quia TPCS dominum SHier 10 currit TPCb 16 ille Hier parauerum S parauit Hier 17 auferunt GTPCbd terrenum regnum C 20 iinpius G mittet S 21 styrpe S 23 decedat S florent G TP )
542
et ignis comburet domos eorum qui munera accipiunt: hi sunt enim inpii qui munera temporalia praeponunt iustitiae. concipiet [etj in uentre gemitus: ea quae sperat in poenam illi proficiunt.