Homo enim natus ex muliere breuis uitae et plenus iracundiae: poenae. et hunc fecisti uenire in iudicium coram te? quamuis ita mortalis sit, et ipse habet tamen unde rationem reddat; exigitur enim de illo quod potest, quamuis perparum possit. dinumerati enim sunt menses eius apud te: eo enim quod temporalis est, de peccato conuincitur; nam aeternum illum tu feceras. discede ab eo; sine, requiescat: secundum opinionem carnalis et animalis hominis, cui totum bonum haec uita est. et ideo sibi uult parci, ut fruatur hac uita. est enim arbori spes: inridenter haec pronuntianda. utique enim magis est spes homini: quod carnales nolunt credere. uir uero cum mortuus fuerit, abiit: et hic ironicos. tempore enim [*]( 1 Iob 13, 14 2 Iob 13, 24 5 Iob 13, 26 7 Iob 13, 27 9 Iob 13, 27 10 Iob 13, 28 11 Iob 13, 28 13 Iob 14, 1 14 Iob 14, 3 17 Iob 14, 5 20 lob 14, 6 22 lob 14, 7 24 lob 14, 10 25 lob 14, 11 ) [*]( 1 manu] anima C mea inclusi; abest enim enim pag. 537, 16 2 autj et S 3 sum TPCbd 4 cum ergo G 5 hoc T 7 superbierint C 8 imposuisti Hier 9 et om. Hier 10 ueterisco S 11 aut] uel S ut inclusi om. b sicut S 12 tinea b 13 ex] de SHier breui uiuena tempore et plenus sqq. b 14 iracundia S poenae] plene Cb uenire fecisti Hier 17 perparum] parumper P 21 et animalis om. G 23 magna b 24 hominis b cum] si S 25 hyronicos GTC ironicos P ironicwç d ironia est b; his uerbis fin. cap. XIII in b )
539
minuetur mare: nam post inpletur. dicit autem de his locis, ubi accessus et recessus fit, uel quod omnia litora latenter minuuntur et augentur, horis lunaribus, id est cum oritur luna, uel nobis uel aliis usque ad medium caelum crescit et inde minuitur. usquequo caelum est, non consuetur: ad nouum, id est ipsi caelo. atque utinam apud inferos me custodisses: usque adeo est spes resurrectionis, ut iam et his carerem uitae incertis. et abscondisses me, donec requiesceret ira tua: hinc est: abscondere pusillum, donec transeat ira domini, id est, donec transeat ista mortalitas et ad resurrectionem ueniatur. si enim mortuus fuerit homo, uiuet: nam haec non est uita. consummatis diebus uitae suae: tunc uiuet. deinde uocabis et ego respondebo tibi: oboediens tibi sine impedimento mortalitatis. signasti in sacculo iniquitates meas: ut redderes mihi. a;dnotasti si quid inuitus erraui: etiam hoc adnotasti. inuitum autem errare peccati poena est. et quidem mons cadens defluit: ita et homo ex altitudine et firmitate sua cecidit. et petra ueterascit in loco suo: ut homo in genere suo et condicione sua. et alluuione frequentium gurgitum: quasi et homo ita ad exilitatem perductus sit, cum crebris cupiditatum alluuionibus adteritur. spem uero hominis perdidisti: gradus fecit de monte ad petram, a petra ad lapides, a lapidibus ad arenam, quia has minutiones carnales patiuntur. et bene iam "perdidisti" dixit. inpulisti enim in finem: in consumptionem,
[*]( 5 Iob 14, 12 6 Iob 14, 13 8 Iob 14, 13 9 Es. 26, 20 11 Iob Iob 14, 14 13 Iob 14, 14 Iob 14, 15 15 Iob 14, 17 16 Iob 14, 17 18 Iob 14, 18 19 Iob 14, 18 20 Iob 14, 19 23 Iob 14, 19 26 Iob 14, 20 ) [*](2 fit] sit T 3 minuantur GP augentur] allegentur G id est] scilicet bd 4 prius uel] in C caelum] mensem TCb 5 consuetur . ad nonum (Mc coni.) b 8 incertę b 13 consumatis G consumatus S 16 inuitus om. S 17 poena peccati TCbd 18 quidam C defluet S homo] hoc G 19 ueterescit S 20 illuuione G 21 ad] et C 25 munitiones. G mutationes b 26 enim] eum S ) 540
ut pereat spes ista, qua carnales gaudent. mutasti faciem eius, dimisisti eum: cum imago dei in eo exterminata est. et cum multi fuerint filii eius, nescit: quia moritur, quamuis propagetur soboles. sed carnes eius super eum doluerunt: id est, talem condicionem suam homo carnaliter dolet et animaliter luget; spiritalis enim nouit, quia etsi exterior homo corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem, quia hoc fieri sentit in semet ipso.