Sophar Minaei uerba. aut numquid eloquens uidebitur iustus esse? putat enim Iob uerbis magis quam operibus abundare. beatus natus homo breuis uitae: sententiam suam illi replicat, quam uult intellegi loquaciter dictam et inaniter. cum nemo sit qui contradicat tibi: quia quando dicebat, nemo ei contradixit. sed quomodo dominus\'loquatur ad te? ea loquere potius, quibus misereatur tui deus. quia duplex erit super te: corripiendo et consolando. et tunc scies quia digne [*]( 1 Rom. 4, 17 2 Iob 10, 20 5 Iob 10, 20 9 Iob 10. 21 14 Iob 10. 21 16 Ioh. 1, 9 18 Iob 11, 2 20 Iob 11, 3 22 Iob 11, 3 23 Iob 11, 5 25. 26 lob. 11, 6 ) [*]( 2 paruum tempus S 8 parum T 5 donec] ut SCHier 6 mutatum om. C 9 in poenas om. SHier reuerti non licet] non reuertar SHier 10 enim om. C commeranit G 14 cum] si G 15 uita GCS enim est C 18 Verba Sophar Minaei d Minaei] naamathite b uidebitur eloquens bd 19 putant C 20 beatos natos homines S homo natus homo Hier 21 illis GPC 23 ei] et C )
534
reddita sunt tibi a domino pro eis quae peccasti: post correctionem sequente inluminatione. aut uestigium domini inuenies? ut uelis deum reprehendere. sublime est caelum, et quid facies? ut inuenias sacramenta caeli; non enim debes eum reprehendere, cuius opera non comprehendis. quis dicet illi: quid fecisti? et hoc enim recte erit factum, si deus hoc fecerit, quia facere aliquid ille nisi recte non potest. ipse enim nouit opera hominum iniquorum: non iniqui operis est. unde uult intellegi quia stulte hic, quem iniquum putat, reprehenderit deum; sic enim eum loqui existimauit. homo uero aliter nutat sermonibus: modo illi placet deus, modo illi displicet, cum apud deum sit firmitas. et uir natus mulieris tamquam onager erit in deserto: cupiditate libertatis inpatiens dominatoris atque domitoris. et extendens ad eum manus tuas: ut acceptet opera tua. si iniquum quid est in manu tua: ipsa duo repetiuit, sed ordine mutato. et iniquitas in domo tua non maneat: hoc dixit cor. sic enim fulgebit facies tua tamquam aqua pura: conscientia. tamquam fluctum qui non praeterit, et non terreris: nisi omnes tangat in hac uita. et oratio tua tamquam lucifer erit: ante inluminationem praeibit; quasi et ista ad prophetiam sanctae ciuitatis uel ad populum dei pertinentia audita uel reuelata dicuntur, sicut a superioribus
[*]( 2 Iob 11, 7 3 Iob 11, 8 6 Iob 11, 10 8 Iob 11, 11 . 11 lob 11, 12 13 Iob 11, 12 15 Iob 11, 13 16 Iob 11. 14 17 Iob 11, 14 18 Iob 11. 15 20 Iob 11, 16 21 Iob 11, 17 ) [*]( 1 sint TCbd deo Hier pro eis om. TPCbd 2 sequentem inluminationem G 3 dei TCb sublimior Hier 4 caelo Hier 6 dicis S enim om. G 8 non om. GT hominum om. S 9 operas G 10 eum enim G 11 uero] enim nero G om. Hier intrat C 15 extendis S extendes Hier 16 acciperet b 17 tua] tua est Cb 19 facies] manus C tamquam] sicut C 20 fluctus Tb non post qui om. SHier 21 terreberis SHier tangant C 23 ciuitatis] trinitatis C 24 pertinacia P ) 535
eius amicis dicta sunt. et rogabunt faciem tuam multi: omnia ista de ecclesia.