Proferam contra me sermones: haec confitentis sunt. et dicam ad dominum: noli me docere inpium esse: noli me tentare ultra quam possum ferre nec mihi sinas accidere, quibus mihi inpietas persuadeatur. aut bonum est tibi, si inique egero? non est autem tibi bonum, si inique egero; non ergo iniuste ita me constituisti. quia despicis opus quod manus tuae fecerunt? si quod despicis opus manuum tuarum. ad consilium inpiorum animaduertisti? sed non eius inpietatis quae hominibus adparet. et: ad consilium inpiorum animaduertisti? non quia placet illi ut inique agant. aut sicut homo perspicit, perspicis? quia utique non sicut homo perspicis: ideo in consilium inpiorum animaduertisti; est enim inpietas quam tu solus uides et ab hominibus non uidetur. aut humana est uita tua? id est breuis, ut non possis de perpetuitate iudicare. et peccata mea inuestigasti: non enim latere te potuerunt quae latent homines. scis enim me nihil inpie fecisse: nam quantum ad homines nihil inpie feci. sed quis est qui de manibus tuis eripiat? iudicantis. sicut deus iudicas, cum uides etiam eas inpietates quas homo non uidet. postea uero mutatus percussisti me: se scilicet mutato, non deo, quia mutatus homo mutatum [*]( 1 cf. Ioh. 5, 22 Iob 9. 33 4 Iob 9, 35 6 Iob 10, 1 7 Iob 10, 2 9 Iob 10. 3 11. 13 Iob 10, 3 16 Iob 10. 4 20 lob 10, 5 21 Iob 10, 6 22 Iob 10, 7 24 Iob 10, 7 26 Iob 10, 8 ) [*]( 2 et qui audiret sequitur post utrumque in C utrunque G 4 non enim incipit cap. X in b nunc sum SHier 9 persuadetur C 11 me ita PCbd quia-fecerunt om. C 12 si] sed P 14 sed-auimaduertisti om. C -16 placent Cb ut] aut C agat G 17 perspicit -homo om. C perapicit] respiciat S 18 consilio Cbd est om. C 22 te latere b 23 iinpium G impii Hier 24 eripiatur b ) [*]( 34* )
532
deum sentit, ut per tenebrarum diuturnitatem mutati oculi mutatum solem sentiunt. memor esto quia de luto finxisti me: tua ergo misericordia indigeo. in terram me iterum conuertes: morte, quae est poena peccati. nonne tamquam lac mulsisti me? quia etiam [iam] mortalibus praebuit misericordiam, cum homines de hominibus informi primordio formauit. haec ergo cum in te sint, scio quia omnia potes: quia tantae bonitatis sunt, ut carnalem quoque substantiam operentur. quodsi et peccauero, custodies me: aut ut non me perdas aut ne lateat peccatum meum. et si iustus fuero, non possum respirare: in conspectu hominum; nam tu uides peccata quae homines latent. plenus enim sum opprobrio: in conspectu tuo. et capior sicut leo ad occisionem: est superbiae peccatum quod homines latet, quando etiam in factis laudabilibus possit obrepere. iterum autem commutatus saeuissime crucias me: post poenam peccati, qua mortalis factus est homo. secundum has dicit tribulationes, quas in hac uita homines patiuntur, quia repente pleraeque accidunt tribulationes, quae turbant quietem ipsius uitae mortalis, cum in salute est uel securitate rerum quamuis temporalium, quam misericordiae dei deputauit. instaurans in me tormenta mea: quia iam ipsa mortalitas tormentum est, de qua tribulationes aliae fiunt. quare ergo de uentre eduxisti me? de obscuritate ad notitiam, quae sola maioris miseriae est materia, cum subuertitur; hanc generationem etiam superius commemorauit. et essem tamquam non fuissem? penitus ignotus. unde
[*]( 2 Iob 10, 9 3 Tob 10, 9 4 Iob 10, 10 7 Iob 10, 18 9 Iob 10, 14 11 lob 10, 15 13 Iob 10, 15 Iob 10, 16 16 Iob 10, 16 22 Iob 10, 17 24 Iob 10, 18 27 Iob 10, 19 ) [*]( 2 quod Hier 3 et in S terra GPC iterum me Hier me om. S 4 conuertis S poena est d 5 iam inclusi 9 quia b si om. P et si G custodias S 10 me non Cbd 11 si om. G iniustus S 12 hominibus fin. G 16 obripere G 20 quietem] qui etift G 21 in securitate bd 22 putauit C instauras bHier 24 oscuritate C 26 etiam om. C superius etiam bd ) 533
est: uocat ea quae non sunt tamquam quae sunt, id est secundum ignobilitatem. aut numquid non est tempus paruum uitae meae? non enim propter longitudinem uitae meae mortuus non sum, cum utique paruum sit quod uiuo. patere me, donec requiescam pusillum: post misericordiam qua de limo fecisti me et mutatum mortalitate percussisti me et ipsa mortalitate consolatus es me, deinde . exercuisti me tribulationibus. patere ergo me, ut requiescam in te, antequam eam in poenas unde reuerti non licet; ab his enim, quas supra commemorauit, licet reuerti, si se homo ad deum conuerterit. uult autem requiescere, antequam eat in poenas aeternas, ad hoc utique, ut non eat. quemadmodum si dicamus alicui: corrige te, antequam damneris; non enim cum se correxerit, damnabitur. ubi non est lux nec est uidere uitam hominum: illa est enim uita hominum, ubi est lumen uerum, quod inluminat omnem hominem. alia est terra uiuentium, alia terra morientium.