Adnotationes in Iob

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Verba Iob. sed iustus uir et sine crimine uenit in derisum: de domino intellegendus est. sensus: non ergo mirum, si et ego uobis in derisum ueni. et domus eius ut deuastaretur ab iniquis: ecclesia a persecutoribus. immo uero nullus confidat, cum sit nequam, se inpunitum futurum: quia iudicium a domo dei. tamquam inquisitio in eos non sit futura: non confidant. sed tamen interroga quadrupedia, si tibi respondeant: ideo recte inquirit iniquos, quia ex operibus potuerunt agnoscere creatorem et colere debuerunt; non enim creaturarum responsione doceri debuerant, cum acceperint rationem, qua ista cognoscerent. si non in manu eius est anima omnium uiuentium: hinc ergo scitur, quia ipse omnia creauit, quia in manu eius anima omnium uiuentium. et spiritus omnis carnis hominis: omnis carnis humanae, id est rationalis animae. auris enim sermones diiudicat: quemadmodum sensus sensibilia diiudicat, ita spiritalia spiritus, qui debuit cognoscere, quoniam in manu domini est, opera domini. in multo tempore sapientia est: non utique in multo tempore, sed apud dominum, a quo petenda est. si destruxerit, quis aedificabit? propter uirtutem destruxerit et propter sapientiam concluserit, ut ad eam non perueniat. si prohibuerit aquam, siccabit terram: sapientiam ipsam, terram uero hominem. quodsi [*]( 1 Iob 11, 19 3 Iob 12, 4 5 Iob 12, 6 7 Iob 12, 6 8 cf. I Petr. 4, 17 9 Iob 12, 6 10 Iob 12, 7 14 Iob 12, 10 17 Iob 12, 10 18 Iob 12, 11 21 lob 12, 12 23 Iob 12, 14 25 Iob 12, 15 26 lob 12, 15 ) [*]( 1 amicis eius TPCbd 6 ut] non C iniquissimo S 7 immo om. S uiro S 11 responderint SHier 12 cognoscere bd 13 non debuerant TPC 14 eius om. TC 15 hic G 16 anima omnium uiuentium in manu eius Cbd 18 aures S sermonis S 20 que b 22 deum C 23 destruxerit om. C 24 cluserit G clauserit bd 26 quod etsi b )

536
et emiserit, perdet euertens terram: multis enim sapientibus factis turbabuntur peccatores. qui ducit consultores captiuos: subiugat enim sibi eos qui se consulunt. iudices autem terrae in pauorem misit: aut Iudaeos aut Pilatum aut sensu terreno iudicantes. qui collocat reges super sedes: id est apostolos. et circumdedit balteo lumbos eorum: id est continentia. qui emittit sacerdotes captiuos: ut ab hominibus ducantur; et significantur Iudaei. qui permutat labia fidelium: permutat in bonum, ut non de iustitia sua, sed de gratia eius praesumant. et intellegentiam senum cognouit: cui placet intellegentia senum. unde est: cogniti estis a deo, cui aduersarium est: non noui uos. et bene coepit a fide et peruenit ad intellegentiae canos. qui reuelat profunda de tenebris: aperiendo prophetias. et produxit in lucem umbram mortis: id est fecit, ut cognosceretur uita ista, quia umbra mortis est. decipiens gentes et perdens eas: putantes quod nocerent ecclesiae dei, cum sibi nocerent, quod de inpiis intellegendum est. sternens gentes et in uiam ducens eas: ad humilitatem tamquam illum asinum. reconcilians corda principum populi terrae: sibi reconcilians uel Iudaeos uel reges terrae, qui primo persequebantur ecclesiam. seduxit autem eos in uiam quam non nouerant: subruendo legis opera, ut simpliciter intellegerentur; hinc eis uisus est peccator. quo errore tenebrati sunt tamquam ebrius. [*]( 2 Iob 12. 17 4 lob 12, 17 5. 6 Iob 12, 18 7 Iob 12. 19 9. 11 Iob 12. 20 12 Gal. 4, 9 13 Matth. 25, 12 14 Iob 12, 22 15 Iob 12, 22 17 Iob 12, 23 19 Iob 12, 23 21 Iob 12, 24 23 Iob 12, 24 25 Iob 12, 25 ) [*]( 1 et om. Hier perdedit S 2 consolatores G consiliarios Hier 3 subiungat C 6 id est om. G 7 baltheo b lumbosJ renes Hier 9 perniutat] pGctat C 13 coepit a] accepta G 15 producit G per- duxit C 16 agnosceretur Pb 18 ecclesiis C 19 si sternens S 20 uia deducens Hier uiam deducens S 23 eduxit TPb illos Hier uia Hier 24 intellegeretur TC 25 et errabant sicut ebrius SHier )
537