Verba Iob. uere scio quia ita est: id est quia secundum iniquitates meas haec mihi restituit; sed non sicut [*]( 2 Iob 8, 15 4 Iob 8, 15 6 Iob 8, 16 9 Iob 8, 16 11 cf. Rom. 9, 5 Iob 8, 17 13 Iob 8, 17 14 Iob 8, 18 17 Iob 8, 19 19 Iob 8, 20 21 Iob 8, 20 22 Iob 8, 21 23 Iob 8, 22 25 Iob 9, 2 ) [*]( 2 quodsi et] quod et si GHier et om. C 6 est enim Hier 7 putrescens Tb uero] non C 8 me] metus d 11 deus G 13 uiuit S 14 deglutierit Hier te gluttierit S 15 dicitur G 17 alterutrum Hier 18 genninauit GTPCb degerminauit S uel alt. om. C 19 (et 21) probauit TPCb 20 reprobauit TPCb 22 Iudaei om. P autem om. G impleuit TPCb repleuitur S replebit Hier 23 con- Stemini G non om. S manebit SHier 25 quia fin. om. C )
527
uos arbitramini, sed quia nemo est in conspectu eius iustus. non respondebunt ei unum de mille: in omnibus quippe conuincet. qui in uetustatem perducit montes et nesciunt: id est ad infirmitatem, ut est: inueteraui in omnibus inimicis meis. qui uertit eos in ira: irascendo eos uertit, id est, ut aliud inueniant quam appetierant, cum qui se exaltat, humiliabitur. qui commouet orbem a fundamentis: per uocationem, quae facta est, per quam commoti sunt excellentes in mundo. et columnae eius mouebuntur; qui praecipit soli, et non oritur: ut aut sapientia non intellegatur aut qui scripserunt, ut est: signa librum. qui extendit caelum solus: ecclesiam, quae proprie sedes dei est, quam extendit per totum orbem; solus ad significandam unitatem trinitatis. nam utique per filium in spiritu sancto omnia facta sunt. et ambulat super mare tamquam super terram: super terram, id est firmiter confirmans ecclesiam in saeculo uel subiciendo sibi peccatores, in quibus non mergitur, non cedendo tentationibus eorum. si transgressus me fuerit, non uidebo. si altior me fuerit aut celeritate perstrinxerit me, non eum agnoscam: opus est ergo, ut et congruat infirmitati meae et non me deserat. si enim morti tradiderit, quis auertet? morti enim tradit, cum uel transgreditur uel transit, ut nesciatur. haec est mors animae, ut deum nesciat. ipsius enim inauertibilis ira: aliorum enim
[*]( 2 lob 9, 3 3 lob 9. 5 4 Ps. 6, 8 5 lob 9, 5 7 cf. Luc. 14, 11 Iob 9, 6 9 Iob 9, 6 10 Iob 9, 7 12 Dan. 12, 4 Iob 9, 8 15 Iob 9, 8 19 Iob 9, 11 22 Iob 9, 12 25 Iob 9, 13 ) [*]( 2 non] et S respondens S respondebit Hier ei] et SC unus S 3 conuincent G quia C uetustate S perducet S 4 id est om. G 6 euertit G 7 comniouit S 10 mouentur S praecepit SHier 13 dei sedes bd 15 sancto spiritu GT 16 super mare sequuntur post terram in SHier 18 mergit G .20 non—fuerit om. C si altioragnoscam] et si transierit me nec sic sciam SHier pertrinserit C 21 et om. G 23 auertit 8 tradet G 25 inaduertibilis C ) 528
potest auerti a potentiore. ab ipso subdita sunt cetera sub caelo: excepto ipso caelo, id est rationali creatura, quia si ipsa sibi cetera subdidisset, numquam per ea quae sibi subdiderat puniretur; quia uero deus ei illa subdidit, punitur per ea, quando offenderit eum qui subdidit. quodsi etiam iustus fuero, non exaudiet me: rogans eum, praesumens de mea iustitia; comparans enim ea his quae apud se sunt incommutabilibus et perpetuis tamquam iniustum me non exaudiet. ergo eius mihi misericordia necessaria est. iudicium eius rogabo: quia ego iudicare non possum me iustum esse. unde est: sed neque me ipsum iudico; qui autem iudicat me, dominus est. si uero inuocauero, et non exaudierit, non credam quoniam exaudiuit uocem meam: cum iudicium eius rogo, si non exaudierit, non credam quod aliquando exaudierit me; occultis enim causis me audiuit, non merito deprecationis meae. ant certe: non credam non me exauditum nunc; aliquando enim exauditus sum. aut ita: quia si exaudierit quod peto, credam etiam exauditum me; nam si non credidero, quamuis fiat quod peto, tamen non exauditus sum, ut signum exauditionis credulitas postulantis sit. ne forte in turbine me conterat? propterea quaero iudicium eius, ne in turbine me conterat. multas enim tribulationes meas fecit sine causa: quorum causa me latuit; aut certe uox confitentis est, flagellis dei confitentis non se esse correctum et idcirco posse turbine conteri, quasi maiori supplicio. non enim sinit me respirare: tam multae sunt tribulationes meae. etenim quia potest, obtinet: uincit, ut uoluntatem eius faciam, non meam. quodsi et fuero
[*]( 1 Iob 9, 13 5 Iob 9, 15 9 Iob 9, 15 11 I Cor. 4, 3. 4 12 Iob 9, 16 21 Iob 9, 17 22 Iob 9. 17 26 Iob 9, 18 27 Iob 9, 19 28 Iob 9, 20 ) [*]( 1 aduerti C sunt om. G 2 excepto ipso caelo om. C 4 subdiderat] dederat GTP ei] et C 12 et om. GS non om. Hier 13 quoniam] quod SHier 14 quod] quod uel Pbd 15 occultus G causis om. G 17 enim om. C 24 confitentis uoi TPCbd uox] uos C 26 siniet S 28 quod etsi TCbdHier et om. S ) 529
iustus, os meum inpia loquetur: si me iustum putauero. uerum tamen auferetur uita mea: quamuis nesciam si inpie egi, tamen auferetur uita mea, ut patiar quae nolo aut non faciam quae uolo. unum est quod dixi: magnum et potentem disperdit ira: id est: propter hoc unum fiunt tribulationes hominibus, ut nemo sibi magnus potensque uideatur praesumens de uiribus suis. quia nequam homines in magna morte erunt: non in mediocri, in qua sunt etiam iusti, cum tribulantur et ab eis deridentur. terra tradita est in manus inpii: aut corpus iustorum, non anima, cum eos persequuntur, aut quando inpius dominari permittitur. potest accipi et homo peccator in manus diaboli secundum mortalitatem suam. faciens iudicium eius operit: aut ipsius inpii iudicium aut iusti; in hoc enim tempore opertum est. aut certe hoc ipso facit iudicium eius, id est: eo illum punit, quo occultat ei prouidentiam suam, ut est: prae magnitudine irae suae non requiret. uel eo iustum uindicat, quo occultat persecutori eius iudicium suum, id est prouidentiam suam, ut artius peccatorum laqueis per inpunitatem capiatur. quodsi non est, quis ergo est? potest hoc de domino intellegi, qui et derisus est et cuius terra, hoc est corpus traditum est in manus Iudaeorum, et cuius iudicium faciens occultauit maiestatem ipsius. quodsi ipse non est, quis ergo est, qui maiora faciat, quam fecit ipse? uel sic: quodsi non facit deus iudicium iusti uel inpii, quis potest facere? uita autem mea leuior est cursore: tamquam
[*]( 2 Iob 9, 21 4 lob 9, 22 7 Iob 9, 23 9 Iob 9, 24 18 lob 9, 24 16 Ps. 9, 25 20 Iob 9, 24 26 Iob 9, 25 ) [*]( 1 loquitur S 2 aufertur PSHier 3 aufertur GP 4 unum] uerum S propter quod SHier et dixi SEIier 5 disperdidit G 6 magnus sibi potensque nemo Cbd 7 qua nequa nequft S 12 et accipi bd 13 facies S 14 operatum P 16 utj id C prae Cbd: per GTP magnitudinem GTP 17 indicat G 18 occultat ei P 19 impietatem P 23 magestatem C maiestate b 24 facit pr. Cb 25 si non bis pos C 26 qur cursore S ) [*]( XXVIII Aujj. sect. III pars 3 ) [*]( 34 ) 530
fugitiuos dicit homines a iustitia discedentes, ut ille filius minor profectus in regionem longinquam. aut quasi aquilae uolantis et quaerentis escam: de superioribus, in quibus naturaliter animae rationales beatae sunt, id est operibus iustitiae, inclinauerunt se ad terrenas uoluptates. quodsi et locutus fuero, obliuiscor dum loquor: locutio: quemadmodum adfectum habuit ad exteriora, sic anima dum progreditur ad ea quae foris sunt cupiditate fruendi creatura obliuiscitur interioiem creatorem. declinans in faciem ingemiscam: illam enim declinationem dolores sequuntur. commoueor omnibus membris: timor, quo incipit recurrere. et quia sum inpius, quare non sum mortuus et laboro? "scio" subaudis. aut dicit se laborare, quia inpietati mortuus non est. et mundatus fuero mundis manibus: aut dei manibus aut suis, id est: bonis operibus per regenerationem. satis in sorde me tinxisti: in istam mortalitatem perductum. et execratum me est uestimentum meum: inmortalitas, qua cupimus superuestiri; sed quia non possumus in hac corruptione, ideo dicit: execratum me est uestimentum meum. non es enim homo sicut et ego, cui contradicam: homini enim possem demonstrare iustitiam meam; in tuo autem iudicio inuenior iniustus. utinam esset nobis arbiter! uidetur blasphemare, nisi illum mediatorem dei et hominum optare intellegatur, ut per eum alleget preces suas. hoc modo enim ille audit inter utrumque positus et arguit
[*]( 2 cf. Luc. 15, 13 Iob 9, 26 5 lob 9, 27 9 Iob 9, 27 10 Iob 9, 28 12 Iob 9. 29 14 Iob 9, 30 16 Iob 9, 31 17 Iob 9. 31 18 cf. II Cor. 5, 4 20 Iob 9, 32 22 lob 9, 33 23 cf I Tim. 2, 5 ) [*](3 uolantes G quaerentes G 4 animae rationales naturaliter (sic. colloc.) Cb 5 uoluntates C 9 facie Hier ingemescam S 10 illa G declinatione G 12 mortus S 15 operibus id est C generationem GP 17 est me S imnortalitate G 18 quaj quia C possumus cum homines de hominibus in hac sqq. C 20 es] est GPTCSb etenim S et om. Hier contradicat S 21 posse G ministrare C 22 essetj esse et S ) 531
hominem: filio enim omne iudicium pater dedit. et qui argueret et qui audiret inter utrumque. auertat a me uirgam suam: transeat timor legis, ut adoptionis libertate et caritate illi coniungar. non enim sum mecum: quia his haereo quae foris sunt.