Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Deus mens, recorder in gratiarum actione tibi et confitear misericordias tuas super me. perfundantur ossa mea dilectione tua et dicant: domine, quis similis tibi? dirrupisti uincula mea: sacrificem tibi sacrificium laudis. quomodo dirrupisti ea, narrabo, et dicent omnes, qui adorant te, cum audient haec: "benedictus dominus in caelo et in terra; magnum et mirabile nomen eius." inhaeserant praecordiis meis uerba tua, et undique circumuailabar abs te. de uita tua aeterna certus eram, quamuis eam in aenigmate et quasi per speculum uideram; dubitatio tamen omnis de incorruptibili substantia, quod ab illa esset omnis substantia, ablata mihi erat, nec certior de te, sed stabilior in te esse cupiebam. de mea uero temporali uita nutabant omnia et mundandum erat cor a fermento ueteri; et placebat uia ipse saluator et ire per eius angustias adhuc pigebat. et inmisisti in mentem meam uisumque est bonum in conspectu meo pergere ad Simplicianum, qui mihi bonus apparebat seruus tuus et lucebat in eo gratia tua. audieram etiam, quod a iuuentute sua deuotissime tibi uiueret; iam uero tunc senuerat et longa aetate in tam bono studio sectandae uiae tuae multa expertus, multa edoctus mihi uidebatur: et uere sic erat. unde mihi ut proferret uolebam conferenti secum aestus meos, quis esset aptus modus sic affecto, ut ego eram, ad ambulandum in uia tua. [*]( 4] Ps. 34,10. Ps. 115,16 sq. 9] cf. Es. 29,2. 10] I Cor. 13,12. 15] cf. I Cor. 5, 7 sq. 24] cf. Ps. 127,1. ) [*]( 2 actionem H 4 delectatione PQb tui V (et 6) disrupisti BF GMPQW, disrumpisti V 6 enarrabo H 7 audiunt BFGHMOPQ VWbo 10 aeternu Q 11 uiderem MV, uide**ram (ba ras.) F 12 quod-substantia om. HS 14 mutandum H1 15 cor erat F anrnsU 16 angustias M 17 uisumq,** 0 bonum om. V 19 etiam] enim FQ 21 sectando F1 22 multe doctus V unde BFGHMOPQVW: undique S 23 proferre V conferentis V secum aestus meos] ex metu meo V meus F 24 abtus F affectu PV1 ad] et F )

170

Videbam enim plenam ecclesiam, et alius sic ibat, alius autem sic. mihi autem displicebat, quod agebam in saeculo, et oneri mihi erat ualde non iam inflammantibus cupiditatibus, ut solebant, spe honoris et pecuniae ad tolerandam illam seruitutem tam grauem. iam enim me illa non delectabant prae dulcedine tua et decore domus tuae, quam dilexi, sed adhuc tenaciter alligabar ex femina, nec me prohibebat apostolus coniugari, quamuis exhortaretur ad melius maxime uolens omnes homines sic esse, ut ipse erat. sed ego infirmior eligebam molliorem locum et propter hoc unum uoluebar in ceteris languidus et tabescens curis marcidis, quod et in aliis rebus, quas nolebam pati, congruere cogebar uitae coniugali, cui deditus obstringebar. audieram ex ore ueritatis esse spadones, qui se ipsos absciderunt propter regnum caelorum; sed, qui potest, inquit, capere, capiat. uani sunt certe omnes homines, quibus non inest dei scientia, nec de his, quae uidentur bona, potuerunt inuenire eum qui est. at ego iam non eram in illa uanitate; transcenderam eam et contestante uniuersa creatura inueneram te creatorem nostrum et uerbum tuum apud te deum, tecumque unum deum, per quod creasti omnia. et est aliud genus inpiorum, qui cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt. in hoc quoque in-\' cideram, et dextera tua suscepit me et inde ablatum [*]( 6] Ps. 25, 8. 7] cf. I Cor. 7, 27 sqq. 13] Matth. 19, 12. 15] Sap. 13, 1. 20] cf. Io. 1, 1 sqq: 22] Rom. 1, 21. 24] Ps. 17, 36. ) [*]( 1 et om. V 2 pr. autem om. M 3 honeri HXV, honere F ualde erat M 4 solebam V paecuniae S, peccuniae BF tollerandam FW 5 tam om. V me] & V 6 decorS M quam om. M 7 alligabar (ba e corr.) S: conligabar BFGHFOPQVW edd., conligebar M1 8 exortaretur FVW 10 meliorem M 11 omartidis F, martidis W 12 nolebat W 13 constringebar BPQ sphadones S 14 ipso V 16 inest] est BPQ 17 de his] deis F, de iis m 18 ergo F 19 creatura] c. tua BFMPQ edd. 20 et] sed V dum F 21 tecumque] t. leo cum spu SS6 BPQ (b m), t. cum spu tuo W est et m 22 non] nos W1 23 agerunt W 24 tua] t. deus BPQb )

171
posuisti, ubi conualescerem, quia dixisti homini: ecce pietas est sapientia et: noli uelle uideri sapiens, quoniam dicentes se esse sapientes stulti facti sunt. et inueneram iam bonam margaritam, et uenditis omnibus, quae haberem, emenda erat, et dubitabam.

Perrexi ergo ad Simplicianum, patrem in accipienda gratia tunc episcopi Ambrosii et quem uere ut patrem diligebat. narraui ei circuitus erroris mei. ubi autem conmemoraui legisse me quosdam libros Platonicorum, quos Victorinus quondam rhetor urbis Romae, quem christianum defunctum esse audieram, in latinam linguam transtulisset, gratulatus est mihi, quod non in aliorum philosophorum scripta incidissem plena fallaciarum et deceptionum secundum elementa huius mundi, in istis autem omnibus modis insinuari deum et eius uerbum. deinde, ut me exhortaretur ad humilitatem Christi sapientibus absconditam et reuelatam paruulis, Victorinum ipsum recordatus est, quem, Romae cum esset, familiarissime nouerat, deque illo mihi narrauit quod non silebo. habet enim magnam laudem gratiae tuae confitendam tibi, quemadmodum ille doctissimus senex et omnium liberalium doctrinarum peritissimus quique philosophorum tam multa legerat et diiudicauerat, doctor tot nobilium senatorum, qui etiam ob insigne praeclari magisterii, quod ciues huius mundi eximium putant, statuam Romano foro meruerat et acceperat, [*]( 1] Iob 28,28. 2] Prou. 26,5 (3,7). 3] Rom.1,22. 4] cf. Matth. 13,46. 13] Col. 2, 8. 16] cf. Matth. 11, 25. ) [*](1 disti F 2 uidere F 3 se om. W 4 uenditus H1 haberent M, habebam V 6 prerexi F 7 gratia] g. tua mo ambrosi W et om. H 8 memoraui W 9 legissime F, me legisse M patonicorum M1 10 rethor mss. 11 transtulisse P, transtulisse et V, transt tulisse et (t add. m. 2) H 12 philosofhorum S scriptura V incidisse G 15 ut] in F exortaretur FHVW 16 uicturinum V1 17 ipsum] suum M familiarisse B1 18 noueram V deque] de quo FMIOIPO illo] ille Pu, illo ille G 20 quemammodum OPSW 21 quique] cuiq. Mt, quippe m 22 diiudicauerat] dilucidauerat V, d. et dilucidauerat JBPQbm tot om. F 23 insignem FV cinis W 24 Romano] in R. mo et] ei W )

172
usque ad illam aetatem venerator idolorum sacrorumque sacrilegorum 1oparticeps, quibus tunc tota fere Romana nobilitas inflata spirabat prodigia iam et omnigenum deum monstra et Anubem latratorem, quae aliquando
  1. contra Neptunum et Venerem contraque Minervam
tela tenuerant et a se victis iam Roma supplicabat, quae iste senex Victorinus tot annos ore terricrepo defensitaverat, non erubuerit esse puer Christi tui et infans fontis tui subiecto collo ad humilitatis iugum et edomita fronte ad crucis opprobrium.

O domine, domine, qui inclinasti caelos et descendisti, tetigisti montes et fumigaverunt, quibus modis te insinuasti illi pectori? legebat, sicut ait Simplicianus, sanctam scripturam omnesque christianas litteras investigabat studiosissime et perscrutabatur et dicebat Simpliciano non palam, sed secretius et familiarius: "noveris iam me esse christianum". et respondebat ille: „non credam nec deputabo te inter christianos, nisi in ecclesia Christi videro". ille autem inridebat dicens: „ergo parietes faciunt christianos?" et hoc saepe dicebat, iam se esse christianum, et Simplicianus illud saepe respondebat et saepe ab illo parietum inrisio repetebatur. amicos enim suos reverebatur offendere, superbos daemonicolas, quorum ex culmine [*](Only one scan of this volume of CSEL was available to us as we digitized CSEL in early 2014 and the image of pgae 172 in that scan is illegible. For now, we use the text from that the CSEL editor, P. Knöll, published with Teubner as a patch).

173
culmine Babylonicae dignitatis quasi ex cedris Libani, quas nondum contriuerat dominus, grauiter ruituras in se inimicitias arbitrabatur. sed posteaquam legendo et inhiando hausit firmitatem timuitque negari a Christo coram angelis sanctis, si eum timeret coram hominibus confiteri, reusque sibi magni criminis adparuit erubescendo de sacramentis humilitatis uerbi tui et non erubescendo de sacris sacrilegis superborum daemoniorum, quae imitator superbus acceperat, depuduit uanitati et erubuit ueritati subitoque et inopinatus ait Simpliciano, ut ipse narrato: "eamus in ecclesiam: Christianus nolo fieri". at ille non se capiens laetitia perrexit cum eo. ubi autem imbutus est primis instructionis sacramentis, non multo post nomen dedit, ut per baptismum regeneraretur mirante Roma, gaudente ecclesia. superbi uidebant et irascebantur, dentibus suis stridebant et tabescebant: seruo autem tuo dominus deus erat spes eius et non respiciebat in uanitates et insanias mendaces.

Denique ut uentum est ad horam profitendae fidei, quae uerbis certis conceptis retentisque memoriter de loco eminentiore in conspectu populi fidelis Romae reddi solet ab eis, qui accessuri sunt ad gratiam tuam, oblatum esse dicebat Victorino a presbyteris, ut secretius redderet, sicut nonnullis, qui uerecundia trepidaturi uidebantur, offerri mos erat; illum autem [*]( 1] cf. Ps. 28, 5. 4] cf. Matth. 10, 33. 14] cf. Ps. 111, 10. 15] Ps. 89, 5. ) [*]( 1 lybani 8 3 hiniando S, iniando HW, hiando V ausit JEPTF, auiit FPVb 4 coram] et ab V 6 uerbi tui humilitatis V humitatis G 7 sacris om. W, sacrariis V sacrilegiis MOPQ 8 imitatores V superbos B deputauit B uanitate F 9 ueritate F, uanitati OlV et om. F 12 instructionum BFMPQ edd., instructionibus HV post S: post etiam BFGHMOPQWedd., p. etiam dies V 13 mi**rante (se ras.) P 14 superbi uidebant] superbiebant BPQ 0 dentes suos V 15 tuo (s a m. 2) P domine BF eius] e. in dno do eius F 16 uanitate V et] et in Hm, nec V mendaces] falsas V 17 ad] et V ora F profitente V1 18 conceptis] coeptis conceptis V . quae a recentisque F, retentis. que (qolUl add. m. 2) M 19 qui] q W 20 aci cesuri V 21 praesbyteris PS, prespiteris-В nonnulli que V 22 uerecundiam H trepidari V offerri mos] offerimus W1 )

174
maluisse salutem suam in conspectu sanctae multitudinis profiteri. non enim erat salus, quam docebat, in rhetorica et tamen eam publice professus erat. quanto minus ergo uereri debuit mansuetum gregem tuum pronuntians uerbum tuum, qui non uerebatur in uerbis suis turbas insanorum? itaque ubi ascendit, ut redderet, omnes sibimet inuicem, quisque ut eum nouerat, instrepuerunt nomen strepitu gratulationis. quis autem ibi non eum nouerat? et sonuit presso sonitu per ora cunctorum conlaetantium: "Victorinus, Victorinus". cito sonuerunt exultatione, quia uidebant eum, et cito siluerunt intentione, ut audirent eum. pronuntiauit ille fidem ueracem praeclara fiducia, et uolebant eum omnes rapere intro in cor suum. et rapiebant amando et gaudendo: hae rapientium manus erant.

Deus bone, quid agitur in homine, ut plus gaudeat de salute desperatae animae et de maiore periculo liberatae, quam si spes ei semper affuisset aut periculum minus fuisset? etenim tu quoque, misericors pater, plus gaudes de uno paenitente quam de nonaginta nouem iustis, quibus non opus est paenitentia. et nos cum magna iucunditate audimus, cum audimus quam exsultantibus pastoris umeris reportetur ouis, quae errauerat, et drachma referatur in thesauros tuos [*]( 17] Luc. 15, 4 sqq. ) [*]( 1 maluisse se M 2 rethorica BHMOPQW, rethoricam F 3 ea V puplice F professus erat eam publice G 5 uerebatur V tuis B insaniarum W 7 eum] & im W nouerant V strepuerunt FMO nomen S: n. eius BFGHMOPQVWedd. strepitu] in st. V 8 aut ****** ibi (em n eum uitio membranae euanuerunt; ibi corr. m. 1 in eum) S eum non 0 presso sonitu sonuit 0 presso] p H hora W 9 u********* uictorinus (ictorinus euanuit) S sonierunt G 10 quia] qui 0 eam S silu*erunt S, soluerunt (0 in a mut. m. 2) W 11 auderent 01 pr*clara S 12 omnes eum GHW intra F in om. FP1 13 rapieb*** S heae GV, hee F, hę* (c ras.) M, hac W 15 despera*tae (n ras.) P quasi V 16 sem (om. per) F aut-fuisset om. MS pr. periculo F 18 est opus bm 19 iocunditate BFGHOPQ VWb audiuimus Fl V 20 exultantibus] exultantis BPQb, ex. angelis M<Jm pastoribus FV, pastor** (um ras.) W1 humeris BFHM OPQVWedd. 21 ouis] humeris o. M dragma mss. tesauros GMV )

175
conlaetantibus uicinis mulieri, quae inuenit, et lacrimas excutit gaudium sollemnitatis domus tuae, cum legitur in domo tua de minore filio tuo, quoniam mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est. gaudes quippe in nobis et in angelis tuis sancta caritate sanctis. nam tu semper idem, quia ea quae non semper nec eodem modo sunt eodem modo semper nosti omnia.

Quid ergo agitur in anima, cum amplius delectatur inuentis aut redditis rebus, quas diligit, quam si eas semper habuisset? contestantur enim et cetera et plena sunt omnia testimoniis clamantibus: "ita est". triumphat uictor imperator et non uicisset, nisi pugnauisset, et quanto maius periculum fuit in proelio, tanto est gaudium maius in triumpho. iactat tempestas nauigantes minaturque naufragium; omnes futura morte pallescunt: tranquillatur caelum et mare, et exultant nimis, quoniam timuerunt nimis. aeger est carus et uena eius malum renuntiat; omnes, qui eum saluum cupiunt, aegrotant simul animo: fit ei recte et nondum ambulat pristinis uiribus, et fit iam tale gaudium, quale non fuit, cum antea saluus et fortis ambularet. easque ipsas uoluptates humanae uitae etiam non inopinatis et praeter uoluntatem inruentibus, sed institutis et uoluntariis molestiis homines adquirunt. edendi et bibendi uoluptas nulla est, nisi praecedat esuriendi et sitiendi molestia. et ebriosi quaedam salsiuscula comedunt, quo fiat molestus ardor, quem dum exstinguit potatio, fit delectatio. et institutum est, ut iam pactae sponsae non tradantur statim, ne uile habeat maritus datam, quam non suspirauerit sponsus dilatam. [*]( 1 lacrimans F 2 tuae om. W domu V 3 tuo om. BPQ b fuerat S: erat BFGHMOPQVWedd. 4 in nobis om. B 5 tu eras. M in quia] qui BFGHOPQVWbm 8 in om. W amplias F1 inuentis (in add. m. 1) S 9 quam si] quasi V 10 pr. et om. V 13 tantu V gaudio O1 maius est gaudium BPQb, g. m. est W 14 minatur V 15 mare] terra 01 16 renuntiat malum W 19 ante V 21 praeter] propter M1 non inruentibus (non add. m. 2) Q 22 uolestiis Q1 et em. V 23 uoluntas VW 24 quidam F salsiuncula FGV fiat om. Q1 molestior Q 25 sit W 26 pacta* sponsa* G spontae F ne] nec F uile GOSV: uilem BFHMPQWedd. 27 suspirauerat B )

176

Hoc in turpi et exsecranda laetitia, hoc in ea quae concessa et licita est, hoc in ipsa sincerissima honestate amicitiae, hoc in eo qui mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est: ubique maius gaudium molestia maiore praeceditur. quid est hoc, domine deus meus, cum tu aeternum tibi, tu ipse sis gaudium, et quaedam de te circa te semper gaudeant? quid est, quod haec rerum pars alternat defectu et profectu, offensionibus et conciliationibus? an is est modus earum et tantum dedisti eis, cum a summis caelorum usque ad ima terrarum, ab initio usque in finem saeculorum, ab angelo usque ad uermiculum, a motu primo usque ad extremum omnia genera bonorum et omnia iusta opera tua suis quaeque sedibus locaresl et suis quaeque temporibus ageres? ei mihi, quam excelsus j es in excelsis et quam profundus in profundis! et nusquam recedis, et uix redimus ad te.

Age, domine, fac excita et reuoca nos, accende et rape, fragra, dulcesce: amemus, curramus. nonne multi ex profun- 1 diore tartaro caecitatis quam Victorinus redeunt ad te et accedunt et inluminantur recipientes lumen, quod si qui recipiunt, accipiunt a te potestatem, ut filii tui fiant? sed si minus noti sunt populis, minus de illis gaudent etiam qui nouerunt eos. quando enim cum multis gaudetur, et in singulis uberius est gaudium, quia feruefaciunt se et inflammantur ex alterutro. deinde, quod multis noti, multis sunt auctoritati ad salutem 1 et multis praeeunt secuturis, ideoque multum de illis et qui [*](3] Luc. 15, 32. 14] cf. Ps. 112, 4. 19] cf. Io. 1, 9. 12. ) [*]( 1 execranda] in e. F, execrabili V 4 maior* (a ras.) M, maiori edd. praeciditur V1, praedicitur V m. rec., praecedit b 5 hoc om. B 6 et e om. 0 gaudent V1 7 est] e. hoc FQ1 alternant B defunctu P profatu M1 8 his GMXW 9 hima S 10 in] ad V 12 suis quaeque] suisque V 13 et om. F temporibus om. V1 hei G, heu Vmo, et W excellentius F 14 profundus] p. es BHPQWb et n. recedis om. W 16 et fac et excita BPQ, et fac exc. b 17 fragra scripsi:\\ fragla OxSV, flagra BGHMVWedd., et flagra PQ dulcisce (i ex e corr.) 0 amemus] iam a. BFPQb curramus] et c. BPb profun- i diori F 18 accendunt W 19 qui om. W 20 accipiunt om. BV1 23 inflamantur V 24 multi sunt HVW auctoritate BPW 25 prae*eunt H, praeerunt V sequuturis P, sequuturus W )

177
eos praecesserunt laetantur, quia non de solis laetantur. absit enim, ut in tabernaculo tuo prae pauperibus accipiantur personae diuitum aut prae ignobilibus nobiles, quando potius infirma mundi elegisti, ut confunderes fortia, et ignobilia huius mundi elegisti et contemtibilia et ea quae non sunt, tamquam sint, ut ea quae sunt euacuares. et tamen idem ipse minimus apostolorum tuorum, per cuius linguam tua ista uerba sonuisti, cum Paulus pro consule per eius militiam debellata superbia sub lene iugum Christi tui missus esset regis magni prouincialis effectus, ipse quoque ex priore Saulo Paulus uocari amauit ob tam magnae insigne uictoriae. plus enim hostis uincitur in eo, quem plus tenet et de quo plures tenet. plus autem superbos tenet nomine nobilitatis et de his plures nomine auctoritatis. quanto igitur gratius cogitabatur Victorini pectus, quod tam inexpugnabile receptaculum diabolus obtinuerat, Victorini lingua, quo telo grandi et acuto multos peremerat, abundantius exultare oportuit filios tuos, quia rex noster alligauit fortem, et uidebant uasa eius erepta mundari et aptari in honorem tuum et fieri utilia domino ad omne opus bonum.

Sed ubi mihi homo tuus Simplicianus de Victorino ista narrauit, exarsi ad imitandum: ad hoc enim et ille narrauerat. [*]( 2] cf. 1M. 2, 1. 9. 3] I Cor. 1, 27 sq. 7] I Cor. 15, 9. 8] cf. Act. 13, 7-12. 18] cf. Matth. 12, 29. 20] II Tim. 2, 21. ) [*]( 1 quia-laetantw- om. MV1 quia non de] quia plurib; congaudent unde F 4 eligis (i pr. ex e corr.) H ut-elegisti om. V1 confunderis W et-elegisti om. Q1 5 huius om. F contentibilia S 6 tamquam sint om. F sint] si sint M,. quae sint BPb, ea que st Q ea om. V *uacuares 0 7 idem om. V 8 lingua O1 tua] tuain (del. m. 1) W, tu V uerba] uera 0 palus F proconsul B2FGRi 8 MSOiPQedd. 91eni GQb iugo BGPQb 10 affectus P 11 priori V uocare F insignae S 13 plu*res (e ras.) W plus BFGHMOPQ VW: plures S superb; W 15 cogitabar F tam S: tamquam BFGHMOPQVWedd. inexpugnabili receptaculo H 16 Victorini] p u. (p add. m.2) V, et u. m linguam FGHMV . quod W telo grandi] te lucrandi 0, elucrandi W 17 perimerat BFH1PQW abuudantius] habundantius W, tanto a. mo 18 quia BFGHMOPQVW: qua S 19 honore tuo F 20 dne H 22 exarsit W ) [*]( XXXIII. Aur. Augnstini conff. (Aug. 1, 1). ) [*](12 )

178
posteaquam uero et illud addidit, quod imperatoris Iuliani temporibus lege data prohibiti sunt christiani docere litteraturam et oratoriam — quam legem ille amplexus loquacem scholam deserere maluit quam uerbum tuum, quo linguas infantium facis disertas — non mihi fortior quam felicior uisus est, quia inuenit occasionem uacandi tibi. cui rei ego suspirabam ligatus non ferro alieno, sed mea ferrea uoluntate. uelle meum tenebat inimicus et inde mihi catenam fecerat et constrinxerat me. quippe uoluntate peruersa facta est libido, et dum seruitur libidini, facta est consuetudo, et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas. quibus quasi ansulis sibimet innexis — unde catenam appellaui — tenebat me obstrictum dura seruitus. uoluntas autem noua, quae mihi esse coeperat, ut te gratis colere fruique te uellem, deus, sola certa iucunditas, nondum erat idonea ad superandam priorem uetustate roboratam. ita duae uoluntates meae, una uetus, alia noua, illa carnalis, illa spiritalis, confligebant inter se atque discordando dissipabant animam meam.