Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Sic intellegebam me ipso experimento id quod legeram, quomodo caro concupisceret aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ego quidem in utroque, sed magis ego in eo, quod in me approbabam quam in eo, quod in me improbabam. ibi enim magis iam non ego, quia ex magna parte id patiebar inuitus quam faciebam nolens. sed tamen consuetudo aduersus me pugnacior ex me facta erat, quoniam nolens quo nollem perueneram. et quis iure contradiceret, [*]( 4] Sap. 10, 21. 20] Gal. 5, 17. ) [*]( 1 iinperatoriis M 3 scolam mss. 4 quo] qui H, quod FM infantum V 5 facit FW dissertas BFPV nom P infelicior Q\' 7 meum] mecum M 8 fecerat catemam mihi F constrixerat S, constriucxerat P 9 uoluntate] ex u. BFHMOPQVWedd. 10 alt. consuetudine P1 11 annexibus V 12 appellauit W tenebat] et t. BPQ 14 coleremj BFGHMOPQVW edd. certa iocunditas BFOPQVWb, ioc. certa G 15 suspirandam S uetustatem BFMPQVW roborabam B 16 uoluntatis F, uoluptates V nouo F 17 alt. illa] ista F 19 me] in me W qupmodo quomodo W 22 quam-improbabam om. 8 24 patieba**r (tu ras.) B 26 quo] i idquod (i Id add. m. 2) 0 uellem W1 )

179
cum peccantem iusta poena sequeretur? et non erat iam illa excusatio, qua uideri mihi solebam propterea me nondum contemto saeculo seruire tibi, quia incerta mihi esset perceptio ueritatis: iam enim et ipsa certa erat. ego autem adhuc terra obligatus militare tibi recusabam et inpedimentis omnibus sic timebam expediri, quemadmodum inpediri timendum est.

Ita sarcina saeculi, uelut somno assolet, dulciter premebar, et cogitationes, quibus meditabar in te, similes erant conatibus expergisci uolentium, qui tamen superati soporis altitudine remerguntur. et sicut nemo est, qui dormire semper uelit, omniumque sano iudicio uigilare praestat. differt tamen plerumque homo somnum excutere, cum grauis torpor in membris est, eumque iam displicentem carpit libentius, quamuis surgendi tempus aduenerit: ita certum habebam esse melius tuae caritati me dedere quam meae cupiditati cedere; sed illud placebat et uincebat, hoc libebat et uinciebat. non enim erat quod tibi responderem dicenti mihi : surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus, et undique ostendenti uera te dicere, non erat omnino, quid responderem ueritate conuictus, nisi tantum uerba lenta et somnolenta: "modo", "ecce modo", "sine paululum". sed "modo et modo" non habebat modum et "sine paululum" in longum ibat. frustra condelectabatur legi tuae secundum [*]( 17] Eph. 5,14. 23] Rom. 7, 22-25. ) [*]( 1 poenam H1 illa] ulla BOPQb, nulle V 2 qua] quę 0, quia FI V nondum me BFG PQ b m contento S 3 seruiret V preceptio F, pen*tio V 4 enim] e. mihi F 6 expedire F 7 adsoluet ex exsoluet corr. F premebatur B1 9 expergesci H1 uolentibjjjja 0 suporati V superatis operis P 10 demerguntur F 11 praesta W1, praestet PQ 12 somnum om. M; sumnum P1, somnium W1 15 meae] mae S, mea H1 credere M 16 illa F uincebat] non u. G alt. uiueebat BFM 17 dicentem F 18 exsurge] resurge W 19 undique] ubi u. F ostendendi F te uera F docere B resonderem F 20 conecce uinctus W, coniunctus F 21 modo (etee add. m. 2) M (et 22) paulolum BMl 22 et modo om. W non] et non B habebant Gmo longinquum F 23 condelectabar BFGHMOPQVW edd. ) [*]( 12* )

180
interiorem hominem, eum alia lex in membris meis repugnaret legi mentis meae et captiuum me duceret in lege peccati, quae in membris meis erat. lex enim peccati est uiolentia consuetudinis, qua trahitur et tenetur etiam inuitus animus eo merito, quo in eam uolens inlabitur. miserum ergo me quis liberaret de corpore mortis huius nisi gratia tua per Iesum Christum, dominum nostrum?

Et de uinculo quidem desiderii concubitus, quo artissimo tenebar, et saecularium negotiorum seruitute quemadmodum exemeris narrabo et confitebor nomini tuo, domine, adiutor meus et redemptor meus. agebam solita crescente anxitudine et cotidie suspirabam tibi, frequentabam ecclesiam tuam, quantum uacabat ab eis negotiis, sub quorum pondere gemebam. mecum erat Alypius otiosus ab opere iuris peritorum post assessionem tertiam, expectans, quibus iterum consilia uenderet, sicut ego uendebam dicendi facultatem, si qua docendo praestari potest. Nebridius autem amicitiae nostrae cesserat, ut omnium nostrum familiarissimo Yerecundo, Mediolanensi et ciui et grammatico, subdoceret, uehementer desideranti et familiaritatis iure flagitanti de numero nostro fidele adiutorium, quo indigebat nimis. non itaque Nebridium cupiditas conmodorum eo traxit — maiora enim posset, si uellet, de litteris agere — sed officio beniuolentiae petitionem nostram contemnere noluit amicus dulcissimus et mitissimus. agebat autem illud prudentissime cauens innotescere personis [*](10] Ps. 18,15. ) [*]( m 1 lex alia bm 2 et captiuum-erat om. Q in legem Bm 4 quj (coir. m. 2) P 5 eo] et F eam] ea MV, eo F 6 liberaret BF GHMOPQW: liberet SV 7 dno rTFo 0\' 9 teneba**r (tu ras.) B seruitutem MV 10 exemeris PS: me ex. BGHMOQVW edd., me eximeris F 11 pro meus om. V anxietudiue BFG HMOtPQW edd. 12 cottidie MV frequentabam] et fr. V 15 assensionem BP, ascensionem OQ 16 dicenti W1, dicenda Q1 qua] quando 0 17 nibridins S cessarat O1 18 firoru 0, nos C 19 et ante ciui om. Gm grammatico (om. et) G subduceret W1, subderet BPQ 20 familiaris F flagitandi F, flagranti MS fldeli H1 21 quod FW1 utique B nibridium S 24 contempnere BHMW 25 innoscere F )

181
secundum hoc saeculum maioribus, deuitans in eis omnem inquietudinem animi, quem uolebat habere liberum et quam multis posset horis feriatum ad quaerendum aliquid uel legendum uel audiendum de sapientia.

Quodam igitur die — non recolo causam, qua erat absens Nebridius — cum ecce ad nos domum uenit ad me et Alypium Ponticianus quidam, ciuis noster, in quantum Afer, praeclare in palatio militans: nescio quid a nobis uolebat. et consedimus, ut conloqueremur. et forte supra mensam lusoriam, quae ante nos erat, adtendit codicem: tulit, aperuit, inuenit apostolum Paulum, inopinate sane; putauerat enim aliquid de libris, quorum professio me conterebat. tum uero arridens meque intuens gratulatorie miratus est, quod eas et solas prae oculis meis litteras repente conperisset. Christianus quippe et fidelis erat et saepe tibi, deo nostro, prosternebatur in ecclesia crebris et diuturnis orationibus. cui ego cum indicassem illis me scripturis curam maximam inpendere, ortus est sermo ipso narrante de Antonio Aegyptio monacho, cuius nomen excellenter clarebat apud seruos tuos, nos autem usque in illam horam latebat. quod ille ubi conperit, inmoratus est in eo sermone insinuans tantum uirum ignorantibus et admirans eandem nostram ignorantiam. stupebamus autem audientes tam recenti memoria et prope nostris temporibus testatissima mirabilia tua in fide recta et catholica ecclesia. omnes mirabamur, et nos, quia tam magna erant, et ille, quia inaudita nobis erant. [*]( a 2 librum H1 3 possit CF horis posset M 5 que W, quam F nybridius S 6 uenit domum 0 et] et ad V, ad F t alypius FWl 7 quide conciiys nfe F affer HXMX praeciare (clarę add. \'In. 2) V 9 ut] et F men*sam (s ras.) W lutoriam V1, luxoriam W, lusoliam CIMI 10 era*t (n ras.) H 12 professio me] professione GW1 tunc FGV 13 gratularier M eas et] et eas et W, eas CM prae] quae V 14 et om. V 15 erat] e. eis V deo nostro] dño V prosternabatur B ecclesiam V 16 diurnis QIW indicasset W1 17 hortus S 18 aegytio P manacho M 19 non utem (n alt. in a corr.) F illa hora GV, illa ora F 21 insunuans G 23 memorie (om. et) W testatissimam F 24 tua om. V catholica] in c. W 25 et ille om. Wy, et illae F quia] qui co W1. )

182

Inde sermo eius deuolutus est ad monasteriorum greges et mores suaueolentiae tuae et ubera deserta heremi, quorum nos nihil sciebamus. et erat monasterium Mediolanii plenum bonis fratribus extra urbis moenia sub Ambrosio nutritore, et non noueramus. pertendebat ille et loquebatur adhuc, et nos intenti tacebamus. unde incidit, ut diceret nescio quando se et tres alios contubernales suos, nimirum apud Treueros, cum imperator pomeridiano circensium spectaculo teneretur, exisse deambulatum in hortos muris contiguos atque illic, ut forte combinati spatiabantur, unum secum seorsum et alios duos itidem seorsum pariterque digressos; sed illos uagabundos inruisse in quandam casam, ubi habitabant quidam serui tui spiritu pauperes, qualium est regnum caelorum, et inuenisse ibi codicem, in quo scripta erat uita Antonii. quamlegere coepit unus eorum et mirari et accendi et inter legendum meditari arripere talem uitam et relicta militia saeculari seruire tibi. erant autem ex eis, quos dicunt agentes in rebus. tum subito repletus amore sancto et sobrio pudore iratus sibi coniecit oculos in amicum et ait illi: "dic, quaeso te, omnibus istis laboribus nostris quo ambimus peruenire? quid quaerimus? cuius rei causa militamus? maiorne esse poterit spes nostra in palatio, quam ut amici imperatoris simus? et ibi quid non fragile plenumque periculis? et per quot pericula peruenitur ad grandius periculum? et quando istuc erit? [*]( 18] Matth. 5, 3. ) [*]( 1 monastheriorum S graeges S 2 deserte P1 3 monastherium S mediolani OGHMOQVWedd., mediolano F 7 tria C1 alios tres M apud om. V treberos GOSW, triberos F, triueros C1 8 promeridiano mss. cercensium Ml exspectaculo BPQ 9 ortos BPW moris F contiguus F, contiguis H 10 conuinati C1, conuinatis O, conuinatus V patiabantur V, patiebantur FI01 11 itidem] ut idem Ml degressos P, digressus Ml WI illos] alios M 12 quadam Wl hubi W quidem P1, quondam F 16 uitam] mili Q1 17 seruiret C erant-rebus om. V1 erat Plb agentis W 18 tunc BFGHM PQVWedd. 21 cui O1 maior nec B 22 imperatori M, inpectoris P1 23 et] ei V quod FHMPSV 24 quando] quamdiu BM* PQb istud FM*QVbo )

183
amicus autem dei, si noluero, ecce nunc fio". dixit hoc et turbidus parturitione nouae uitae reddidit oculos paginis: et legebat et mutabatur intus, ubi tu uidebas, et exuebatur mundo mens eius, ut mox apparuit. namque dum legit et noluit fluctus cordis sui, infremuit aliquando et discreuit decreuitque meliora iamque tuus ait amico suo: "ego iam abrupi me ab illa spe nostra et deo seruire statui et hoc ex hac hora, in hoc loco aggredior. te si piget imitari, noli aduersari". respondit ille adhaerere se socium tantae mercedis tantaeque militiae. et ambo iam tui aedificabant turrem sumptu idoneo relinquendi omnia sua et sequendi te. tum Ponticianus et qui cum eo per alias horti partes deambulabant, quaerentes eos deuenerunt in eundem locum et inuenientes admonuerunt, ut redirent, quod iam declinasset dies. at illi narrato placito et proposito suo, quoque modo in eis talis uoluntas orta est atque firmata petiuerunt, ne sibi molesti essent, si adiungi recusarent. isti autem nihil mutati a pristinis fleuerunt se tamen, ut dicebat, atque illis pie congratulati sunt et conmendauerunt se orationibus eorum et trahentes cor in terra abierunt in palatium, illi autem affigentes cor caelo manserunt in casa. et habebant ambo sponsas: quae posteaquam hoc audierunt, dicauerunt etiam ipsae uirginitatem tibi. [*]( 10] cf. Luc. 14, 28. 11] cf. Luc. 5, 11. 28. . ee ) [*](1 uoluero] u. M2 turbidos FMl, turbitus B 2 reddit V legebat] leuabat F 3 exuaebatur P 4 soluit V 5 fluctum V, fructus BP et discreuit aliquando M discreuitque (om. decreuit) W 6 iamque tuus] iam iamque tuus Mb, iam quietus CV ait add. 81 s. I. amicis suis W1 abrumpi B, arripui V 7 hora hac b m 8 adgrediar C 9 adhaere GW socio BM%PQb, otium W 10 turrem] turrim BH*M%V* edd., urbem S sumtu CFOV 11 relinquendo PQ, relinquentes V tunc CGHMQVW pontianus F 12 orti FH deambulabat HOIPVW 13 loqum G ammouerunt H1 14 quod iam] quo M, quod bm 15 talis om. V horta Ml orta esset BCF GHM\'iłPQVWedd., esset orta 0 16 si] sed P recordarent M1 m 17 nihil] nihilo BCFGMOPQVedd., nichil hominus W putati P, commutati H se] set F 18 decebat CFG gratulati V 19 terram FMVW habierunt FV 20 in caelo (in add. tn. 2 in P) PQ, in caelum V anserunt F 21 ambo habebant bm 22 ipsae add. Q\'-)

184

Narrabat haec Ponticianus. tu autem, domine, inter uerba eius retorquebus me ad me ipsum, auferens me a dorso meo, ubi me posueram, dum nollem me adtendere, et constituebas me ante faciem meam, ut uiderem, quam turpis essem, quam distortus et sordidus, maculosus et ulcerosus. et uidebam et horrebam, et quo a me fugerem non erat. et si conabar a me auertere aspectum, narrabat ille quod narrabat, et tu me rursus opponebus mihi et inpingebus me in oculos meos, ut inuenirem iniquitatem et odissem. noueram eam, sed dissimulabam et cohibebam et obliuiscebar.

Tunc uero quanto ardentius amabam illos, de quibus audie- bam salubres affectus, quod se totos tibi sanandos dederant, tanto exsecrabilius me conparatum eis oderam. quoniam multi mei anni mecum effluxerant — forte duodecim anni — ex quo ab undeuicensimo anno aetatis meae lecto Ciceronis Hortensio excitatus eram studio sapientiae et differebam contemta felicitate terrena ad eam inuestigandam uacare, cuius non inuentio, sed uel sola inquisitio iam praeponenda erat etiam inuentis thesauris regnisque gentium et ad nutum circumfluentibus corporis uoluptatibus. at ego adulescens miser ualde, miserior in exordio ipsius adulescentiae, etiam petieram a te castitatem et dixeram: "da mihi castitatem et continentiam, sed noli modo". timebam enim, ne me cito exaudires et cito [*]( 9] cf. Ps. 35, 3. ) [*]( 1 pontianus F, potitianus M1 2 ad me-constituebus me Otn. V1 a me ipso W 4 turbis F 6 orrebam FXG 7 auertere a me CG H OVW, a me uertere F 8 pr. me om. Q1 impigebus V me om. 01 9 iniquitatem S: i. meam BCFGHMOPQVW edd. odissem] o. eam F 10 eam] eciam W et cohibebam] et coibebam G, et conhibebam HOo, n et cotibebam P, et conibebam BQ, et coniuebam V; om. F, et conniuebam m 11 tum G audiebam om. H 12 quod se] quos et V tibi om. Q1, sibi M1 sandos F 14 anni mei F efluxerant V, effluxerunt B, affluxerant F annis V 15 hab W undeuicesimo BCFG HMO*PQVW edd. ortensio CFV 16 contenta CGS 17 non om. Q, iam non F 19 inuentis] in uestib; M tesauris FM1 20 corporum V at] et M miser del. 0 m. post. 21 miserior SW: miser BCFGHMOPQVedd. in adulescentiae V 22 sed] et M 23 mod W cito ue me F )

185
sanares a morbo concupiscentiae, quem malebam expleri quam exstingui. et ieram per uias prauas superstitione sacrilega, non quidem certus in ea, sed quasi praeponens eam ceteris, quae non pie quaerebam, sed inimice oppugnabam.

Et putaueram me propterea differre de die in diem contemta spe saeculi te solum sequi, quia non mihi apparebat certum aliquid, quo dirigerem cursum meum. et uenerat dies, quo nudarer mihi et increparet in me conscientia mea: "ubi est lingua mea? nempe tu dicebas propter incertum uerum nolle te abicere sarcinam uanitatis. ecce iam certum est, et illa te adhuc premit umerisque liberioribus pinnas recipiunt, qui neque ita in quaerendo adtriti sunt nec decennio et amplius ista meditati". ita rodebar intus et confundebar pudore horribili uehementer, cum Ponticianus talia loqueretur. terminato autem sermone et causa, qua uenerat, abiit ille, et ego ad me. quae non in me dixi? quibus sententiarum uerberibus non flagellaui animam meam, ut sequeretur me conantem post te ire? et renitebatur, recusabat et non se excusabat. consumpta erant et conuicta argumenta omnia: remanserat muta trepidatio et quasi mortem formidabat restringi a fluxu consuetudinis, quo tabescebat in mortem.

Tum in illa grandi rixa interioris domus meae, quam fortiter excitaueram cum anima mea in cubiculo nostro, corde [*]( 18] cf. Ier. 7, 9 et Luc. 21, 8. ) [*]( 1 quam CMedd., que 01 explere F, expleri potius M 2 hieram H1 superstitionis sacrilege F 3 non quidem] numquid PQ eam] ea M 4 obpugnauera V 5 differe C contenta S 6 apparebat mihi M 7 quo om. Ml diligerem W 8 in om. B C2 M2 PQ b 9 es BCFM*bo lingua W mea S: om. BOFGHMOPQVWedd. 10 et om. F 11 humerisque BCHMQV\'Wedd., humeris qui F liberioriq; bus (o; add. m. 2) M pennas jBCFGHO*PQV*Wedd., pennis M 12 in quaerendo] inquirendo BCFGHPQVWedd. 14 pontianus F talia] ista F 15 quo H1 habiit W 18 pos te BFW renitebantur H1, renitebar P1, retibatur C1, retinebatur BFb recusasabat PQ 19 uicta V1 20 morte 0 reformidabat BCFGHMOPQVWedd. 21 in mortem om. M 23 exitaueram V cubiculo Q, cubili F cordi F )

186
meo, tam uultu quam mente turbatus inuado Alypium, exclamo: "quid patimur? quid est hoc, quod audisti? surgunt indocti et caelum rapiunt, et nos cum doctrinis nostris ecce ubi uolutamur in carne et sanguine! an quia praecesserunt, pudet sequi et non pudet nec saltem sequi?" dixi nescio qua talia, et abripuit me ab illo aestus meus, cum taceret attonitus me intuens. neque enim solita sonabam. plus loquebantur animum meum frons, genae, oculi, color, modus uocis quam uerba, quae promebam. hortulus quidam erat hospitii nostri, quo nos utebamur sicut tota domo: nam hospes ibi non habitabat, dominus domus. illuc me abstulerat tumultus pectoris, ubi nemo impediret ardentem litem, quam mecum aggressus eram, donec exiret qua tu sciebas, ego autem non: sed tantum insanibam salubriter et moriebar uitaliter, gnarus, quid mali essem, et ignarus, quid boni post paululum futurus essem. abscessi ergo in hortum et Alypius pedem post pedem. neque enim secretum meum non erat, ubi ille aderat. et quando me sic affectum desereret? sedimus quantum potuimus remoti ab aedibus. ego fremebam spiritu indignans indignatione turbulentissima, quod non irem in placitum et pactum tecum, deus meus, in quod eundum esse omnia ossa mea clamabant et in caelum tollebant laudibus: et non illuc ibatur [*]( 3] cf. Matth. 11, 12. 20] cf. Ezech. 16, 8. 21] Ps. 34, 10. ) [*]( 1 exclamo] et e. BFGMsPQVbm 2 quod] quid COPQWmo 3 rapiunt caelum FGM nostris S: n. sine corde BCFGHMOPQVW edd. 5 saltim BCIFGHMlPQ qua] quae BCM*W\'2 edd., qui GPQ 6 abrupit M aestus] exitus V 7 intuens me bm plusque CMedd. allequebantur CMbo 8 uoces F 9 hortulis Ml 10 domu HI V ubi H, *bi S habitabat] erat F, habitabat at BPQ1, habitabat aut Q* 12 lite C 13 era* (t ras.) M non] quieui M\'J add. in mg., non sciebam b 14 insanibam (m a m. post. obducta) S: insaniebam BCFOPQ VWedd. moliebar PQ ignarus CGHMOPQV 15 mala B quod B paulolum BM1 futuru W1 essem post paul. futurus G 16 ortum FW, hortos V pr. pedem] pede CFGH*MOVmo post pedem om. V n 17 non erat om. Ml et] aut BFGHMOPQVWedd., ad C quanta Ml 19 turbolentissima BFM turbulentissima indignatione bm 20 et om. V 21 quo V eundem S esset MOV, erat F ossa add. S1 s. I. 22 tollebat Y illuc ibatur (i alt. ex e corr.) W )
187
nauibus aut quadrigis aut pedibus, quantum saltem de domo in eum locum ieram, ubi sedebamus. nam non solum ire uerum etiam peruenire illuc nihil erat aliud quam uelle ire, sed uelle fortiter et integre, non semisauciam hac atque hac uersare et iactare uoluntatem parte adsurgente cum alia parte cadente luctantem.

Denique tam multa faciebam corpore in ipsis cunctationis aestibus, quae aliquando nolunt homines et non ualent, si aut ipsa membra non habeant aut ea uel conligata uinculis uel . resoluta languore uel quoquo modo impedita sint. si uulsi capillum, si percussi frontem, si consertis digitis amplexatus sum genu, quia uolui, feci. potui autem uelle et non facere, si mobilitas membrorum non obsequeretur. tam multa ergo feci, ubi non hoc erat uelle quod posse: et non faciebam, quod et inconparabili affectu amplius mihi placebat et mox, ut uellem, possem, quia mox, ut uellem, utique uellem. ibi enim facultas ea, quae uoluntas, et ipsum uelle iam facere erat; et tamen non fiebat, faciliusque obtemperabat corpus tenuissimae uoluntati animae, ut ad nutum membra mouerentur, quam ipsa sibi anima ad uoluntatem suam magnam in sola uoluntate perficiendam.