Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Et manifestatum est mihi, quoniam bona sunt, quae corrumpuntur, quae neque si summa bona essent, corrumpi possent, neque nisi bona essent, corrumpi possent, quia, si summa bona essent, incorruptibilia essent, si autem nulla bona essent, quid in eis conrumperetur non esset. nocet enim corruptio et, nisi bonum minueret, non noceret. aut igitur nihil nocet corruptio, quod fieri non potest, aut, quod certissimum est, omnia, quae corrumpuntur, priuantur bono. si autem omni bono priuabuntur, omnino non erunt. si enim erunt et corrumpi iam non poterunt, meliora erunt, quia incorruptibiliter permanebunt. et quid monstrosius quam ea dicere [*]( 4] Ex. S, 14. 6] Rom. 1, 20. 11] Ps. 72, 28. 13] Sap. 7, 27. Ps. 15, 2. ) [*]( 1 aranea S, haraneam G 2 finita] infinita F, infima V 3 infinata M1, finita F 4 ego S: immo uero ego BFGHMOPQVW edd. qui sum om. H 6 uiuere] u. latere B quae] qm W per] q F 7 conspiciuntur BHPQVW 10 autem] quidem V es] est V quo W 11 adherere F 12 autem] a. qui M 13 inuocat F dominus] deus . idem Fo, d. deus bm meus. M* est B 15 manifestum MXQ bona om. W sunt] non s. BPQ 16 nec V1 corrumpi possent S: om. cet. et edd. 17 nisi bona] n. b. non F, si b. non G 19 quid] quod BHb m 22 priuatur F 23 omni] boni F priuantur V 24 incorruptiliter Q1 25 monstruosius BFGHMiPQVW edd., menstruosius Mx )
Et tibi omnino non est malum, non solum tibi sed nec uniuersae creaturae tuae, quia extra non est aliquid, quod inrumpat et corrumpat ordinem, quem inposuisti ei. in partibus autem eius quaedam quibusdam quia non conueniunt, mala putantur; et eadem ipsa non conueniunt aliis et bona sunt et in semet ipsis bona sunt. et omnia haec, quae sibimet inuicem non conueniunt, conueniunt inferiori parti rerum, quam terram dicimus, habentem caelum suum nubilosum atque uentosum congruum sibi. et absit, ut dicerem iam: "non essent ista", quia etsi sola ista cernerem, desiderarem quidem meliora, sed iam etiam de solis istis laudare te deberem, quoniam laudandum te ostendunt de terra dracones et omnes abyssi, [*]( 11] Gen. 1, 31 et Eccli. 39, 21. 24] Ps. 148, 7—12. ) [*]( 1 amisso-bono om. V1 priuantur V 2 ergo-bona sunt om. V 5 aut enim — 6 corruptibilis esset] add. W3 in mg. 7 corruptibilis n. esset S: corrumpi n. posset BFGHMOPQVWedd. 8 tu* (n ras.) V 9 quas] quae BPQ quoniam] quia H omnia aequalia F 11 fecisti BPQb 13 pr. tibi] ibi G 14 nec om. V1; et BPQb extra] e. te BOIPQb 15 ordinem et corrumpat M posuisti Gbm 16 eius om. W, ei. F quaedam] quae W 17 pr. et] ut W non conueniunt S: non conueniant W, conueniunt BFGHMOPQV edd. 19 conue- Y niunt alterum om. 8 parte W rerem F 20 nobilosum BI 21 iam ut dicerem BFGHMOPQW edd., iam n dicerem V esse BOiWI 22 etsi si W 24 drachones GS, d. i thracones Mi s. l. habyssi W, abbyssi F )
Non est sanitas eis, quibus displicet aliquid creaturae tuae, sicut mihi non erat, cum displicerent multa, quae fecisti. et quia non audebat anima mea, ut ei displiceret deus meus, nolebat esse tuum quidquid ei displicebat. et inde ierat in opinionem duarum substantiarum et non requiescebat et aliena loquebatur. et inde rediens fecerat sibi deum per infinita spatia locorum omnium et eum putauerat esse te et eum collocauerat in corde suo et facta erat rursus templum idoli sui abominandum tibi. sed posteaquam fouisti caput nescientis et clausisti oculos meos, ne uiderent uanitatem, cessaui de me paululum, et consopita est insania mea; et euigilaui in te et uidi te infinitum aliter, et uisus iste non a carne trahebatur. [*]( 7] Ps. 148, 1-5. 23] Ps. 118, 37. ) [*]( 3 caedri 8 omnia] uniuersa V peccora BFM 4 pinnata OaSW* 6 senes M laudant GHMOPmo 7 uero] enim F1 etiam om. M de caelis te] de caelis iam te M, de caelesti W, de celeste F, te S laudent laudent] laude laudent W, laudant laudent GM, laudant laudant V, laudent S 8 exelsis W 10 caelo F 11 non iam BFGHMOP QV: nondum SW et] et non W 12 sed-IS superiora add. S1 s. I. omnia add. QS s. l. quam sola om. BMPQ 13 sano rependebam BPQ, samino rependebam F 14 displicit F 15 quae] qM W 17 tuum] tunc V inde ierat] i. eierat F, i. inierat Q, indierat V1 in om. F 18 opinione OV 20 pr. eum] cum HV alt. eum] cum M 21 erat] 6 V 22 postea confouisti V nescienti V 23 uidere V cessauit W, cessaui* H 24 me] meo V paulolum BMP uigilaui W )
Et respexi alia et uidi tibi debere quia sunt et in te cuncta finita, sed aliter, non quasi in loco, sed quia tu es omnitenens manu ueritate, et omnia uera sunt, in quantum sunt, nec quicquam est falsitas, nisi cum putatur esse quod non est. et uidi, quia non solum locis sua quaeque suis conueniunt sed etiam temporibus et quia tu, qui solus aeternus es, non post innumerabilia spatia temporum coepisti operari, quia omnia spatia temporum, quae praeterierunt et quae praeteribunt, nec abirent nec uenirent nisi te operante et manente.
Et sensi expertus non esse mirum, quod palato non sano poena est et panis, qui sano suauis est, et oculis aegris odiosa lux, quae puris amabilis. et iustitia tua displicet iniquis, nedum uipera et uermiculus, quae bona creasti, apta inferioribus creaturae tuae partibus, quibus et ipsi iniqui apti sunt, quanto dissimiliores sunt tibi, apti autem superioribus, quanto similiores fiunt tibi. et quaesiui, quid esset iniquitas, et non inueni substantiam, sed a summa substantia, te deo, detortae in infima uoluntatis peruersitatem proicientis intima sua et tumescentis foras.
Et mirabar, quod iam te amabam, non pro te phantasma, et non stabam frui deo meo, sed rapiebar ad te decore tuo moxque diripiebar abs te pondere meo et ruebam in ista cum gemitu; et pondus hoc consuetudo carnalis. sed [*]( 18] Eccli. 10, 10. ) [*]( 2 infinita BP 3 omnia tenens FW ueritate] ueritatS W, merito rte autS G 4 putaretur M, tu putat V quod] et W 5 e V 6 qui om. F 7 tempora BPQ 8 pr. quae S: et q. BFGHMOPQVW* edd., et W1 9 operante et om. S 10 expertus] et expertus sum BPbm, ex operibus tuis G 11 pr. est] esset H pr. et eras. 0; om. BFMP QWedd. 12 amabilis] a. est BPWb, est a. Q, animalibus F 13 ne*dum (c ras.) V abta F 15 quanti V similiores W sunt om. F autem apti 8 16 quis FW 17 a* (d ras.) M deo om. M 18 detortae] detorta et FS, detorte (Ii add. m. 2) M, detorta G infimam B intima mss. Ox. peruersitate FGMQVW proicientes F 19 tumescentes F 20 fantasma Q, phantasmata F 21 instabam Mbo decore tuo] de corde meo V 22 et moxque S deripiebar BMWm ruebar F 23 hocl ec F ) [*]( XTXTTI. Aur. Augustini conff. (Aug. 1,1). ) [*]( 11 )
Et quaerebam uiam conparandi roboris, quod esset idoneum ad fruendum te, nec inueniebam, donec amplecterer mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum, qui est super omnia deus benedictus in saecula, uocantem et dicentem: ego sum uia ueritatis et uita, et cibum, cui capiendo inualidus eram, miscentem carni, quoniam uerbum caro factum est, ut infantiae nostrae lactesceret sapientia tua, per quam creasti omnia. non enim tenebam deum meum Iesum humilis humilem nec cuius rei magistra esset eius infirmitas noueram. uerbum enim tuum, aeterna ueritas, superioribus creaturae tuae partibus supereminens subditos erigit ad se ipsam, in inferioribus autem aedificauit sibi humilem domum de limo nostro, per quam subdendos deprimeret a se ipsis et ad se traiceret, sanans tumorem et nutriens amorem, ne fiducia sui progrederentur longius, sed potius infirmarentur uidentes ante pedes suos infirmam diuinitatem ex participatione tunicae pelliciae nostrae et lassi prosternerentur in eam, illa autem surgens leuaret eos. [*]( 8] I Tim. 2, 5. 9] Rom. 9, 5. 10] Io. 14, 6. 12] Io. 1, 14. 22] cf. Gen. 3, 21. ) [*]( 1 trepidantius V aspectis H tum BFHPQVWb 2 sunt om. W 3 *ualui 0, ualui BFGHPQVbo infirmitatem W reditus V 4 solutis F mecum] me eum V 5 olfacta HiMQWedd., olefacte F1 desiderarem V necdum V posset FQ1 8 ifcm xpm PQ 9 qui est] quem W 10 ueritatis S: et ueritas BGMOPQWo, ueritas FHVbm 11 cybum W miscente F 12 est] e. et habitauit in nobis M lactisceret W, lactesceret M 13 quem PQ 14 deum] daSi BFGHPQVW edd. Iesum] iesum xpui FG in cuius M 15 eius om. G 16 superibus M tuae om. V 17 ipsa W, ipsum PQ sibi om. H 19 ipsis] ipso se V tra*iceret (h ras.) P sonans P1 timorem V 20 sua M1 21 ante pedes suos uidentes GM 22 tonicae M peliciae V, pelliceae HOWedd., pellicionae F lapsi V 23 ea F, eadem V ) [*]( 11* )
Ego uero aliud putabam tantumque sentiebam de domino Christo meo, quantum de excellentis sapientiae uiro, cui nullus posset aequari, praesertim quia mirabiliter natus ex uirgine ad exemplum contemnendorum temporalium prae adipiscenda immortalitate diuina pro nobis cura tantam auctoritatem magisterii meruisse uidebatur. quid autem sacramenti haberet uerbum caro factum, ne suspicari quidem poteram. tantum cognoueram ex his, quae de illo scripta traderentur, quia manducauit et bibit, dormiuit, ambulauit, exhilaratus est, contristatus est, sermocinatus est, non haesisse carnem illam uerbo tuo nisi cum anima et mente humana. nouit hoc omnis,; qui nouit incommutabilitatem uerbi tui, quam ego iam noue- j ram, quantum poteram, nec omnino quicquam inde dubitabam. etenim nunc monere membra corporis per uoluntatem, nunc non mouere, nunc aliquo affectu affici, nunc non affici, nunc proferre per signa sapientes sententias, nunc esse in silentio propria sunt mutabilitatis animae et mentis. quae si falsa de illo scripta essent, etiam omnia periclitarentur mendacio neque in illis litteris ulla fidei salus generi humano remaneret. quia itaque uera scripta sunt, totum hominem in Christo agnoscebam, non corpus tantum hominis aut cum corpore sine mente animum, sed ipsum hominem, non persona ueritatis, sed magna quadam naturae humanae excellentia et perfectiore participatione sapientiae praeferri ceteris arbitrabar. [*]( 7] Io. 1,14. ) [*]( 1 uero] autem F 2 ipo dntf V, xpo de dntf H1 3 possid F quia] quam W 4 contempnendorum HHXMP, contemplandorum V pro BBMPQ edd. 5 adipiscendam immortalitatem V cura] curata W tantum PV auctoritate V 6 uideatur V 7 factum] f. est FQ, f. 5 et habitauit in nobis W suspicare F 8 iis m illa Ml scriptura V 9 dormiuit] et d. V ambulauit] et a. FV exilaratus FHlP, et exh. V 10 et contristatus V esisse F 12 incommutabilem FS iam] i. nOn,F de 13 in (de add. m. 2) PV dubitarem F1 14 nunc non mouere om. W 15 nunc non affici om. VW 16 per om. F sapientis F nunc esse in silentio om. S silentium (om. in) F 17 mente W qua si W 18 essent scripta F 19 ullo W fidaei 8 21 cognoscebam F non] nunc 01 cum] dum O1 23 quaedam FPQV excellentiae W 24 participationis W praeferre MVW1 )
Sed tunc lectis Platonicorum illis libris posteaquam inde admonitus quaerere incorpoream ueritatem inuisibilia tua per ea quae facta sunt intellecta conspexi et repulsus sensi, quid per tenebras animae meae contemplari non sinerer, certus esse te et infinitum esse nec tamen per locos finitos infinitosue diffundi et uere te esse, qui semper idem ipse esses, ex nulla parte nulloque motu alter aut aliter, cetera uero ex te esse omnia, hoc solo firmissimo documento, [*]( 12] I Cor. 11,19. 16] Rom. 1, 20. ) [*]( 1 alipius FPQV, alippius B carng G a om. W (et 10) catolicis V 2 esse BPQ animam BGOPQSVW 3 mentemque] et mentem V extimabat V 4 memoriaa W mandate F1 5 et] B W 6 heredicorum Fl 7 appollinaristarum HW, apolinaristarum V errorem hunc M esse errorem G esse om. V agnoscens F 8 fidaei S conlactatus H aliquando F 9 didicissi 8 10 fatoni M s 11 quod QV, qui JB1 13 et om. F minifesti M fiant F 15 *lectis (e ras.) P literis B 16 ammonitus BGHMO, amonitus W, admonitus sum V quaererem BGHPQWb, quaere F 17 conpexi G ta tibl 18 qui-W contemplare SV 19 esse te] esset H, esse me G et finitum W (Ubl add. m. rec.) 20 infinitos add. S1 8. 1. uere te] uerecte F semper idem] pridem V, semper M 21 ipsesses S, ipse es HW alter] 1 aliter FGMOQV edd. aut] ab W alter (I add. m. 2) W 22 ex] non ex S; fort. scrib. non (ita, sed) ex )
Itaque auidissime arripui uenerabilem stilum spiritus tui et prae ceteris apostolum Paulum, et perierunt illae quaestiones, in quibus mihi aliquando uisus est aduersari sibi et [*]( 5] cf. I Cor. 8, 1. 6] cf. I Cor. 3, 11 et 8,1. ) [*]( 2 plane] tamen V, p. tamen F 4 periturus] peritus (d add. m. 2) M uidere Ml 5 plenus] plus 0 fieuam 8 autem S: et BFGHMOPQ VWmo, om. b inflebar F 6 illa om. V 7 ipl itu V in me P tul 8 docerent me mo 10 affectus ex eis M effectus F 11 mansue factus (to add. m. rec.) H 13 praesumtionem 0 et om. B 14 bis ycSi uidentis F qua et uiam] qui et u. M, que tu iam W 15 dicentem W 16 et om. FV inhabitandam BPQb litteris tuis M 17 familiaritatem FS obdocuisses V postea BPQ edd. 18 aut om. V arripuissent FGW 19 affectum BSVW 20 perstitisse B, prestitissem F, superstitionem V posse om. M conspici G V 21 si] et si G quisquam BPQ edd. dixisset ex didicisset corr. W 22 audissime W stillum M1 24 auersari H )