Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et quaerebam, unde malum, et male quaerebam et in ipsa inquisitione mea non uidebam malum. et constituebam in conspectu spiritus mei uniuersam creaturam, quidquid in ea cernere possumus, sicuti est terra et mare et aer et sidera et arbores et animalia mortalia, et quidquid in ea non uidemus, sicut firmamentum caeli insuper et omnes angelos et cuncta spiritalia eius, sed etiam ipsa, quasi corpora essent, locis et locis ordinata, ut imaginatio mea; et feci unam massam grandem distinctam generibus corporum creaturam tuam, siue re uera quae corpora erant, siue quae ipse pro spiritibus finxeram, et eam feci grandem, non quantum erat, quod scire non poteram, sed quantum libuit, undiqueuersum sane finitam, te autem, domine, ex omni parte ambientem et penetrantem eam, sed usquequaque infinitum, tamquam si mare esset ubique et undique per inmensa infinitum solum mare et haberet intra se spongiam quamlibet magnam, sed finitam tamen, plena esset utique spongia illa ex omni sua parte ex inmenso mari: sic creaturam tuam finitam te infinito plenam putabam et dicebam: "ecce deus et ecce quae creauit deus, et bonus deus [*]( ni 1 maior (corr. Mt. 2) Q uoluntas] et u. BPQ uoluntas-ipse est om. F et om. M1 quid S: et q. BCFGHMOPQVWedd. 2 tiui V1 et nulla - p. 147,22 solus esset desunt in V 4 est] eet W quando] qm F 7 mea om. W 8 mei] me in W 9 posumus B sydera B 10 animalia] alia BCPQ non] nondum F uidimus W 12 quasi (a ex e corr.) M corporea G 13 ordinata ut OS: ordinata F, ordinauit cet. et edd. fecisti M 14 tuam creaturam Q, creaturarum tuarum M 15 re uera quae] quae re uera Go, quae uera BFHPQbm ipsae W spiritalibus G 16 fincxeram H, fixeram F, finxerant Mi 18 ambientem] a. eam Cbo 19 eam om. bo 20 inmensa] inmensum BPQ, i. spatia CGMbm habere S, haberept Q 21 sfongeam 01SW, sfongiam Os, spongeam H1, sopongiam F **finitam (in ras.) B 22 undique BG MPQb sfongea OSW, spongea H1 alt. ex] et H 23 plenum W 24 bonus deus om. F; b. est deus Qbm )

147
atque his ualidissime longissimeque praestantior; sed tamen bonus bona creauit: et ecce quomodo ambit atque implet ea? ubi ergo malum et unde et qua huc inrepsit? quae radix eius et quod semen eius? an omnino non est? cur ergo timemus et cauemus quod non est? aut si inaniter timemus, timor ipse malum est, quo incassum stimulatur et excruciatur cor, et tanto grauius malum, quanto non est, quod timeamus, et timemus. idcirco aut est malum, quod timemus, aut hoc malum est, quia timemus. unde est igitur, quia deus fecit haec omnia bonus bona? maius quidem et summum bonum minora fecit bona, sed tamen et creans et creata bona sunt omnia. unde est malum? an unde fecit ea, materies aliqua mala erat, et formauit atque ordinauit eam, sed reliquit aliquid in illa, quod in bonum non conuerteret? cur et hoc? an inpotens erat totam uertere et conmutare, ut nihil mali remaneret, cum sit omnipotens? postremo cur inde aliquid facere uoluit ac non potius eadem omnipotentia fecit, ut nulla esset omnino? aut uero exsistere poterat contra eius uoluntatem? aut si aeterna erat, cur tam diu per infinita retro spatia temporum sic eam siuit esse ac tanto post placuit aliquid ex ea facere? aut iam, si aliquid subito uoluit agere, hoc potius ageret omnipotens, ut illa non esset atque ipse solus esset totum uerum et summum et infinitum bonum? aut si non erat bene, ut non aliquid boni etiam fabricaretur et conderet qui bonus erat, illa sublata et ad nihilum redacta materie, quae mala erat, bonam ipse institueret, unde omnia crearet? non enim esset [*]( 3 hac C radix] est r. H 6 timor S: certe uel timor BCFGHM OPQW edd. quod BP 7 quanto non-aut est malum om. 8 8 iccirco Q aut est] autem BFPQW, autem est b timeamus W 9 pr. i quia] quod M alt. quia] quoniam BCFGHMOPQWedd. 10 manius P 11 facit B 12 materises P 13 ea F 14 cur- uertere et om. W 15 conmutare] conuertere F 16 omnia potens BGMPQbm ,19 erant F r cor M, quur P 20 si*uit (n ras.) H, sunt M1 ex om. F 21 si] se M hoc] ac M agere M, ageret F 22 totum] et t. M 23 erat bene ut non om. S 24 fabricaret BQb 25 materia CFMiV, meteria Ml 26 bona PQV, bonum C ips*e (a .ras.) M instituerat V1 ) [*]( 10* )
148
omnipotens, si condere non posset aliquid boni, nisi ea quam non ipse condiderat adiuuaretur materia". talia uoluebam pectore misero, ingrauidato curis mordacissimis de timore mortis et non inuenta ueritate; stabiliter tamen haerebat in corde meo in catholica ecclesia fides Christi tui, domini et saluatoris nostri, in multis quidem adhuc informis et praeter doctrinae normam fluitans, sed tamen non eam relinquebat animus, inmo in dies magis magisque inhibebat.

Iam etiam mathematicorum fallaces diuinationes et inpia deliramenta reieceram. confiteantur etiam hinc tibi de intimis uisceribus animae meae miserationes tuae, deus meus! tu enim, tu omnino — nam quis alius a morte omnis erroris reuocat nos nisi uita, quae mori nescit, et sapientia mentes indigentes inluminans, nullo indigens lumine, qua mundus administratur usque ad arborum uolatica folia? — tu procurasti peruicaciae meae, qua obluctatus sum Yindiciano acuto seni et Nebridio adulescenti mirabilis animae, illi uehementer adfirmanti, huic cum dubitatione quidem aliqua, sed tamen crebro dicenti non esse illam artem futura praeuidendi, coniecturas autem hominum habere saepe uim sortis et multa dicendo dici pleraque uentura nescientibus eis, qui dicerent, sed in ea non tacendo incurrentibus, procurasti tu ergo hominem amicum, non quidem segnem consultatorem mathematicorum [*]( 1 condere* (t ras.) 0 eam S 2 ipse non BPQbm, non posse M1 conderat S, conderet V, considerat F adiubaretur P uouebam Hl, i uolebam B 4 non om. V 5 domini] et d. H, dS5 V 6 informis adhuc HO doctrinam norme 0\' 7 fluitas F, fluctuans BPQVb eam non Cm 8 inhibebat Q 9 matematicorum F, mathemathicorum W 10 deleramenta FM* reiecerant Ms, deieceram 0 13 uita add. Q2 s. Z. mentis F 14 administratus V 15 ad om. FV arborem P uolatica C 16 peruiuaciae S, perficaciae F uindeciano F, uindictiano W enti T acutu F, acuta V seni] senti V 17 nybridio S, nebridiQ F, nebridiano V animi F illo F adfirmante F 18 cum] con M aliqua* (s ras.) V 19 ullam m futuram CMPQ1 20 fortis BM1 21 qui] quid BPQWb 22 tacenda V ergo tu BCGHMOPQVWedd., erro tu F 23 signem W consultatorem scripsi: consulatorem S, consolatorem W, consultorem BCFGHMOPQV edd. mathemathicorum 11W, matematicorum FV1)

149
nec eas litteras bene callentem, sed, ut dixi, consultorem cariosum et tamen scientem aliquid, quod a patre suo se audisse dicebat: quod quantum ualeret ad illius artis opinionem euertendam, ignorabat. is ergo uir nomine Firminus, liberaliter institutus et excultus eloquio, cum me tamquam carissimum de quibusdam suis rebus, in quas saecularis spes eius intumuerat, consuleret, quid mihi secundum suas quas constellationes appellant uideretur, ego autem, qui iam de hac re in Nebridii sententiam flecti coeperam, non quidem abnuerem conicere ac dicere quod nutanti occurrebat, sed tamen subicerem prope iam esse mihi persuasum ridicula illa esse et inania, tum ille mihi narrauit patrem suum fuisse librorum talium curiosissimum et habuisse amicum aeque illa simulque sectantem. qui pari studio et conlatione flagrabant in eas nugas igne cordis sui, ita ut mutorum quoque animalium, si quae domi parerent, obseruarent momenta nascentium atque ad ea caeli positionem notarent, unde illius quasi artis experimenta colligerent. itaque dicebat audisse se a patre suo, quod cum eundem Firminum praegnans mater esset, etiam illius paterni amici famula quaedam pariter utero grandescebat. quod latere non potuit dominum, qui etiam canum suarum partus examinatissima diligentia nosse curabat; atque ita factum esse, ut cum iste coniugis, ille autem ancillae dies et horas minutioresque horarum articulos cautissima obseruatione [*](2 audisse se GM 8 tantum F 4 is om. 0, his HIW 5 exculptus 08 6 qua V saeculares S intimuerat F 7 e estillationes V 8 quia V 9 inebridii (om. in) V, nibridii S sententia FV*, sentia V1 10 connicere V subicere PW 11 prope] ac dicere V redicula P1 esse illa b m 12 tunc Q narrauit] persuasit V 13 curiosissimum om. F aeque illa] *eque i. (a ras.) 0, eaque W, aequa i. M1, aequalia M\' s. z. * simul (que om.) W 14 flagrabantj flabant GV, flatabant 0(mo), flagitabaot CFM 15 igne b: ignem mss. cordis sui ignem V 16 qua BFH obseruaret M 17 eam B caeli positione PQV, positionem caeli Mbm 18 dicebant F se audisse Q suo om. BCFHOPQW 19 eodem Firmino C2, eiusdem Firmini Q* paterni illius M 20 famula] d n ancilla F grandesciebat P 21 quo H1 22 partas P examinantissima BFMPQ 23 eet (om. ut) V isti F illae G oras F 24 minutionesque W numeraret V )
150
numerarent, enixae essejit ambae simul, ita ut easdem constellationes usque ad easdem minutias utrique nascenti facere cogerentur, iste filio, ille seruulo. nam cum mulieres parturire coepissent, indicauerunt sibi ambo, quid sua cuiusque domo ageretur, et parauerunt quos ad se inuicem mitterent, simul ut natum quod parturiebatur esset cuique nuntiatum: quod tamen ut continuo nuntiaretur, tamquam in regno suo facile effecerant. atque ita qui ab alterutro missi sunt, tam ex paribus domorum interuallis sibi obuiam factos esse dicebat, ut aliam positionem siderum aliasque particulas momentorum neuter eorum notare sineretur: et tamen Firminus amplo apud suos loco natus dealbatiores uias saeculi cursitabat, augebatur diuitiis, sublimabatur honoribus, seruus autem ille conditionis iugo nullatenus relaxato dominis seruiebat ipso indicante, qui nouerat eum.

His itaque auditis et creditis-talis quippe narrauerat—omnis illa reluctatio mea soluta concidit, et primo Firminum ipsum conatus sum ab illa curiositate reuocare, cum dicerem, constellationibus eius inspectis ut uera pronuntiarem, debuisse me utique uidere ibi parentes inter suos esse primarios, nobilem familiam propriae ciuitatis, natales ingenuos, honestam educationem liberalesque doctrinas; at si me ille seruus ex eisdem constellationibus — quia et illius ipsae essent — consuluisset, ut eidem quoque uera proferrem, debuisse me rursus ibi [*]( 11 1 constillationes V1 3 seruolo P 4 sua] in sua Om domu V -5 agerentur F 6 pr. quod-nuntiatum add. V in mg. pr. quod om. F partueriebatur P unicuique V 8 efficerant S, efficerent BPQ, efferant V qui om. V missg F tam] tamquam F 9 factus esset F 10 partiunculas V, partilas F 11 sinerentur F 12 loco natus] conan i tos V dealbationes H 13 condicionis OPS, condictionis V 14 dns V iudicante V 16 talis] aliis F 17 resoluta BCFGHMOPQVW edd. primum F .18 illa] ipsa M constillationibus GV 19 conspectis Q1 ueram FV pronuntiare GQ1, praenuntiarem H debuissem BGPV 20 me om. V ibi uidere V 21 proprie S ingenios P 22 at B CFGHMOPQW: ac S, aut V 23 isdem MIOP, hisdem BVW constillationibus G quia] qua V consuluisse*t V 24 quoque om. V prgferrem V rursum BPQVbm, )

151
uidere abiectissimam familiam, conditionem seruilem et cetera longe a prioribus aliena longeque distantia. unde autem fieret, ut eadem inspiciens diuersa dicerem, si uera dicerem — si autem eadem dicerem, falsa dicerem - inde certissime colligi ea, quae uera consideratis constellationibus dicerentur, non arte dici, sed sorte, quae autem falsa, non artis inperitia, sed sortis mendacio.

Hinc autem accepto aditu ipse mecum talia ruminando, ne quis eorundem deiirorum, qui talem quaestum sequerentur, quos iam iamque inuadere atque inrisos refellere cupiebam, mihi ita resisteret, quasi aut Firminus mihi aut illi pater falsa narrauerit, intendi considerationem in eos qui gemini nascuntur, quorum plerique ita post inuicem funduntur ex utero, ut paruum ipsum temporis interuallum, quantamlibet uim in rerum natura habere contendant, colligi tamen humana obseruatione non possit litterisque signari omnino non ualeat, quas mathematicus inspecturus est, ut uera pronuntiet. et non erunt uera, quia easdem litteras inspiciens eadem debuit dicere de Esau et Iacob; sed non eadem utrique acciderunt. falsa ergo diceret aut, si uera diceret, non eadem diceret: at eadem inspiceret. non ergo arte, sed sorte uera diceret. tu enim, -domine, iustissime moderator uniuersitatis, consulentibus consultisque nescientibus occulto instinctu agis, ut, dum quisque consulit, hoc audiat, quod eum oportet audire occultis meritis [*]( 1 conditionem - VIII 5, 12 s. f. et tenetur desunt in C condicionem GPS 3 inspicere QI si uera-falsa dicerem om. V1 4 eadem om. M falsa dicerem om. H collegi BMOPQS, collige W 5 constillationibus G V 6 imperia V 7 fortis M1 8 hinc-ruminando om. M auditu BGPQb 9 delirorum] delyrorum Qb, librorum BMV 11 resisterent V 12 narraue**rit (e ex i corr.) F intende F qui] q; F ■ 14 quantumlibet W1, quantalibet V 15 contendunt O1 16 signare F quas] quasi F 17 matematicus F, mathemathicus HXW pronuni tiaret B 18 quia] qui V dicere om. V; decere Q 19 Iacob] de i. MOV utriusque V 20 at—diceret add. V2 in mg. at om. V1, ad U PQVI in mg., *t (a ras.) 0, aut si G, si Mb, etiamsi m eadS ex eam corr. P 21 non] et non W 22 consultisque] consulentisque F 24 consulet F )

152
animarum ex abysso iusti iudicii tui. cui non dicat homo: "quid est hoc?" "ut quid hoc?" non dicat, non dicat; homo est enim.

Iam itaque me, adiutor meus, illis uinculis solueras, et quaerebam, unde malum, et non erat exitus. sed me non sinebas ullis fluctibus cogitationis auferri ab ea fide, qua credebam et esse te et esse inconmutabilem substantiam tuam et esse de hominibus curam et iudicium tuum et in Christo, filio tuo, domino nostro, atque scripturis sanctis, quas ecclesiae tuae catholicae conmendaret auctoritas, uiam te posuisse salutis humanae ad eam uitam, quae post hanc mortem futura est. his itaque saluis atque inconcusse roboratis in animo meo quaerebam aestuans, unde sit malum. quae illa tormenta parturientis cordis mei, qui gemitus, deus meus! et ibi erant aures tuae nesciente me. et cum in silentio fortiter quaererem, magnae uoces erant ad misericordiam tuam, tacitae contritiones animi mei. tu sciebas, quid patiebar, et nullus hominum. quantum enim erat, quod inde digerebatur per linguam meam in aures familiarissimorum meorum! numquid tumultus animae meae, cui nec tempora nec os meum sufficiebat, sonabat eis? totum tamen ibat in auditum tuum, quod rugiebam a gemitu cordis mei, et ante te erat desiderium meum et lumen oculorum meorum non erat mecum. intus enim erat, ego autem foris, nec in loco illud. at ego intendebam in ea, quae locis continentur, et non ibi inueniebam locum ad requiescendum, nec recipiebant me ista, 25 [*]( 1] cf. Ps. 35, 7. 21] Ps. 37, 9—11. ) [*]( 1 habysso W 2 hoc] hic V ut quid hoc om. F ut] aut QWo, aut ut b pr. non dicat om. BHVW homo] non h. H 3 iam om. W a 4 me om. V 5 sinebat W fructibus B qui P 6 pr. et esse om. W 7 *om*nibus (h et i ras.) 0 curum F tert. et om. H 8 atque] absque V in scripturis BFPQbm scripturas sanctas qu§ F1 9 commendarent H1 10 ad eam] eandem W hanc om. V 12 meo] tuo ,Q1 emei 15 tatitae F contrictiones V, contritionis M 16 anime* F *** 0, mee F parturiebar M 17 dirigebatur W **per (su ras.) H 19 tumultus] totus t. BFHMOPQVW edd., totus tu tumultus G os om. F 20 totum] os meum t. V quo W 21 desiderium] omne d. 0 23 nec] non V 24 in ea-inueniebam om. V 25 recipiebat V )

153
ut dicerem: "at est et bene est," nec dimittebant redire, ubi mihi satis esset bene. superior enim eram istis, te uero inferior, et tu gaudium uerum mihi subdito tibi et tu mihi subieceras quae infra me creasti. et hoc erat rectum temperamentum et media regio salutis meae, ut manerem ad imaginem tuam et tibi seruiens dominarer corpori. sed cum superbe contra te surgerem et currerem aduersus dominum in ceruice crassa scuti mei,. etiam ista infima supra me facta sunt et premebant, et nusquam erat laxa-mentum et respiramentum. ipsa occurrebant undique aceruatim et conglobatim cernenti, cogitanti autem imagines corporum ipsae opponebantur redeunti, quasi diceretur: "quo is, indigne et sordide?" et haec de uulnere meo creuerant, quia humiliasti tamquam uulneratum superbum, et tumore meo separabar abs te et nimis inflata facies claudebat oculos meos.

Tu uero, domine, in aeternum manes et non in aeternum irasceris nobis, quoniam miseratus es terram et cinerem, et placuit in conspectu tuo reformare deformia mea. et stimulis internis agitabus me, ut inpatiens essem, donec mihi per interiorem aspectum certus esses. et residebat tumor meus ex occulta manu medicinae tuae aciesque conturbata et contenebrata mentis meae acri collyrio salubrium dolorum de die in diem sanabatur. [*]( 7] Iob 15, 26. 13] Ps. 88, 11. 16] Ps. 32, 11. Ps. 84, 6. 17] cf. Eccli. 17, 31. ) [*]( 2 bene] et bene F superior (•* add. m. 2) V eram istis] isti V, erant ista eras istrs M te] tu HIMW 3 subito B subdito-mihi om. W 6 tibi] ibi V superue V 7 dm M ceruice* (m ras.) H 8 crassas 0XVX sicuti M infirma H, infirmia V sup V 9 praemebant OPSV numquam H erant relaxamentum W 10 acerbatim SW 11 cernenti] certanti G ipse S 12 didiceretur F quo* (s ras.) M is] his HW, es G indegne P1 13 inluminasti M 15 facies] f. e mea HV 16 non om. V1 17 irascens S, iras eris V 19 agitabus (s ex t e corr.) V 20 essem BPQW resedebat** W 21 ex] et W contebrata M1 22 collirio FHQVW 23 dolorum] d. meorum BFP i Qbo in die F, indee V sanaba*tur (n ras.) P )

154