Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et primo uolens ostendere mihi, quam resistas superbis, humilibus autem des gratiam et quanta misericordia tua demonstrata sit hominibus uia humilitatis, quod uerbum caro factum est et habitauit inter homines, procurasti mihi per quendam hominem inmanissimo tyfo turgidum quosdam Platonicorum libros ex graeca lingua in latinum uersos, et ibi legi non quidem his uerbis, sed hoc idem omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum: hoc erat in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est; in eo uita est, et uita erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non conprehenderunt; et quia hominis anima, quampis testimonium perhibeat de lumine, non est tamen ipsa lumen, sed uerbum, deus ipse, est lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum; et quia in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognouit. quia uero in sua propria uenit et sui eum non receperunt, quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri credentibus in nomine eius, non ibi legi.

Item legi ibi, quia uerbum, deus, non ex carne, non ex san-\' guine neque ex uoluntate uiri neque ex uoluntate carnis, sed [*]( 1] I Petr. 5, 5. 4] Io. 1,14. 8] Io. 1, 1-12. ) [*]( 1 mihi ostendere F quam] quia G 2 das M 3 demonstrasti (om. sit) G uiam FGM1 4 uerbum S: u. tuum BCFGHMOPQVWedd. habitabit V 5 typho MQ, tifo GV, typo W turgidum] i. inflatn add. M* s. l. 6 latinam BFsGHMOPQW edd., latina V 8 suadere F im V 9 pr. et] et ceta (uerbum-18 conprehenderunt om.) Q 11 nihil h (om. est) P 12 illo F 14 anima hominis M 15 peribeat HS, periberet M, perhibebat W uerbum deus ipse SW: u. deus FGOVo, u. dei deus BHPQbm, uerbum M 18 mundo*** (0 ex u corr.) W eum] ipsum Wbm per eum factus bis exhibet F 20 quodquot S, quodquod F eum receperunt BP 21 filius F 23 ibi legi BPQbm deus uerbum BPQbm pr. non add. 81 s. l. 24 neque S: non BFG HMOPQVW edd. alt. uoluntate* (m ras.) F )

155
ex deo natus est; sed quia uerbum caro factus est et habitauit in nobis, non ibi legi. indagaui quippe in illis litteris uarie dictum et in multis modis, quod sit filius in forma patris non rapinam arbitratus esse aequalis deo, quia naturaliter id ipsum est, sed quia semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inuentus ut homo, humiliauit se factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod deus eum exaltauit a mortuis et donauit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesn omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus irr gloria est dei patris non habent illi libri. quod autem ante omnia tempora et supra omnia tempora inconmutabiliter manet unigenitus filius tuus coaeternus tibi et quia de plenitudine eius accipiunt animae, ut beatae sint, et quia participatione manentis in se sapientiae renouantur, ut sapientes sint, est ibi; quod autem secundum tempus pro inpiis mortuus est et filio unico tuo non pepercisti, sed pro nobis omnibus tradidisti eum non est ibi. abscondisti enim haec a sapientibus et reuelasti ea paruulis, ut uenirent ad eum laborantes et onerati et reficeret eos, quoniam mitis est et humilis corde, et dirigit mites in indicio et docet mansuetos uias suas [*]( 1] Io. 1,14. 3] Philipp. 2, 6-11. 16] Io. 1,16. 18] Rom. 5, 6. 19] Rom. 8,32. 21] Matth. 11,25. 22] Matth. 11,28 sq. 24] Ps. 24, 9. ) [*](n 1 factum BFGHMOPQVJV edd. 8 uane (corr. m.2) 0 multis modis (om. in) BFGHOPQVW edd., multimodis M sit] cum s. W 4 rapina BFGPQV esse] est se S, est esse W, esset 0 deo om. M 6 similitudine BFOP hominis V 7 habitu*nuentus (s ras.) V humiliauit se factus om. Q1 facątus F 9 quod] et q. M, q. et F illum FM 10 illi F alt. nomen] et cetera que secuntur (ut in -18 patris om.) Q ut] et Ml 11 Iesu] diu M genu] ienu F 13 Iesus] I. Christus Gm 14 autem S: enim cet. et edd. super FM 15 quoaeternus HI 16 quia] qui B 17 manentes PQ1 pacientiae W 18 est ibi om. S 19 tuo unico BFGHMOPQVWo, unigenito t. M pp**cisti V 21 haec om. P1 sapientibus] s.et prudentibus V 22 honeratiilf aPaF*, honoratiplVl 23 est add. Q* 24 diriget BFMOPVIW, dirigeret G mitis P doceret G )
156
uidens humilitatem nostram et laborem nostrum et dimittens omnia peccata nostra. qui autem cothurno tamquam doctrinae sublimioris elati non audiunt dicentem: disciteame, quoniam mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris, etsi cognoscunt deum, non sicut deum glorificant aut gratias agunt, sed euanescunt in cogitationibus suis et obscuratur insipiens cor eorum; dicentes se esse sapientes stulti fiunt.

Et ideo legebam ibi etiam inmutatam gloriam incorruptionis tuae in idola et uaria simulacra, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium, uidelicet Aegyptium cibum, quo Esau perdidit primogenita sua, quoniam caput quadrupedis pro te honorauit populus primogenitus, conuersus corde in Aegyptum et curuans imaginem tuam, animam suam, ante imaginem uituli manducantis foenum. inueni haec ibi et non manducaui. placuit enim tibi, domine, auferre opprobrium diminutionis ab lacob, ut maior seruiret minori, et uocasti gentes in hereditatem tuam. et ego ad te ueneram ex gentibus et intendi in aurum, quod ab Aegypto uoluisti ut auferret populus tuus, quoniam tuum erat, ubicumque erat. et dixisti Atheniensibus per apostolum tuum, quod in te uiuimus et mouemur et sumus, sicut et quidam secundum eos dixerunt, et utique inde erant illi libri. et non adtendi in idola [*]( 1] Ps. 24,18. 3] Matth. 11,29. 5] Rom. 1,21 sq. 9] Eom. 1,23. 12] cf. Aug. Enarr. Ps. 46; Gen. 25, 33 sq. 14] Act. 7, 39; cf. Ex. 32,1-6. 16] Ps. 105, 20. 18] Rom. 9,13. 20] cf. Ei. 3, 22 et 11, 2. 22] Act. 17, 28. ) [*]( 2 coturno libri; i. crassitudine add. Ma 3 sublimiores BFP audierunt (corr. m. 1) S 4 quoniam] quia GM edd. 6 glorificauerunt V egerunt V uanescunt V 8 se esse BFGHOPQVW: esse MS ri facti sunt FHMO 9 etiam] et V 10 et uaria] et uana G, tria S simulacra om. G similitudine GV 11 uoluchrum H1 quadrupedium F 12 serpentum IIedd. tibum F, cybum add. Q s in mg. 15 egipto U F, egyptem V curuens F1 amaginem M 17 domine om. V 18 de- minutionis FG 1 H 01 VW 19igentes.F exientibusJ1 22 quod] qin V 24 pr. et om. B )

157
Aegyptiorum, quibus de auro tuo ministrabant, qui transmutauerunt ueritatem dei in mendacium et coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori.

Et inde admonitus redire ad memet ipsum intrani in intima mea duce te et potui, quoniam factus es adiutor meus. intraui et uidi qualicumque oculo animae meae supra eundem oculum animae meae, supra mentem meam lucem inconmutabilem, non hanc uulgarem et conspicuam omni carni nec quasi ex eodem genere grandior erat, tamquam si ista multo multoque clarius claresceret totumque occuparet magnitudine. non hoc illa erat, sed aliud, aliud ualde ab istis omnibus. nec ita erat supra mentem meam, sicut oleum super aquam nec sicut caelum super terram, sed superior, quia ipsa fecit me, et ego inferior, quia factus ab ea. qui nouit ueritatem, nouit eam, et qui nouit eam, nouit aeternitatem. caritas nouit eam. o aeterna ueritas et uera caritas et cara aeternitas! tu es deus meus, tibi suspiro die ac nocte. et cum te primum cognoui, tu assumsisti me, uf uiderem esse, quod uiderem, et nondum me esse, qui uiderem. et reuerberasti infirmitatem aspectus mei radians in me uehementer, et contremui amore et horrore: et inueni longe me esse a te in regione dissimilitudinis, tamquam audirem uocem tuam de excelso: "cibus sum grandium: cresce et manducabis me. nec tu me in te mutabis sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me." et cognoui, quoniam pro iniquitate erudisti [*]( _1] Rom. 1, 25. 5] Ps. 29,11. 25] Ps. 38,12. ) [*]( 1 qui] quia F mutauerunt V 2 colierunt F 4 intraui] et i. H 6 supra.-meae om. HS 7 mentem mente M lucem] 1. dñr BPQb melhuo 10 multo om. V, m. M magmagnitudine F 11 sed om. V homi- II nibus W 12 sapra P mea F 13 aqua V ipse P 14 me om. M et om. W factus] f. sum BFHMPQV edd. qui-16 nouit eam om. V1 15 et qui-aeternitatem add. S1 8. l. ueritatem W 16 eam] eam nouit aeternitatem caritas nouit eam S et uera caritas om. V 18 cogitaui FW ut om. B quod uideram P 19 qui] qd F aspectus infirmitatis meae V 20 rediens G et om. G 21 orrore FH1, errore W 22 dissimulitudinis F audire S 23 manducabit W 25 cognoui] ego noui W iniquitatem H eruisti B )

158
hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam meam, et dixi: "numquid nihil est ueritas, quoniam neque per finita neque per infinita locorum spatia diffusa est?" et clamasti de longinquo: ego sum qui sum. et audiui, sicut auditur in corde, et non erat prorsus, unde dubitarem faciliusque dubitarem uiuere me quam non esse. ueritatem, quae per ea, quae facta sunt, intellecta conspicitur.

Et inspexi cetera infra te et uidi nec omnino esse nee omnino non esse: esse quidem, quoniam abs te sunt, non esse autem, quoniam id quod es non sunt. id enim uere est, quod inconrautabiliter manet. mihi autem inhaerere deo bonum est, quia, si non manebo in illo, nec in me potero. ille autem in se manens innouat omnia; et dominus meus es, quoniam bonorum meorum non eges.

Et manifestatum est mihi, quoniam bona sunt, quae corrumpuntur, quae neque si summa bona essent, corrumpi possent, neque nisi bona essent, corrumpi possent, quia, si summa bona essent, incorruptibilia essent, si autem nulla bona essent, quid in eis conrumperetur non esset. nocet enim corruptio et, nisi bonum minueret, non noceret. aut igitur nihil nocet corruptio, quod fieri non potest, aut, quod certissimum est, omnia, quae corrumpuntur, priuantur bono. si autem omni bono priuabuntur, omnino non erunt. si enim erunt et corrumpi iam non poterunt, meliora erunt, quia incorruptibiliter permanebunt. et quid monstrosius quam ea dicere [*]( 4] Ex. S, 14. 6] Rom. 1, 20. 11] Ps. 72, 28. 13] Sap. 7, 27. Ps. 15, 2. ) [*]( 1 aranea S, haraneam G 2 finita] infinita F, infima V 3 infinata M1, finita F 4 ego S: immo uero ego BFGHMOPQVW edd. qui sum om. H 6 uiuere] u. latere B quae] qm W per] q F 7 conspiciuntur BHPQVW 10 autem] quidem V es] est V quo W 11 adherere F 12 autem] a. qui M 13 inuocat F dominus] deus . idem Fo, d. deus bm meus. M* est B 15 manifestum MXQ bona om. W sunt] non s. BPQ 16 nec V1 corrumpi possent S: om. cet. et edd. 17 nisi bona] n. b. non F, si b. non G 19 quid] quod BHb m 22 priuatur F 23 omni] boni F priuantur V 24 incorruptiliter Q1 25 monstruosius BFGHMiPQVW edd., menstruosius Mx )

159
omni bono amisso facta meliora? ergo si omni bono priuabuntnr, omnino nulla erunt: ergo quamdiu sunt, bona sunt. ergo quaecumque sunt, bona sunt, malumque illud, quod quaerebam unde esset, non est substantia, quia, si substantia esset, bonum esset. aut enim esset incorruptibilis substantia, magnum utique bonum, aut substantia corruptibilis esset, quae nisi bona esset, corruptibilis non esset. itaque uidi et manifestatum est mihi, quia omnia bona tu fecisti et prorsus nullae substantiae sunt, quas tu non fecisti. et quoniam non aequalia omnia fecisti, ideo sunt omnia, quia singula bona sunt et simul omnia ualde bona, quoniam fecit deus noster omnia bona ualde.