Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Iam mortua erat adulescentia mea mala et nefanda, et ibam in iuuentutem, quanto aetate maior, tanto uanitate turpior, qui cogitare aliquid substantiae nisi tale non poteram, quale per hos oculos uideri solet. non te\'cogitabam, deus, in figura corporis humani, ex quo audire aliquid de sapientia coepi; semper hoc fugi et gaudebam me hoc reperire in fide spiritalis matris nostrae, catholicae tuae; sed quid te aliud cogitarem non occurrebat. et conabar cogitare te homo, et talis homo, summum et solum et uerum deum, et te incorruptibilem et inuiolabilem et inconmutabilem totis medullis credebam, quia nesciens, unde et quomodo, plane tamen uidebam et certus eram id, quod corrumpi potest, deterius esse quam id quod non potest, et quod uiolari non potest, incunctanter praeponebam uiolabili, et quod nullam patitur [*](2] cf. Ps. 85,11. ) [*]( 2 constituis OFGHMOViWedd. e*go (r ras.) M 3 fducam F alt. feram] f. amen GM Explc. lib. sextus. incp. lift septimus confessionū S, Explicit liber sextus incipit liber septimus BCHOV, Explicit liber sextus confessionu. incipit liber septimus W, Explicit liber sextus. incipit liber septimus sci augustini epi conf M, Confessionu liber sextus explicit. Incipit confessionum sfci aug lifc VII G, Explicit liber sextus. incipit YII Q, Incipit liber YII P, YII L F a m. post. 5 iam] i. enim H fuit H 7 tale* (m ras.) H 8 quales GM, 1 quare P os FIHWl uidere M non] n. tamen b 9 figuram V aliquid de s. audire V sapientia] s. tua F, sapiantia M 10 coepi semper] coepissem per MSV, c. sed semper G repperisse BCHMOP QW edd., repperesse F, repe*le*** V, recepisse G 11 matris n. spiritalis F 12 hoccurrebat F te om. V et talis homo om. F 14 intnr conmutabilem et inuiolabilem C 18 patiar V permutationem BPQ )

141
mutationem, melius esse quam id quod mutari potest. clamabat uiolenter cor meam aduersus omnia phantasmata mea et hoc uno ictu conabar abigere circumuolantem turbam inmunditiae ab acie mentis meae: et nix dimota in ictu oculi ecce conglobata rursus aderat et inruebat in aspectum meam et obnubilabat eum, ut quamuis non forma humani corporis, corpoream tamen aliquid cogitare cogerer per spatia locorum siue infusum mundo siue etiam extra mundum per infinita diffusum, etiam ipsum incorruptibile et inuiolabile et inconmutabile, quod corruptibili et uiolabili et conmutabili praeponebam, quoniam quidquid priuabam spatiis talibus, nihil mihi esse uidebatur, sed prorsus nihil, ne inane quidem, tamquam si corpus auferatur loco et maneat locus omni corpore uacuatus et terreno et humido et aerio et caelesti, sed tamen sit locus inanis tamquam spatiosum nihil.

Ego itaque incrassatus corde nec mihimet ipsi uel ipse conspicuus, quidquid non per aliquanta spatia tenderetur uel diffunderetur uel conglobaretur uel tumeret uel tale aliquid caperet aut capere posset, nihil prorsus esse arbitrabar. per quales enim formas ire solent oculi mei, per tales imagines ibat cor meum, nec uidebam hanc eandem intentionem, quaillas ipsas imagines formabam, non esse tale aliquid: quae tamen ipsas non formaret, nisi esset magnum aliquid.. ita etiam te, uita uitae meae, grandem per infinita spatia undique cogitabam penetrare totam mundi molem et extra eam [*]( 4] cf. I Cor. 15, 52. 16] cf. Matth. 13,15. ) [*]( 1 id om. F 3 *ictu (h ras.) P 4 demota M in] ab V ecce] 11 & ecce F 5 meom V 6 ut] et V formam G 8 mundum PQ extra*** V 9 incorruptibili et inuiolabili F* inconmutabili-uiolabili et om. F inconmutabile et inuiolabile C incontaminabile V * 12 sed . (* add. m. 2) M 13 uacuus B 14 aereo M* edd., herio H inannis F 16 ingrassatus OV1 ipse] ipsi FPl 17 teneretur B ut uel diffunderetur om. S 20 solent (bit m. 2) M 21 qua] quia W 22 imagines] i. ibat cor m. nec uidebam h. eandem intentionS W formgbam M, formabat W 23 esse W 24 grande F )

142
quaquauersum per inmensa sine termino, ut haberet te terra, haberet caelum, haberent omnia et illa finirentur in te, tu autem nusquam. sicut autem luci solis non obsisteret aeris corpus, aeris huius, qui supra terram est, quominus per eum traiceretur penetrans eum non dirrumpendo aut concidendo, sed implendo eum totum, sic tibi putabam non solum caeli et aeris et maris, sed etiam terrae corpus peruium et ex omnibus maximis minimisque partibus penetrabile ad capiendam praesentiam tuam, occulta inspiratione intrinsecus et extrinsecus administrante omnia, quae creasti. ita suspicabar, quia cogitare aliud non poteram; nam falsum erat. illo enim modo maior pars terrae maiorem tui partem haberet et minorem minor, atque ita te plena essent omnia, ut amplius tui caperet elephanti corpus quam passeris, quo esset isto grandius grandioremque occuparet locum, atque ita frustatim partibus mundi magnis magnas, breuibus breues partes tuas praesentes faceres. non est autem ita. sed nondum inluminaueras tenebras meas.

Sat erat mihi, domine, aduersus illos deceptos deceptores et loquaces mutos, quoniam non ex eis sonabat uerbum tuum, sat erat ergo illud quod iam diu ab usque Carthagine a Nebridio proponi solebat et omnes, qui audiebamus, concussi [*]( 17] cf. Ps. 17, 29. ) [*]( 1 qu*aqua*uersum H terram (om. te) VW 2 caelum] et c. F homnia F 3 nusquam (s ex m corr.) H lucis V solis] oculis V aeris corpus] aeris corpos P, corpus (om. aeris) CGH edd., oculis corporis F 5 trahiceretur HIP1 disrumpendo BGMOIPQW, dirumpendo 77O2, disrumpendum F 7 et maris om. S 8 minimisq. minimisq. M penetrabilg M capiendum V 9 tuam om. F 10 adomnium ministrantem FO, amministrationem M omnia M; corr. m. 2 11 aliquid BPQ nam] nec F 12 maior-terrae om. F tui ex tibi corr. P1 6 minor minorem M 13 plana M ut] aut HW 14 elefanti BCHQ, elifanti P, elefantis FW iste V grandoremque P 15 frustratim FOIV 16 magni H magnas om. M 17 es BCGHMPQVWedd. nondum] nu M1, dū M" ex corr. 18 sat-tuum om. M deceptus F1 VI illos deceptos et deceptores BGPQ, illos deceptores H, deceptos i. et deceptores bm 19 et om. W mutos ex motus corr. V1 sanabat FW 20 diu ab usque] duabusque P, duobus usque V karthagine BQV1, kartagine M, carthaginem F nybridio S 21 audieramus BCFGHM OPQVWedd.. )

143
sumus: quid erat tibi factura nescio qua gens tenebrarum, quam ex aduersa mole solent proponere, si tu cum ea pugnare noluisses? si enim responderetur aliquid fuisse nocituram, uiolabilis tu et corruptibilis fores. si autem nihil ea nocere potuisse diceretur, nulla afferretur causa pugnandi et ita pugnandi, ut quaedam portio tua et membrum tuum uel proles de ipsa substantia tua misceretur aduersis potestatibus et non a te creatis naturis atque in tantum ab eis corrumperetur et conmutaretur in deterius, ut a beatitudine in miseriam uerteretur et egeret auxilio, quo erui purgarique posset, et hanc esse animam, cui tuus sermo seruienti liber et contaminatae purus et corruptae integer subueniret, sed et ipse corruptibilis, quia ex una eademque substantia. itaque si te, quidquid es, id est substantiam tuam, qua es, incorruptibilem dicerent, falsa esse illa omnia et exsecrabilia; si autem corruptibilem, id ipsum iam falsum et prima uoce abominandum. sat erat ergo istuc aduersus eos omni modo euomendos a pressura pectoris, quia non habebant, qua exirent sine horribili sacrilegio cordis et linguae sentiendo de te ista et loquendo.

Sed et ego adhuc, quamuis incontaminabilem et inconuertibilem et nulla ex parte mutabilem dicerem firmeque sentirem dominum nostrum, deum uerum, qui fecisti non solum animas nostras sed etiam corpora, nec tantum nostras animas et corpora, sed omnes et omnia, non tenebam explicitam et [*]( 1 tibi] ibi W qua] quae BCGHIMQViWedd. 2 opponere BCF n d GHMOPQVWedd. 3 uoluisses. (a add. m. 2) Q, uoluisses b nocitura CG 4 nocere eam F 5 diceretur (i ex o corr.) V afferetur HI V, affer**retur 0 6 tui (i a m. 2) M et om. C prolis F 7 misereretur W 8 ad te F ab eis in tantum V, ab eis (om. in tantum) H 9 cummutaretur F, mutaretur V 10 et egeret S: et indigeret BCFGHMOPQVedd., indieret (om. et) W possit F han F 11 seruenti W 13 es] est V 14 id est om. V, id M qua es] quasi B\'iPQ, quae si B1, quam H 15 essent W illa omnia esse V id] ad M 16 abhominandum HM* ergo erat Gbm 17 istud C\'FGH edd., stunc F 18 qua] quia F orribili FHV 20 intaminabilem F, incommutabilem OVW 21 matabilem P firmique W 22 dominum] dm HMOWb 23 sed—animas om. V animas nostras CGM edd. 24 sed] s. & F explicatam CGHMOW )

144
enodatam causam mali. quaecumque tamen esset, sic eam quaerendam uidebam, ut non per illam constringerem deum in-, conmutabilem mutabilem credere, ne ipse fierem quod quaere-\' bam. itaque securus eam quaerebam et certus non esse uerum quod illi dicerent, quos toto animo fugiebam, quia uidebam quaerendo, unde malum, repletos malitia, qua opinarentur tuam potius substantiam male pati quam suam male facere.

Et intendebam, ut cernerem quod audiebam, liberum uoluntatis arbitrium causam esse, ut male faceremus et rectum iudicium tuum ut pateremur, et eam liquidam cernere non ualebam. itaque aciem mentis de profundo educere conatus mergebar iterum et saepe conatus mergebar iterum atque iterum. subleuabat enim me in lucem tuam, quod tam sciebam me habere uoluntatem quam me uiuere. itaque cum aliquid uellem aut nollem, non alium quam me uelle ac nolle certissimus eram et ibi esse causam peccati mei iam iamque aduertebam. quod autem inuitus facerem, pati me potius quam facere uidebam et id non culpam, sed poenam esse iudicabam, qua me non iniuste plecti, te iustum cogitans, cito fatebar. sed rursus dicebam: "quis fecit me? nonne deus meus, non tantum bonus, sed ipsum bonum? unde igitur mihi male uelle et bene nolle? ut esset, cur iuste poenas luerem? quis in me hoc posuit et inseuit mihi plantarium amaritudinis, cum totus fierem a dulcissimo deo meo? si diabolus auctor, unde ipse diabolus? quod si et ipse peruersa uoluntate ex bono [*]( 1 mali] alia W sic] et sic V quaerendam uidebam] incommutabilE M1, consistere M* s. I. 2 constringerer BCFGHMOPQVWedà. 3 mutabilem om. PQ 5 anime W fugebam B quia uidebam om. 8 6 quaerendum F 7 pr. male] etiam m. BPQVb suam om. M 8 audieram GM 9 malum BPQVb 10 tuum om. V ut om. B eam] eum G, iam M liquide BPQ b, ad liquidum G, i liquido Mi s. I. 11 profando F 12 pr. iterum-mergebar om. V 13 tam] alibi iam tam H tam me sciebam HIm, sc. tam me b 15 aut F aliud BFPQb, quam (a ex e corr.) V uellem P 16 causa 018 animaduertebam BCFGHMOPQW edd. 17 facere 8 pati me bis scriptum exhib. M 19 qua F, quia B iniuste] iuste V 20 deus] tu d. G 21 tantumJ tam M bonus] bonum C 22 esse W luere W 23 inseruit BC FGHMPQVbo 24 fierer BPQ (et 25) diabulus FV1 )

145
angelo diabolus factus est, unde et in ipso uoluntas mala, qua diabolus fieret, quando totus angelus a conditore optimo factus esset?" his cogitationibus deprimebar iterum et suffocabar, sed non usque ad illum infernum subducebar erroris, ubi nemo tibi confitetur, dum tu potius mala pati quam homo facere putator.

Sic enim nitebar inuenire cetera, ut iam inueneram melius esse incorruptibile quam corruptibile, et ideo te, quidquid esses, esse incorruptibilem confitebar. neque enim ulla anima umquam potuit poteritue cogitare aliquid, quod sit te melius, qui summum et optimum bonum es. cum autem uerissime atque certissime incorruptibile corruptibili praeponatur, sicut ego iam praeponebam, poteram iam cogitatione aliquid adtingere, quod esset melius deo meo, nisi tu esses incorruptibilis. ubi igitur uidebam incorruptibile corruptibili esse praeferendum, ibi te quaerere debebam atque inde aduertere, ubi sit malum, id est unde sit ipsa corruptio, qua uiolari substantia tua nullo modo potest. nullo enim prorsus uiolat corruptio deum nostrum, nulla uoluntate, nulla necessitate, nullo inprouiso casu, quoniam ipse est deus et quod sibi uult, bonum est et ipse est idem bonum; corrumpi autem non est bonum. nec cogeris inuitus ad aliquid, quia uoluntas tua non est maior quam potentia tua. esset autem maior, si te ipso tu ipse [*]( 4] cf. Ps. 6, 6. ) [*]( 1 et] etiam M in om. F ipsa F qua diabolus] quiabnlus F 2 obtimo B 8 esset] e. bonus BGHOa (in mg.) PQVbm, essent bonus F his] et his H 5 conStetur tibi m, confitebitur t. b male F 7 cetera inuenire HMb m 8 incorruptibilem V corruptibilem V ide F 9 incorruptibile 0 10 poteritque B 11 summum] s. bonum M obtimum BH bonum om. V1 12 corruptibile Fl praeponebatur G 13 iam ego BGFGHMOPQWbm, etiam ego V 15 incorruptibilem BPV praeferendum esse F, e. praeponendum W 16 ubi] unde m O 17 id est] id M, item W 18 alt. nullo* (m ras.) M prorsus] p. modo BOFGHMOPQVW edd. 19 nostrum] meum M 20 inprouisu FW minor bonum (om. est) BPQ1 22 nec] et V cogeres Ml maior (minor add. In m. 2) Q 23 maior (corr. m. 2) Q si om. W tu* (m ras.) H ) [*]( XXXIII. Anr. Augustini conff. (Aug. 1, 1). ) [*]( 10 )

146
maior esses: uoluntas enim et potentia dei deus ipse est. quid inprouisum tibi, qui nosti omnia? et nulla natura est, nisi quia nosti eam. et ut quid multa dicimus, cur non sit corruptibilis substantia, quae deus est, quando, si hoc esset, non esset deus? .