Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Prohibebat me sane Alypius ab uxore ducenda cantans nullo modo nos posse securo otio simul in amore sapientiae uiuere, sicut iam diu desideraremus, si id fecissem. erat enim ipse in ea re etiam tunc castissimus, ita ut mirum esset, quia uel experientiam concubitus ceperat in ingressu adulescentiae suae, sed non haeserat magisque doluerat et spreuerat et deinde iam continentissime uiuebat. ego autem resistebam illi exemplis eorum, qui coniugati coluissent sapientiam et promeruissent deum et habuissent fideliter ac dilexissent amicos. a quorum ego granditate quidem animi longe aberam et deligatus morbo carnis mortifera suauitate trahebam catenam meam solui timens et quasi concusso uulnere repellens uerba bene suadentis tamquam manum soluentis. insuper etiam per me ipsi quoque Alypio loquebatur serpens et innectebat atque spargebat per linguam meam dulces laqueos in uia eius, quibus illi honesti et expediti pedes inplicarentur.
Cum enim me ille miraretur, quem non parui penderet, ita haerere uisco illius uoluptatis, ut me adfirmarem, quotienscumque inde inter nos quaereremus, caelibem uitam nullo modo posse degere atque ita me defenderem, cum illum mirantem uiderem, ut dicerem multum interesse inter illud, quod ipse raptim et furtim expertus esset, quod paene iam ne [*]( 11] cf. Hebr. 13, 16. 16] cf. Gen. 3, 14 sq. ) [*]( 1 dederis] deris F 2 solita V 3 cantans] causans m 4 nos] non W posses V 6 a*re V 7 uel om. W coeperat BHMPS aduliscentiae P 8 eserat F deinde] pr. de add. 81 s. l. 9 continentissimae S uiueret V illis F 10 illorum 0 11 dnfii F abuissent F oui 12 quidem granditate BCFGHMOPQV edd. grandtitate (onl ni. 2) M, granditatem H1 animo W delegatus FS, delicatus BGMiPQb 18 suauitate W1, suauite F trahebant catenanam F 15 manu COSW 16 ipsa C* et om. W 17 lingam meam B, lingua mea W1 laquaeos S 18 illi] illius M 19 ille me M mirarentur W penderent 0 ita om. W 22 degere] detegere B defendere BMPQ illu 8 23 ut] et BPQb 24 raptam V1 esset 0 quod—p. 136, l. 2 accessisset om. F ne] nec BPQ b, non M )
Et instabatur inpigre, ut ducerem uxorem. iam petebam, iam promittebatur maxime matre dante operam, quo me iam coniugatum baptismus salutaris ablueret, quo me in dies gaudebat aptari et uota sua ac promissa tua in mea fide conpleri animaduertebat. cum sane et rogatu meo et desiderio suo forti clamore cordis abs te deprecaretur cotidie, ut ei per [*]( 11] cf. Es. 28, 18. 12] Eccli. 3, 27. ) [*]( 1 nullam molestiam CM 2 et om. M 3 oporteret FOV ergo BGVW 4 spernere W desideraret W 5 talis om. V 7 illic W 8 liber] ille 1. MV 9 hibat F, ibam V in] et F 10 inde] in fide M labsurus CFOS 11 stupebam V 12 mortem H incidit BPQW 13 illum GMlV si quod] sicut BPQ 15 ex parte om. Q1 16 me] meae F*0*PQV, ne 01 18 altissim*e (a ras) P, altisse Ml humum] humanum W nostrum FXSW (cf. Prisco 5, 42): nostram BOFIGHM OPQV edd. 19 miseris F subueniris F miris] miseris GMQX 20 stabatur H1 inpigre] et i. F, inpigre re P 21 promittebantur W 22 babtismus F abluerat V 23 conplere F 24 meo] eo G1 25 corde V quotidie H. )
Et multi amici agitaueramus animo et conloquentes ac detestantes turbulentas humanae uitae molestias paene iam firmaueramus remoti a turbis otiose uiuere, id otium sic moliti, ut, si quid habere possemus, conferremus in medium unamque rem familiarem conflaremus ex omnibus, ut per amicitiae sinceritatem non esset aliud huius et aliud illius, sed quod ex cunctis fieret unum, et uniuersum singulorum esset et omnia omnium, cum uideremur nobis esse posse decem ferme homines in eadem societate essentque inter nos praediuites, Romanianus maxime communiceps noster, quem tunc graues aestus negotiorum suorum ad comitatum adtraxerant, ab ineunte aetate mihi familiarissimus. qui maxime instabat huic rei et magnam in suadendo habebat auctoritatem, quod ampla res eius multam ceteris anteibat. et placuerat nobis, ut bini annui tamquam magistratus omnia necessaria curarent ceteris quietis. sed posteaquam coepit cogitari, utrum hoc mulierculae sinerent, [*]( 1 numquam] quam F 2 quaedam] quedec F uena M 4 solet CMOSVW tu om. M, te W demonstrares BPQbm ei om. BPQ ***sed (sed ras.) V 5 contempnens HMW, contemnes V, contempnes F eam FP1 se discernere Q1 6 quid] qui M reualantem S 7 te] me W 8 cuius-exspectabatur add. 81 in mg. infer. bienniū V1 minus] nmltt a« mira minor minus PQ, minor b 9 nobilis FW1 10 multi amici M agitaueramus] agit aberramus M1, exagitaueramus 0 11 turbolentas F 13 possimus W, possumus G1 15 et om. V 16 hunum F 17 uideremus F decim W1 18 eandem V societatem H1, securitatem V praediues B 20 negotiosorum SW comitatu SW, cominatum F 22 ei W 23 uini CXFV 24 necessaria om. W 25 coepi W cogitare BPQ hoc] hg V )
Interea mea peccata multiplicabantur, et auulsa a latere meo tamquam inpedimento coniugii cum qua cubare solitus eram, cor, ubi adhaerebat, concisum et uulneratum mihi erat et trahebat sanguinem. et illa in Africam redierat uouens tibi alium se uirum nescituram relicto apud me naturali ex illa filio meo. at ego infelix nec feminae imitator, dilationis inpatiens, tamquam post biennium accepturus eam quam petebam, quia non amator coniugii sed libidinis seruus eram, procuraui aliam, non utique coniugem, quo tamquam sustentaretur et perduceretur uel integer uel auctior morbus animae meae satellitio perdurantis consuetudinis in regnum uxorium. nec sanabatur uulnus illud meum, quod prioris praecisione factum erat, sed post feruorem doloremque acerrimum putrescebat et quasi frigidius, sed desperatius dolebat.
XYI. Tibi laus, tibi gloria, fons misericordiarum. ego fiebam miserior et tu propinquior. aderat iam iamque dextera tua [*]( 4] cf. Matth. 7,13. 5] Prou. 19,21. Ps. 32,11. 7] Ps. 144,15 sq. ) [*]( 1 iam nostrum habebant W, n. habebant iam F, nostrum h. (om. iam) V habebant] in mg. al abebant G 2 illum M, illi W firmabamus BPQb dissoluit GHV, dissuluit W 3 aque W suspira F 4 gemitus] g. conuertebamur F et gressus] regressus M tritas] tristes V uiasaeculi V 5 post nostro ras. 9 litt. V conscilium W 8 oportunitatem F, oportunitate cet. manum] m. tuam BCPQbm 10 peccata mea Cbm euulsa C 11 coniugis M3 qua F 13 affricam FQV 14 se alium GM nescitura MV 15 dalationis Ml 16 uiennium V1 17 eram P 18 coniugem] coniugebam C 19 uel auctior om. Q 1, u. acutior V 20 satellatio P, satelliti G 21 priori V 22 fuerat BGPQV edd. 23 frigidus B sedesperatius F, sed disperatius BP, s. desperantius M 24 gloria] gratias V 25 aderant F iam om. W )