Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Inhiabam honoribus, lucris, coniugio, et tu inridebus.1 patiebar in eis cupiditatibus amarissimas difficultates te propitio tanto magis, quanto minus sinebas mihi dulcescere quod non eras tu. uide cor meum, domine, qui noluisti, ut hoc recordarer et confiterer tibi. nunc tibi inhaereat anima mea, quam de uisco tam tenaci mortis exuisti. quam misera erat! et sensum uulneris tu pungebus, ut relictis omnibus conuerteretur ad te, qui es super omnia et sine quo nulla essent omnia, conuerteretur et sanaretur. quam ergo miser eram et quomodo egisti, ut sentirem miseriam meam die illo, quo, cum pararem recitare imperatori laudes, quibus plura mentirer, et mentienti faueretur ab scientibus easque curas anhelaret cor meum et cogitationum tabificarum febribus aestuaret, transiens per quendam uicum Mediolanensem animaduerti pauperem mendicum iam, credo, saturum iocantem atque laetantem. et ingemui et locutus sum cum amicis, qui mecum erant, [*](1] cf. Eccli. 19, 4. 2] cf. Matth. 7, 13. 14. 6] cf. Matth. 7,13 sq. ) [*](1 leues non sunt F sunt om. V ut] et ut GV exiperet V, exciperes F omnes] homines F 2 traiceretj traheret H 3 a*pice (p ras.) H auctoritatis apice V emineret-hauriret add. V in mg. re 4 auriret HVW, aurirent F 5 gubernas M1 6 nec] ne W desebus (rB add. m. 2) W 7 iniabam GW, inihabam F luc*ris (h ras.) H quorugio F 8 cupiditati*** (bus ras.) M, cupidi**tatibus (ta ras.) P c 9 maius V dulciscere P, dilucescere Mx 10 qui] quod M 11 nunt M 12 tenacis (s add. m. 2) M mortes O1 misera* (t ras.) B 13 sensu W1 pugnebus FW, pι̣ngebus Q eonuertere*tur (n ras.) M 15 miser ergo F, n miser ego W1 17 parerem V recitare* (m ras.) P, recitari 0 mentiretur ( add. m. 2) M 18 fauere*tur H hanelaret S, anelaret F, anhelare C et F 19 tabefactarum F feribus C transiens (sie a m. rec. obductae) S 20 mediolanensium CF 21 iam credo-locutus sum bis exhibet M )

123
multos dolores insaniarum nostrarum, quia omnibus talibus conatibus nostris, qualibus tunc laborabam, sub stimulis cupiditatum trahens infelicitatis meae sarcinam et trahendo exaggerans nihil uellemus aliud nisi ad securam laetitiam peruenire, quo nos mendicus ille iam praecessisset numquam illuc fortasse uenturos. quod enim iam ille pauculis et emendicatis nummulis adeptus erat, ad hoc ego tam aerumnosis anfractibus et circuitibus ambiebam, ad laetitiam scilicet temporalis felicitatis. non enim uerum gaudium habebat: sed et ego illis ambitionibus multo falsius quaerebam. et certe ille laetabatur, ego anxius eram, securus ille, ego trepidus. et si quisquam percontaretur me, utrum mallem exultare an metuere, responderem: "exultare"; rursus si rogaret, utrum me talem mallem, qualis ille, an qualis ego tunc essem, me ipsum curis timoribusque confectum eligerem, sed peruersitate: numquid ueritate? neque enim eo me praeponere illi debebam, quo doctior eram, quoniam non inde gaudebam, sed placere inde quaerebam hominibus, non ut eos docerem, sed tantum ut placerem. propter et baculo disciplinae tuae confringebus ossa mea.

Recedant ergo ab anima mea qui dicunt ei: "interest, unde quis gaudeat." gaudebat mendicus ille uinulentia, tu gloria. qua gloria, domine? quae non est in te. nam sicut uerum gaudium non erat, ita nec illa uera gloria et amplius uertebat mentem meam. et ille ipsa nocte digesturus erat [*]( 19] cf. Ps. 41, 11. ) [*]( 1 talibus om. Q 3 infelicitates V1 exagerans CFHW 4 aliud] am- O plius V 5 qui H pcessisset F fortasse illuc Q edd. 6 enim om. F \' mendicatis VW 7 nummolis F 8 at P 9 felicitatis (feli a m. 2) M habebam F 10 ambitionibus illis M 12 percuntaretur MIOI, percunctaretur BPQ 13 exultare* (m ras.) H rursum GM interrogaret BCGHMPQVW edd., interrogarer FO mallem talem B 14 esse* (m ras.) 0, eram W confectum curis timoribusque B 15 confertum P1 16 quo] quod C 18 ut tantum Q 19 ba*culo (c. ras.) M tuae om. W confringe V, in mg. add.: oratio 22 uinolentia BCFGMPQWedd. tu SIF: tu gaudere cupiebus BCFGHMO PQV edd. 23 sicut mss.: s. illud edd. 24 illa om. M )

124
ebrietatem suam, ego cum mea dormieram et surrexeram et dormiturus et surrecturus eram; uide quot dies! interest uero, unde quis gaudeat, scio, et gaudium spei fidelis inconpara-i biliter distat ab illa uanitate. sed et tunc distabat inter nos: nimirum quippe ille felicior erat, non tantum quod hilaritate perfundebatur, cum ego curis euiscerarer, uerum etiam quod ille bene optando adquisiuerat uinum, ego mentiendo quaerebam tyfum. dixi tunc multa in hac sententia caris meis et\' saepe aduertebam in his, quomodo mihi esset, et inueniebam male mihi esse et dolebam et conduplicabam ipsum male, et si quid adrisisset prosperum, taedebat adprehendere, quia paene priusquam teneretur auolabat.

Congemescebamus in his qui simul amice uiuebamus, et maxime cum Alypio et Nebridio ista conloquebar. quorum Alypius ex eodem quo ego eram ortus municipio, parentibus primatibus municipalibus, me minor natu. nam et studuerat apud me, cum in nostro oppido docere coepi, et postea Carthagini et diligebat multum, quod ei bonus et doctus uiderer, et ego illum propter magnam uirtutis indolem, quae in non magna aetate satis eminebat. gurges tamen morum Carthaginensium, quibus nugatoria feruent spectacula, [*](1 ego] ego autem FM cum mea] cum ea CMV, cum ea (ea add. m. 1 s. Z.) W, cu ea F, cum BPQ 2 resurrecturus BP eram et surrecturus F quod FGHSW diebus BCFGHMPQV edd. 3 incorporaliter F me 5 felicior Q illaritate W 6 perfundebar V1 e*go (r ras.) P 7 ego] ego autem BPQVb 8 typhum BHMiPQ, tifum CGW dixit V multa om. V hanc W caris (i ex u corr.) V, carissimis W 9 inuenieba* (t ras.) W 10 alt. malum Q 11 taedebat (t pr. ex c corr.) V 12 uolabat V 18 congemiscebamus BCiMPQ iis mo amici add. Ys. l. 14 maxime SW: m. ac familiarissime cet.etedd. *a.lypio (m ras.) W, alipio B CGHPQ 15 i G, erat CFHV ortus eram b, ortus erat mo manicipio V 16 prima primatibus C natum F 17 docere coepi oppido BPQ edd. 18 kartagini M, cart thagine PV, kartagine BQ diligebam (corr. m. 3) W, diligebat me edd. ei] ego F doctus et bonus V doctor W 19 magnae CM 20 non in M inminebat W gurges] turgens M 21 cartaginensium G, kartaginensium BM, carthaginiensium FHOPQV . feruent] fuerunt V obsorbuerat W, absorduerat B )

125
absorbuerat eum in insaniam circensium. sed cum in eo miserabiliter uolueretur, ego autem rhetoricam ibi professus publica schola uterer, nondum me audiebat ut magistrum propter quandam simultatem, quae inter me et patrem eius erat exorta. et conpereram, quod circum exitiabiliter amaret, et grauiter angebar, quod tantam spem perditurus uel etiam perdidisse mihi uidebatur. sed monendi eum et aliqua cohercitione reuocandi nulla erat copia uel amicitiae beniuolentia uel iure magisterii. putabam enim eum de me cum patre sentire, ille uero non sic erat. itaque postposita in hac re patris uoluntate salutare me coeperat ueniens in auditorium meum et audire aliquid atque abire.

Sed enim de memoria mihi lapsum erat agere cum illo, ne uanorum ludorum caeco et praecipiti studio tam bonum interimeretur ingenium. uerum autem, domine, tu, qui praesides gubernaculis omnium, quae creasti, non eum oblitus eras futurum inter filios tuos antistitem sacramenti tui et, ut aperte tibi tribueretur eius correctio, per me quidem illam sed nescientem operatus es. nam quodam die cum sederem loco solito et coram me adessent discipuli, uenit, salutauit; sedit atque in ea quae agebantur intendit animum. et forte lectio in manibus erat. quam dum exponerem et opportune mihi adhibenda uideretur similitudo circensium, quo illud quod [*](1 pr. in om. BOPQVb insania BCFMOPQb, inania V 2 rethoricam codd. 3 scola BFGHMPQVW quendam B1 4 similitudinem B 5 compererat V 6 angebam V, angebat W 7 monenti G. coercitione IPQ, coertitione MV, quohercitione W, quoercitione G 8 beniuolentie V 9 eum de] meum de M1 W1, eunde V meum V 10 sic non H hanc V 11 uiuens F adiutorium BFPQV 12 habire V 13 mihi de memoria M mememoria H labsum CFGOS, lapsus M 14 pręcipitii V interimeret BCFGHMOPQV edd. 15 ueruntamen V domine om. F 16 omnium gubernaculis G omnium om. M eum] enim MSW, enim eum F 17 antestitem P 18 tibi] ibi W ei W correptio BPQ illa 0 nesciente FG 19 solito ex posito corr. 81 20 discipuli* (um ? ras.) F sedit om. O1 21 animum om. V animum intendit edd. 22 et om. CFGHMOPVW oportune BCHMP SVw, oportunu F 23 uidebatur V quo] quod C quod] quo V )

126
insinuabam et iucundius et planius fieret et cum inrisione mordaci eorum, quos illa captiuasset insania, scis tu, deus noster, quod tunc de Alypio ab illa peste sanando non cogitauerim. at ille in se rapuit meque illud non nisi propter se dixisse credidit et quod alius acciperet ad suscensendum mihi, accepit honestus adulescens ad suscensendum sibi et ad me ardentius diligendum. dixeras enim tu iam olim et innexueras litteris tuis: corripe sapientem, et amabit te. at illum ego non corripueram, sed utens tu omnibus et scientibus et nescientibus ordine quo nosti — et ille ordo iustus est — de corde et lingua mea carbones ardentes operatus es, quibus mentem spei bonae adureres tabescentem ac sanares. taceat laudes tuas qui miserationes tuas non considerat, quae tibi de medullis meis confitentur. etenim uero ille post illa uerba proripuit se ex fouea tam alta, qua libenter demergebatur et cum mira uoluptate caecabatur, et excussit animum forti temperantia, et resiluerunt omnes circensium sordes ab eo ampliusque illuc non accessit. deinde patrem reluctantem euicit, ut me magistro uteretur: cessit ille atque concessit. et audire me rursus incipiens illa mecum superstitione inuolutus est amans in manichaeis ostentationem continentiae, quam ueram et germanam putabat. erat autem illa uecors et seductoria, pretiosas animas [*]( 8] Prou. 9, 8. 11] cf. Ezech. 1, 13. 22] cf. Prou. 6, 26. ) [*]( 1 iocundius BFGOQW et cum SW: cum BCFGHMOPQV edd. mordati F, mendati W 2 insania (s ex a corr.) P tu scis C edd. 3 alipio BCFGHPQTV, alipyo V ab illa add. S* s. l. cogitaueram B 4 illud] illum (om. non) H 5 et 6 succensendum BGMQ 7 nexueras V 8 tuis (t ex s corr.) V amauit M1 illum ego] ego illum BCFGHM OPQV, ego i. iam edd. non om. V 9 tu] te SW nescientibus] non bus scientibus C 11 es* (t ras.) F qui (bus add. m. 2) M 12 adureris W tabes adurescentem F misertiones F 13 meis] tuis P1 14 confitenter H1 uero] uere 0; om. BPQ edd. illa om. V uerba om. M 15 fouea] illa f. V alta] multa C liuenter V mira] mirabili BPQb, miserabili mo uoluntate C 16 cecabar B forte F1 17 omnis W1 circentium S cordes V 18 deinde] sed d. BPQVb 20 superstitionem V 22 uaecors BGH1 seductoria* 0 praetiosas GPS )
127
captans nondum uirtutis altitudinem scientes tangere et superficie decipi faciles, sed tamen adumbratae simulataeque uirtutis.

Non sane relinquens incantatam sibi a parentibus terrenam uiam Romam praecesserat, ut ius disceret, et ibi gladiatorii spectaculi hiatu incredibili et incredibiliter abreptus est. cum enim auersaretur et detestaretur talia, quidam eius amici et condiscipuli, cum forte de prandio redeuntibus peruium esset, recusantem uehementer et resistentem familiari uiolentia duxerunt in amphitheatrum crudelium et funestorum ludorum diebus haec dicentem: "si corpus meum in locum illum trahitis, numquid et animum et oculos meos in illa spectacula potestis intendere? adero itaque absens ac sic et uos et illa superabo". quibus auditis illi nihilo setius eum adduxerunt secum, id ipsum forte explorare cupientes utram posset efficere. quo ubi uentum est et sedibus quibus potuerunt locati sunt, feruebant omnia inmanissimis uoluptatibus. ille clausis foribus oculorum interdixit animo, ne in tanta mala procederet. atque utinam et aures opturasset! nam quodam pugnae casu, cum clamor ingens totius populi uehementer eum pulsasset, curiositate uictus et quasi paratus, quidquid illud esset, etiam uisum contemnere et uincere, aperuit et percussus est grauiore [*]( e . 2 sed] et C tamen] tanquam V uirtutes C1FW 3 sanare linquens V incantata GW 4 ius] tucius F, uos Ml gladiatori M, gladiatoris F 5 inhiatu BPQb arreptus GM, areptus W 6 aduersaretur W 7 condiscipulis W peruium] per uiam MiW, per uim M1, peruius mo, obuius b 9 duxerunt] d. eum V amphiteatrum FMSV, amphyteatrum G, anfitheatrum CH 10 loco illum W, illum locum CM edd. trahitis SW: t. et ibi constituitis BCFGHMOPQV edd. 13 nihilo setius] n. setius (q add. m. 2) S, nichilos & qb\' W, nihil setius V, n. ***ius (set ras.) 0, n. satius alit nihilo minus H, nihil hom minus F, n. setius (?) C, n. secretius M*, n. segnius Q* in mg., n. serius b e eum om. V adduxerant PQ, adduxerat B 14 possit FW 15 quod CGM10SVW sedimus (corr. S*) 16 inmanissimas) F clausit F 18 obturauisset BCGHMOPQV edd., obdurauisset F quondam F casum W 19 curiositate] & c. V 20 uisu 0, uisum V 21 contemneret W aperuit SW: a. oculos BCFGHMOPQV edd. grauiori CM )

128
uulnere in anima quam ille in corpore, quem cernere concupiuit, ceciditque miserabilius quam ille, quo cadente factus est clamor: qui per eius aures intrauit et reserauit eius lumina, ut esset, qua feriretur et deiceretur audax adhuc potius quam fortis animus et eo infirmior, quo de se praesumserat, qui debuit de te. ut enim uidit illum sanguinem, inmanitatem simul ebibit et non se auertit, sed fixit aspectum et hauriebat furias et nesciebat et delectabatur scelere certaminis et cruenta uoluptate inebriabatur. et non erat iam ille, qui uenerat, sed unus de turba, ad quam uenerat, et uerus eorum socius, a quibus adductus erat. quid plura? spectauit, clamauit, exarsit, abstulit inde secum insaniam, qua stimularetur redire non tantum cum illis, a quibus abstractus est, sed etiam prae illis et alios trahens. et inde tamen manu ualidissima et misericordissima eruisti eum tu et docuisti eum non sui habere, sed tui fiduciam, sed longe postea.

Verum tamen iam hoc ad medicinam futuram in eius memoria reponebatur. nam et illud, quod, cum adhuc studeret iam me audiens apud Carthaginem et medio die cogitaret in foro quod recitaturus erat, sicut exerceri scholastici solent, siuisti eum conprehendi ab aeditimis fori tamquam furem, non arbitror aliam ob causam te permisisse, deus noster, nisi ut ille uir tantus futurus iam inciperet discere, quam non facile [*]( 5] cf. Iudith 6,15 15] cf. Es. 57, 13. ) [*]( e 1 uulnare G in anima-cernere om. F illae P 2 caeciditque S cadente* (m ras.) F clamor factus est M 3 per] pauperes F aures om. F 4 deieceretur P 5 quo] quod BM1 VI 6 de om. M1 uidi F ullum uidit C inmanitate BP 7 alt. et om. F auriebat FHVW 8 scelere-inebriabatur om. F 9 iam om. V 10 uersus G 11 exarsit] et ex. MW 12 insania F redire om. 0, ridere B 13 quibus SW: q. prius BCFGHMOPQ edd. 15 pr. eum] enim M1 docuisti (om. eum) BCGHMOPQV edd. 16 fiducia SW1 fiduciam sed tui H 17 de alipio add. V in mg. iam om. W futurum B 18 memoriam BPQ stuperet SW 19 apud] capud F cartaginem G, karthaginem PQ, kartaginem M 20 recitatus P1 sicuti CGHmo scolastici BFHM PQSVW sinisti CV 21 editimis FGMOSVW, i edituis V in mg. 22 ob aliam causam V permisse V, permisisset W )

129
in noscendis causis homo ab homine damnandus esset temeraria credulitate. quippe ante tribunal deambulabat solus cum tabulis ac stilo, cum ecce adulescens quidam ex numero scholasticorum, fur uerus, securim clanculo apportans illo non sentiente ingressus est ad cancellos plumbeos, qui uico argentario desuper praeminent, et praecidere plumbum coepit. sono autem securis audito submurmurauerunt argentarii, qui subter erant, et miserunt qui adprehenderent quem forte inuenissent. quorum uocibus auditis relicto instrumento ille discessit timens, ne cum eo teneretur. Alypius autem, qui non uiderat intrantem, exeuntem sensit et celeriter uidit abeuntem et causam scire cupiens ingressus est locum et inuentam securim stans atque admirans considerabat, cum ecce illi, qui missi erant, reperiunt eum solum ferentem ferrum, cuius sonitu exciti uenerant: tenent, adtrahunt, congregatis inquilinis fori tamquam furem manifestum se conprehendisse gloriantur, et inde offerendus indiciis ducebatur.