Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Nec iam ingemescebam orando, ut subuenires mihi, sed ad quaerendum intentus et ad disserendum inquietus erat animus meus ipsumque Ambrosium felicem quendam hominem secundum saeculum opinabar, quem sic tantae potestates honorarent: caelibatus tantum eius mihi laboriosus uidebatur. quid autem ille spei gereret, aduersus ipsius excellentiae temtamenta quid luctaminis haberet quidue solaminis in aduersis, et occultum os eius, quod erat in corde eius, quam sapida gaudia de pane tuo ruminaret, nec conicere noueram nec expertus eram. nec ille sciebat aestus meos nec foueam periculi mei. non enim quaerere ab eo poteram quod uolebam, sicut nolebam, secludentibus me ab eius aure atque ore cateruis negotiosorum hominum, quorum infirmitatibus seruiebat: cum quibus quando non erat, quod perexiguum temporis erat, aut corpus reficiebat necessariis sustentaculis aut lectione animum. sed cum legebat, oculi ducebantur per paginas et cor intellectum rimabatur, uox autem et lingua quiescebant. saepe, [*]( .4] cf. Act. 18, 25 et Rom. 12, 11. 7] Ps. 15, 11 et Act. 2, 28. ) [*]( 1 pr. quem] qae F alt. quem-diligebat om. B que F 3 religio- sissimam eius M qua MV 5 praedicatione BFMiPQW 6 filium SW: me me f. BGFGHMOPQ edd., f. meum V 7 inuenire MW 9 ingemi- scebam B CGMQ 10 pr. ad] at F intentus] intus M 12 potestatis F 13 eius tantum V, tamen eius Q laboriosos Fl uidebar 01 14 quid (i ex 0 corr.) P aduersus] et aduersus CFGHMOV edd. exellentiae V1, x um eccellentiae Q 16 occult? V 18 aestos W 20 sedcludentibus CM1 me om. M aurib; (ib; ex e corr.) G hore F 21 negotiorum CFG HaMOSVW 22 tempore W 23 substentaculis B, sustentasei F 24 elegebat W 25 rimabat Q quiescebat W saepe] s. autem M )

117
cum adessemus — non enim uetabatur quisquam ingredi aut ei uenientem nuntiari mos erat — sic eum legentem uidimus tacite et aliter numquam sedentesque in diuturno silentio — quis enim tam intento esse oneri auderet? — discedebamus et coniectabamus eum paruo ipso tempore, quod reparandae menti suae nanciscebatur, feriatum ab strepitu causarum alienarum nolle in aliud auocari et cauere fortasse, ne auditore suspenso et intento, si qua obscurius posuisset ille quem legeret, etiam exponere esset necesse aut de aliquibus difficilioribus dissertare quaestionibus atque huic operi temporibus inpensis minus quam uellet uoluminum euolueret, quamquam et causa seruandae uocis, quae illi facillime obtundebatur, poterat esse iustior tacite legendi. quolibet tamen animo id ageret, bono utique ille uir agebat.

Sed certe mihi nulla dabatur copia sciscitandi quae cupiebam de tam sancto oraculo tuo, pectore illius, nisi cum aliquid breuiter esset audiendum. aestus autem illi mei otiosum eum ualde, cui refunderentur, requirebant nec umquam inueniebant. et eum quidem in populo uerbum ueritatis recte tractantem omni die dominico audiebam, et magis magisque mihi confirmabatur omnes uersutarum calumniarum nodos, quos illi deceptores nostri aduersus diuinos libros innectebant, posse dissolui. ubi uero etiam conperi ad imaginem tuam hominem a te factum ab spiritalibus filiis tuis, quos de matre [*]( 19] H Tim. 2,15. 28] Gen. 9, 6. ) [*]( I 1 uetebatur MV1 2 uenientes G mos erat nuntiari M, mos erat nuntiari (ñ add. m. 2) Q uidemus F 3 numquam aliter M duturno F 4 honeri FMIV et om. F 5 paruum V mentis BOIPQV e 6 nasciscebatur O1, nantiscebatur F feriatii* (s ras.) M, feriatus BPQ 8 obs*curius (e ras.) M potuisset BSVW quam M\' 9 esse necesse W, n. esset edd. difficiliorioribus F dissertare] disceptare BP edd., disceptari* (b; eras.) Q 10 atque-temporibus add. S1 8. I. 11 euelleret M1 12 facillimae S 13 legende H1 id om. W1 agerent C bonum FV ille om. Ml 15 sciscitanti M1 capiebam SW 18 re- V C funderetur W1 19 populo] p. tuo W uerbo H 20 trantantem F domico F 21 mihi om. Q1 corfirmabatur G nodus F 22 diuie nos om. V1 innectabant C 23 ibi V 24 a] ad F ab] a GQ edd. )

118
catholica per gratiam regenerasti, non sic intellegi, ut humani corporis forma determinatum crederent atque cogitarent, quamquam quomodo se haberet spiritalis substantia, ne quidem tenuiter atque aenigmate suspicabar, tamen gaudens erubui non me tot annos aduersus catholicam fidem, sed contra carnalium cogitationum figmenta latrasse. eo quippe temerarius et inpius fueram, quod ea quae debebam quaerendo discere, accusando dixeram. tu autem, altissime et proxime, secretissime et praesentissime, cui membra non sunt alia maiora et alia minora, sed ubique totus es et nusquam locorum es, non es utique forma ista corporea, tamen fecisti hominem ad imaginem tuam, et ecce ipse a capite usque ad pedes in loco est.

Cum ergo nescirem, quomodo haec subsisteret imago tua, pulsans proponerem, quomodo credendum esset, non insultans opponerem, quasi ita creditum esset. tanto igitur acrior cura rodebat intima mea, quid certi retinerem, quanto me magis pudebat tam diu inlusum et deceptum promissione certorum puerili errore et animositate tam multa incerta quasi certa garrisse. quod enim falsa essent, postea mihi claruit. certum tamen erat, quod incerta essent et a me aliquando pro certis habita fuissent, cum catholicam tuam caecis contentionibus [*]( 4] cf. I Cor. 13, 12. 11] cf. Gen. 1, 26. ) [*]( 1 intellegi] in te i. Q 2 determinatum] determinato F, te terminatum mo crederem a. cogitarem F 3 quoquo modo M habere F substantia W nec HV 4 atque] ad F aenigmate sW: in aenigmate JBCFGHMOPQV edd. 5 annos] ad nos V aduersos Fl 6 figmentafueram om. M latrasse] narrasse F, at narrasse H s. l. 7 discere] discerem W, dicere CFGHMOPQVo 8 autem SW: enim BGFGHMOP a QV edd. 10 et alia minora om. F minore P to**tus V 11 feci***sti (sti ras.) W 14 subsiteret M1, substiterit C 15 pulsansque b 16 ita om. Q1 ita credendum BM, ita credendum ai ita creditum in mg. G, credendum ita essent F cura acrior M, acriore c. 8, agriorae c. W 17 certim W 18 promissionem MIOl ceterorum BPQ 19 pueri*li P anomisitate S **certa (in ras.) V 20 garrisse* (t ras.) M, garruisse G 21 a me] tamen W 22 tuam om. Q b; cetis W contentionis V )

119
accusarem, etsi nondum conpertam uera docentem, non tamen ea docentem, quae grauiter accusabam. itaque confundebar et conuertebar et gaudebam, deus meus, quod ecclesia unica, corpus unici tui, in qua mihi nomen Christi infanti est inditum, non saperet infantiles nugas neque hoc haberet in doctrina sua sana, quod te creatorem omnium in spatium loci quamuis summum et amplum, tamen undique terminatum membrorum humanorum figura contruderet.

Gaudebam etiam, quod uetera scripta legis et prophetarum iam non illo oculo mihi legenda proponerentur, quo antea uidebantur absurda, cum arguebam tamquam ita sentientes sanc-. tos tuos; uerum autem non ita sentiebant. et tamquam regulam diligentissime conmendaret, saepe in popularibus sermonibus suis dicentem Ambrosium laetus audiebam: litter.a occidit, spiritus autem uiuificat, cum ea, quae ad litteram peruersitatem docere uidebantur, remoto mystico uelamento spiritaliter aperiret, non dicens quod me offenderet, quamuis ea diceret, quae utrum uera essent adhuc ignorarem. tenebam cor meum ab omni adsensione timens praecipitium et suspendio magis necabar. uolebam enim eorum quae non uiderem ita me certum fieri, ut certus essem, quod septem et tria decem sint. neque enim tam insanus eram, ut ne hoc quidem putarem posse conprehendi, sed sicut hoc, ita cetera cupiebam siue corporalia, quae coram sensibus meis non adessent, siue spiritalia, de quibus cogitare nisi corporaliter nesciebam. et sanari [*](4] cf. Col. 1, 18. 24. 14] II Cor. 8, 6. ) [*]( 1 etsi] si F conpertam] conp F 2 ea docentem] a docente V grauit F accusabant Ml 3 meis S ecclesia] e. tua b 4 unici] u. filii F infantiae C indit*um (i ras.) M 5 saperent M1 nugas (a ex u corr.) V ne hocque W sua om. W 6 in om. F 8 concluderet V 9 gaudebam] et g. HV et om. V 10 in illo oculo** (rtI ras.) V 11 absurda W sentientem V 12 regula CGMV 13 sermonibus] i. homeliis add. M m. post. 14 tuis W dicentes V ambrosiu* e (s ras.) F hoccidit F 16 ualamento P 18 ignorem B1 tenebam S: tenebat W, tenebam enim B CFGHMOPQ s Y edd., timebam enim Q1 19 praesipitium V, praecipium Pl 20 negabar M\', negabatur M1 uolebat W quem non uideram F 21 essem] erem F decim W sunt MI W 22 putare W 25 carnaliter W )

120
credendo poteram, ut purgatior acies mentis meae dirigeretur aliquo modo in ueritatem tuam semper manentem et ex nullo deficientem; sed, sicut euenire assolet, ut malum medicum expertus etiam bono timeat se conmittere, ita erat ualetudo animae meae, quae utique nisi credendo sanari non poterat et, ne falsa crederet, curari recusabat, resistens manibus tuis, qui medicamenta fidei confecisti et sparsisti super morbos orbis terrarum et tantam illis auctoritatem tribuisti.

Ex hoc tamen quoque iam praeponens doctrinam catholicam modestius ibi minimeque fallaciter sentiebam iuberi, ut crederetur quod non demonstrabatur — siue esset quid, sed cui forte non esset, siue nec quid esset — quam illic temeraria pollicitatione scientiae credulitatem inrideri et postea tam multa fabulosissima et absurdissima, quia demonstrari non poterant, credenda imperari. deinde paulatim tu, domine, manu mitissima et misericordissima pertractans et conponens cor meum, consideranti, quam innumerabilia crederem, quae non uiderem neque cum gererentur affuissem, sicut tam multa in historia gentium, tam multa de locis atque urbibus, quae non uideram, tam multa amicis, tam multa medicis, tam multa hominibus aliis atque aliis, quae nisi crederentur, omnino in hac uita\'i nihil ageremus, postremo quam inconcusse fixum fide retinerem, de quibus parentibus ortus essem, quod scire non possem, nisi audiendo credidissem, persuasisti mihi non qui [*]( 1 mentis om. M1 dirigetur Ml 2 ueritate tua V manentem V 3 deficientem V 4 bono] bonu O1, homo W1 committeret W1 ualitudo BCFHMPVW 6 credere 01 WI 7 fidaei 8 conficisti W1 morbos add. 02 in mg. 8 tantam ex tam corr. Q illic V 9 praepones C 10 minime (om. que) F feliciter V 12 nec] ne FQVW temerari P1 pollititatione F1 13 incredulitate V rideri F multi H 14 fabulosissima (0 ex a corr.) Os, fabulosissima W et absurdissima om. F demonstrare F poterat P1 15 credt S, credendum SsW imperati V1 mittissima C 17 uideram G 18 afuissem P1 in historia-multa om. V istoria F, ystoria G 19 uiderem B 21 atque ñ aliis om. Ml quae nisi] que si (n add. m. 3) W omnino om. P1 re 22 inconcussa FHiM2 retinem (re add. m. post.) S 23 hortus V possim W 24 crederent] credent tfW1, crederem* (m ex nt corr.) 0 )

121
crederent libris tuis, quos tanta in omnibus fere gentibus auctoritate fundasti, sed qui non crederent esse culpandos nec audiendos esse, si qui forte mihi dicerent: unde scis illos libros unius ueri et ueracissimi dei spiritu esse humano generi ministratos?" id ipsum enim maxime credendum erat, quoniam nulla pugnacitas calumniosarum quaestionum per tam multa quae legeram inter se confligentium philosophorum extorquere mihi potuit, ut aliquando non crederem te esse quidquid esses, quod ego nescirem, aut administrationem rerum humanarum ad te pertinere.

Sed m credebam aiiquando robustius, aliquando exilius, semper tamen credidi et esse te et curam nostri gerere, etiamsi ignorabam uel quid sentiendum esset de substantia tua uel quae uia duceret aut reduceret ad te. ideoque cum essemus infirmi ad inueniendam liquida ratione ueritatem et ob hoc nobis opus esset auctoritate sanctarum litterarum, iam credere coeperam nullo modo te fuisse tributurum tam excellentem illi scripturae per omnes iam terras auctoritatem, nisi et per ipsam tibi credi et per ipsam te quaeri uoluisses. iam enim absurditatem, quae me in illis litteris solebat offendere, cum multa ex eis probabiliter exposita audissem, ad sacramentorum altitudinem referebam eoque mihi illa uenerabilior et sacrosancta fide dignior apparebat auctoritas, quo et omnibus ad legendum esset in promtu et secreti sui dignitatem in intellectu profundiore seruaret, uerbis apertissimis et humillimo genere loquendi se cunctis praebens et exercens intentionem eorum, [*]( 1 homnibus F auctoritatate F 2 crederem (m ex nt corr.) 0 3 si qui—spiritu esse om. W 4 dei et ueracissimi M 5 crededendum M, credentium V 6 calumniasarum V 7 multas V quae om. SW philosoforum P, phylosophorum GV 9 esses] esse posses G 10 at te C pertinere] minime p. M 12 esse te et curam] eet securam V nostra t ññ M agerere V 14 aut reduceret om. F 15 ad ex at corr. C inuenienda HV liquidam FV rationem V, rationis F esset opus M 16 auctoritatem FW 17 te] et F exellentem V illius C 18 et per—credi add. 81 8. 1. per om. M1 19 tibiper ipsam om. F ipsam om. V absurditate JPO* 20 offendere solebat B 21 probaliter M1 22 reserebam F 23 ad diligendum V 24 promptu BG HMI PQ, prom turn VW alt. in om. CV 25 generi F 26 cunctis se Q )

122
qui non sunt leues corde, ut exciperet omnes populari sinu et per angusta foramina paucos ad te traiceret, multo tamen plures, quam si nec tanto apice auctoritatis emineret nec turbas gremio sanctae humilitatis hauriret. cogitabam haec et aderas mihi, suspirabam et audiebas me, fluctuabam et gubernabus me, ibam per uiam saeculi latam nec deserebus.