Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Sed hactenus docendus fuit. statim enim, domine, adfuisti innocentiae, cuius testis eras tu solus. cum enim duceretur uel ad custodiam uel ad supplicium, fit eis obuiam quidam architectus, cuius - maxima erat cura publicarum fabricarum. gaudent illi eum potissimum occurrisse, cui solebant in suspicionem uenire ablatarum rerum, quae perissent de foro, ut quasi tandem iam ille cognosceret, a quibus haec fierent. [*]( 1 in gnoscendis S, ignoscendis (om. in) VW, in cognoscendis BCFGHM OPQb, in dignoscendiswo temeralia W 2 crudelitate OPQW 3 ecce] enim W scolasticorum BFHMPQVW 4 securem BPIQV, securi (r ex t corr.) M1 6 prominent G, praeminente W 7 submurmurauerant C argentari W 10 teneretur - p. 131, 11 hoc solo autem paene iam om. F alipius BCGQV, alyppius M exeuntem] & ex. W 12 sen curem W1 staris C atque] et V 13 mirans W erant] fuerant edd. reppererunt G 14 illum V excitati BPQVb 16 gloriabantur BP QV, gratulabantur b deinde V 17 iudicib; W, iudici Vmo iudiciis offerendus M 18 actenus BHXPXSVW ducendus 0 adfuisti SW: subuenisti BCGHMOPQV edd. 19 tu om. M 21 cura erat M u fabricarum publicarum V 22 solebat V suspicione 0 23 benire V 24 tandem quasi G iam om. Wmo ) [*]( XXXIII. Anr. Augustini confr. (Ang. 1,1). ) [*]( 9 )

130
uerum autem uiderat homo saepe Alypium in domo cuiusdam senatoris, ad quem salutandum uentitabat, statimque cognitum manu adprehensa semouit a turbis et tanti mali causam quaerens, quid gestum esset, audiuit omnesque tumultuantes, qui aderant, et minaciter frementes iussit uenire secum. et uenerunt ad domum illius adulescentis, qui rem conmiserat. puer uero erat ante ostium et tam paruus erat, ut nihil exinde domino suo metuens facile posset totum indicare; cum eo quippe in foro fuit pedisecus. quem posteaquam recoluit Alypius, architecto intimauit. at ille securim demonstrauit puero quaerens ab eo, cuius esset. qui confestim "nostra" inquit; deinde interrogatus aperuit cetera. sic in illam domum translata causa confusisque turbis, quae de illo triumphare iam coeperant, futurus dispensator uerbi tui et multarum in ecclesia tua causarum examinator experientior instructiorque discessit.

Hunc ergo Romae inueneram, et adhaesit mihi fortissimo uinculo mecumque Mediolanium profectus est, ut nec me desereret et de iure, quod didicerat, aliquid ageret secundum, uotum magis parentum quam suum. et ter iam adsederat\' mirabili continentia ceteris, cum ille magis miraretur eos, qui aurum innocentiae praeponerent. temtata est quoque eius in-\', doles non solum de inlecebra cupiditatis sed etiam stimulo timoris. Romae adsidebat comiti largitionum Italicianarum. erat eo tempore quidam potentissimus senator, cuius et [*]( 1 uiderat (a ex e corr.) P domu* (m ras.) 0 2 at W ueniebat C cognitu W 5 frementes] frequentes M1 6 adulescentes P1 7 hostium HVW paruulus V 8 indicaret W eo] me W 9 pedisse- Sj cus GW, pedissequus CHIOQ edd., pedisequus HSOi, pedis equus V alipius BPQW, *alipius (c ras.) V arcitecto V 10 at-esset ona. Q1 V securem Cl W 12 domQ 0 translacta G, transtulata M 13 iam triumfare V futurus] uerus C 15 experientior] et e. B 17 mediolanum BCPQ4 edd. dissereret P1, deserereret Q 18 aliquid******* 0li agere W 19 ter] inter B, ibi b assiderat V, sederat H1 20 miraret S1; corr. m. 2 21 praeparent C 22 de om. BCGHMOPQV edd. inlecebra] inlicita W cupiditate SW 23 italiciannarum W rat 24 eo Q )

131
beneficiis obstricti multi et terrori subditi erant. noluit sibi licere nescio quid ex more potentiae suae, quod esset per leges inlicitum; restitit Alypius. promissum est praemium; inrisit animo. praetentae minae; calcauit mirantibus omnibus inusitatam animam, quae hominem tantum et innumerabilibus praestandi nocendique modis ingenti fama celebratum uel amicum non optaret uel non formidaret inimicum. ipse autem iudex, cui consiliarius erat, quamuis et ipse fieri nollet, non tamen aperte recusabat, sed in istum causam transferens ab eo se non permitti adserebat, quia et re uera, si ipse faceret, iste discederet. hoc solo autem paene iam inlectus erat studio litterario, ut pretiis praetorianis codices sibi conficiendos curaret, sed consulta iustitia deliberationem in melius uertit utiliorem iudicans aequitatem, qua prohibebatur, quam potestatem, qua sinebatur. paruum est hoc; sed qui in paruo fidelis est, et in magno fidelis est, nec ullo modo erit inane, quod tuae ueritatis ore processit: si in iniusto mamona fideles non fuistis, uerum quis dabit uobis? et si in alieno fideles non fuistis, uestrum quis dabit uobis? talis tunc ille inhaerebat mihi mecumque nutabat in consilio, quisnam esset tenendus uitae modus.

Nebridius etiam, qui relicta patria uicina Carthagini atque ipsa Carthagine, ubi frequentissimus erat, relicto paterno rure [*]( 15] Luc. 16,10-12. ) [*]( bufl d c 1 terroris W, terrori (bos m. 2) C abditi (d et c a m. 2) C uoluita inlicitum add. V in mg. 4 pretentem minime V inusitatem P 9 istam M se non] fesio W 10 et om. CVlW 11 solum W lectus OW litteriario Q, litterariae M 12 praetiis (s a m. 1 add.) S praetoriariis W 13 deliberatione W conuertit F 15 parum. V sed om. W 16 quod] quod de mo ueritates V1 17 in om. GXW mammona BCHMOgPQW edd., mamone V fidelis W uerum] uestrum GOm; ras. 5-6 litt. F; quod uerum est Q edd. uerum-19 dabit uobis om. H 18 dabit] credet BPQ edd. et si-dabit uobis om. W 19 uestrum] quod u. est BPQ edd. tales W ille tunc BCGHMOP U QV edd., tunc (om. ille) F 20 natabat V conscilio W 22 nibridius S, nibrius W etiam] enim BPQ, autem G karthagini V, cartagini GP, kartagini MQ, karhagini B, carthagi F atque ipsa Carthagine om. V 28 rure om. P1 rure paterno edd. ) [*]( 9* )

132
optimo, relicta domo et non secutura matre nullam ob aliam causam Mediolanium uenerat, nisi ut mecum uiueret in flagrantissimo studio ueritatis atque sapientiae, pariter suspirabat pariterque fluctuabat beatae uitae inquisitor ardens et quaestionum difficillimarum scrutator acerrimus. et erant ora trium egentium et inopiam suam sibimet inuicem anhelantium et ad te expectantium, ut dares eis escam in tempore opportuno. et in omni amaritudine, quae nostros saeculares actus de misericordia tua sequebatur, intuentibus nobis finem, cur ea pateremur, occurrebant tenebrae, et auersabamur gementes et dicebamus: "quamdiu haec?" et hoc crebro dicebamus et dicentes non relinquebamus ea, quia non elucebat certum aliquid, quod illis relictis adprehenderemus.

Et ego maxime mirabar satagens et recolens, quam\' longum tempus esset ab undeuicensimo anno aetatis meae, quo feruere coeperam studio sapientiae, disponens ea inuenta relinquere omnes uanarum cupiditatum spes inanes et insanias mendaces. et ecce iam tricenariam aetatem gerebam in eodem luto haesitans auiditate fruendi praesentibus fugientibus et dissipantibus me, dum dico: "cras inueniam; ecce manifestum apparebit, et tenebo; ecce Faustus ueniet et exponet omnia. o magni uiri Academici! nihil ad agendam uitam certi conprehendi potest. inmo quaeramus diligentius et non desperemus. ecce iam non sunt absurda in libris ecclesiasticis, quae [*]( 7] Ps. 144, 15. ) [*]( 1 optimo-domo om. P1 secura HM1 2 mediolanum CP edd. fraglantissimo V 3 suspirabet P1 5 egentium ora trium M 6 inuicem om. V hanelantium FS a te GFGMQVW edd. 7 illis C escas V 8 actus] estus V 9 sequebantur de mis. tua F quur GP 10 ea] etiam W et om. 0 aduersabamur CW gementes] egentes Ql 11 ante tert. et ras. 8 Zitt. V 13 illis ex illic corr. V 14 satagens om. Q1 15 longom V1 undeuicesimo BCGHMO*PQVW edd., uno de uicesimo F 16 inuenta] i. ueritate V, inuena F 17 spes] species B b insanas SW 18 tricennariam W 19 luto (t ex d corr.) 0 abiditate W, a*uiditate H feruendi SW 20 inueniebam M 21 eeca] et ecce BPQb omnia om. M 22 magi F achademici BCXGHM OPQSVW 23 imo FV disperemus F )

133
absurda uidebantur, et possunt aliter atque honeste intellegi. figam pedes in eo gradu, in quo puer a parentibus positus eram, donec inueniatur perspicua ueritas. sed ubi quaeretur? quando quaeretur? non uacat Ambrosio, non uacat legere. ubi ipsos codices quaerimus? unde aut quando conparamus? a quibus sumimus? deputentur tempora, distribuantur horae pro salute animae. magna spes oborta est: non docet catholica fides, quod putabamus et uani accusabamus. nefas habent docti eius credere deum figura humani corporis terminatum. et dubitamus pulsare, quo aperiantur cetera? antemeridianis horis discipuli occupant; ceteris quid facimus? cur non id agimus? sed quando salutamus amicos maiores, quorum suffragiis opus habemus? quando praeparamus quod emant scholastici? quando reparamus nos ipsos relaxando animo ab intentione curarum?

pereant omnia et dimittamus haec uana et inania: conferamus nos ad solam inquisitionem ueritatis. uita misera est, mors incerta est; subito obrepat: quomodo hinc exibimus? et ubi nobis discenda sunt quae hinc negleximus? ac non potius huius neglegentiae supplicia luenda? quid, si mors ipsa omnem curam cum sensu amputabit et finiet? ergo et hoc quaerendum. sed absit, ut ita sit. non uacat, non est inane, quod tam eminens culmen auctoritatis Christianae fidei toto [*]( 2 a* (b ras.) H 4 ambrosium OIW ubique V 5 quaeremus C quando] quomodo PQ 6 sumemus FM, sumus V1 orae FH 7 obhorta V, aborta P, orta W1 8 putamus SW 9 dubitabamus FV 10 quod W aperiatur C antemeridianas PQb oris HW, horas PQb 11 occupabant MO faciamus C id non 0 12 sufragiis V 13 quando-scholastici om. 0 scolastici BFGMPQSVW 14 re*paramus (p ras.) H, praeparamus 0 relaxando animum BFPQ, r. animos G, animum r. bm 15 pereunt V una H1 inania (n pr. ex m corr.) 8 16 s*olam (c ras.) M uita] u. haec BFHOPQVbm misera om. Ml, miseria G 17 mors inc. est om. H est om. BGPQ edd. subito] si s. BCPQ edd. obrepit CFGMo eihibimus BHIMl, exiuimus W, eximus V 18 dicenda G hic CFGHMOPQV edd., om. B necleximus et neclegentiae S ac] hac W, an BCVbrn 19 luenda] ludenda F, lugenda H1, luenda sunt GMPQbm, ludenda sunt B ipsa] ista M1 20 amputauit BW hocq, W 22 quod-christianae om. V auctatis F )

134
orbe diffunditur. numquam tanta et talia pro nobis diuinitus agerentur, si morte corporis etiam uita animae consumeretur. quid cunctamur igitur relicta spe saeculi conferre nos totos, ad quaerendum deum et uitam beatam? sed expecta: iucunda sunt etiam ista, habent non paruam dulcedinem suam; non facile ab eis praecidenda est intentio, quia turpe est ad ea rursum redire. ecce iam quantum est, ut inpetretur aliquis honor. et quid amplius in his desiderandum? suppetit amicorum maiorum copia: ut nihil aliud multum festinemus, uel praesidatus dari potest. et ducenda uxor cum aliqua pecunia, ne sumptum nostrum grauet, et ille erit modus cupiditatis. multi magni uiri et imitatione dignissimi sapientiae studio cum coniugibus dediti fuerunt."

Cum haec dicebam et alternabant hi uenti et inpellebant huc atque illuc cor meum, transibant tempora, et tardabam conuerti ad dominum et differebam de die in diem uiuere in te et non differebam cotidie in memet ipso mori: amans beatam uitam timebam illam in sede sua et ab ea fugiens quaerebam eam. putabam enim me miserum fore nimis, si feminae priuarer amplexibus, et medicinam misericordiae tuae ad eandem infirmitatem sanandam non cogitabam, quia expertus non eram, et propriarum uirium credebam esse continentiam, quarum mihi non eram conscius, cum tam stultus essem, ut nescirem, sicut scriptum est, neminem posse esse continentem, [*]( . 24] cf. Sap. 8, 21. ) [*]( 1 talia et tanta FM, et talia alia G diuinitas F 2 si—consumeretur add. V m mg. mortem F uitg F consumaretur H 3 saeculi spe V confere W 4 deum om. V iocunda BFGOPQW 6 ea] eam V 7 rursus F 9 maiorum om. V multum] et multum BCFGHMOP QV edd. 10 et eras. V paecunia S, peccunia F 11 illic F 13 deti 8 di (ti add. m. 2) H 14 dicebant W hii GSW impellabant 0 15 transiebant BFMOIPQV 16 ad om. F deum BPQ, dominum deum b n differebam V diem] die V 17 diffebam W1 ipsu VXW 18 sedem suam V 19 eum Fl 20 priuaret M1 medicina W 21 sanandum F1 22 uirium-quarum add. V in mg. continentia V 23 cum] quod W tam] tamen SW, om. V 24 esse posse M, posse (om. esse) H, p. esset (m ras.) V . )

135
nisi tu dederis. utique dares, si gemitu interno pulsarem aures tuas et fide solida in te iactarem curam meam.