Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Itaque illos planos, quos mathematicos uocant, plane consulere non desistebam, quod quasi nullum eis esset sacrificium et nullae preces ad aliquem spiritum ob diuinationem dirigerentur. quod tamen christiana et uera pietas consequenter repellit et damnat. bonum est enim confiteri tibi, domine, et dicere: miserere mei: cura animam meam, quoniam peccaui tibi, neque ad licentiam peccandi abuti indulgentia tua, sed meminisse dominicae uocis: ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat. quam totam illi salubritatem interficere conantur, cum dicunt: "de caelo tibi est ineuitabilis causa peccandi" et "V en us hoc fecit aut Saturnus aut Mars," scilicet ut homo sine culpa sit, caro et sanguis et superba putredo, culpandus sit autem caeli ac siderum creator et ordinator. et quis est hic nisi deus noster, suauitas et origo iustitiae, qui reddes unicuique secundum opera eius et cor contritum et humiliatum non spernis?