Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Recolo etiam, cum mihi theatrici carminis certamen inire placuisset, mandasse mihi nescio quem haruspicem, quid ei dare uellem mercedis, ut uincerem, me autem foeda illa sacramenta detestatum et abominatum respondisse, nec si corona illa ita esset inmortaliter aurea, muscam pro uictoria mea necari sinere. necaturus enim erat ille in sacrificiis suis animantia et illis honoribus inuitaturus mihi suffragatura daemonia uidebatur. sed hoc quoque malum non ex tua castitate repudiaui, deus cordis mei. non enim amare te noueram, qui nisi. fulgores corporeos cogitare non noueram. talibus enim figmentis suspirans anima nonne fornicatur abs te et fidit in falsis et pascit uentos? sed uidelicet sacrificari pro me nollem daemonibus, quibus me illa superstitione ipse sacrificabam. quid est enim aliud uentos pascere quam ipsos pascere, hoc est errando eis esse uoluptati atque derisui? [*]( 18] Os. 12, 1. ) [*]( r 1 coniugio] in c. PQ indaganerit F1 ardo (r m. 2) C 2 inobs HXSW quoque ei W, eoq. B thori BCGMPQW 3 experire HXV quid] quod W1, quicquid V distarer F inter om. V1 4 coniugales F quod] in quod C 5 ubi* (q; ras.) V etiam ubi proles G contra] contu F 7 recolo** (ia ras.) W teatrici GY in*ire (h ras.) H, i inre V 8 aruspicem BFHMOPQVW 9 mercedis uellem edd. ut] om. H1 illa feda F 10 abhominatum FHMpl VI * respondisse (& ras.) W 11 ita om. BCFGHMOPQV edd. musca W uictoriam mea V 12 negari W sinere] sinerem BFPQb, me sinerem F, me sinere Oqmo negaturus GW 13 suffragatura] sufragatura a V, suffragia a M daemonio M 14 uidebamur Ml, uidebatur P caritate Wb * 16 fulgoris F corporeas PPIQ, corpori*s 0 non] om. M1 18 sacrii ficare W nolem V1 19 demoniis M ipsa F 21 dirusui (i pr. ex e corr.) P ) [*]( XXXIII. Anr. Augustini confF. (Ang. 1,1). ) [*]( 6 )

66