Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Quid est autem, quod me mouit, domine deus meus, ut ad Hierium, Romanae urbis oratorem, scriberem illos libros? quem non noueram facie, sed amaueram hominem ex doctrinae fama, quae illi clara erat, et quaedam uerba eius audieram, [*]( 2] Ps. 83, 7. ) [*]( 1 ad deum] ad eum V, et ad deum ascendatis G alt. deum] eum BCF ti HPQV edd. 2 ista] sta V ploraonis P rape tecum] rapite cum W 8 deum Oa in ras. dices FO si dicis] sic dicens BP, sic dicens et Q 4 ignem V 5 tunc (t m. 2 in ras.) W pulcra MQ inferiora] i. mea F 7 nisi] sine F pulhrum F quid] quidquid C ergo] om. V, enim HW pulcrum QV et om. Q 8 pulcritudo CQV nos (s ex n corr.) 0 conciliat] con add. W*, conligat H 10 moueret C animaduertebam] a pr. ex e corr. P, anima aduertebam V in] om. FV1 11 esse] e F pulhrum F, pulcrum V 12 doceret W, diceret FM1, diceretur Mi 14 pr. et] aut V, et his F scaturriuit BCGHOPQV, scaturiuit FIM edd., scatiriuit F*, saturauit Ml 15 pulcro CQ 16 tres] res W1 excidit] et excidi F 17 habebamus BPQ eos] om. V1 errauerunt V 19 ierium V, iherium B, icherium b, hierim F romanae] eo mane F orbis Wl scribere F 20 moueram F facio M 21 fama W clara erat] claruerat SW, fort. scrib. qua ille claruerat eius uerba GQ. )

81
et placuerant mihi. sed magis quia placebat aliis et eum efferebant laudibus stupentes, quod ex homine Syro, docto prius graecae facundiae, post in latina etiam dictor mirabilis extitisset et esset scientissimus rerum ad studium sapientiae pertinentium, mihi placebat. laudabatur homo et amabatur absens. utrumnam ab ore laudantis intrat in cor audientis amor ille? absit; sed ex amante alio accenditur alius. hinc enim amatur qui laudatur, dum non fallaci corde laudatoris praedicari creditur, id est cum amans eum laudat.

Sic enim tunc amabam homines ex hominum iudicio; non enim ex tuo, deus meus, in quo nemo fallitur. sed tamen cur non sicut auriga nobilis, sicut uenator studiis popularibus diffamatus, sed longe aliter et grauiter et ita, quemadmodum et me laudari uellem? non autem uellem ita laudari et amari me ut histriones, quamquam eos et ipse laudarem et amarem, sed eligens latere quam ita notus esse et uel haberi odio quam sic amari. ubi distribuuntur ista pondera uariorum et diuersorum amorum in anima una? quid est, quod amo in alio, quod rursus nisi odissem, non a me detestarer et repellerem, cum sit uterque nostrum homo? non enim sicut equus bonus amatur ab eo qui nollet hoc esse, etiamsi posset, hoc et de histrione dicendum est, qui naturae nostrae socius est. ergone amo in homine quod odi esse, cum sim homo? grande profundum est ipse homo, cuius etiam capillos tu, domine, [*]( 24] cf. Matth. 10, 30. ) [*]( 1 placuerat ClF placebant H ecferebant O1 efferebant eum edd. 2 omine F siro G 3 facundia F postea BCP edd. in] om. F latine F, latinam V dictor] doctor BFHOPQb, doctor** (em ras.) V, dictator M extitisse W 4 rerum] uerum B 5 laudatur et amatur BCFGHMOPQV edd. absens—7 amatur] om. F 7 sed ex-alius] add. V in mg. aliis HI 9 id est] id M 11 falitur F 12 cur] om. F 13 diffamatur H et ita] add. 0 8. Z. 14 uellem non-laudari] add. S% % 15 istriones C, striones FV 16 sed eligens] se diligens W, sed eliens (g tn. 2) M uel] uelle BPQb aberi C1 *odio (h ras.) H 17 distribuntur B1 18 una] mea M1 amo] hamo ex homo corr. W* 19 quo Ml rursum F detestarem F 20 *** sicut (sic ras.) W 21 amator W posset (sse a m. alia in ras.) S 22 et] etiam H istrione CF, strione V 23 homo (corr. m. 2) 0 odii V ) [*]( XXXIII. Anr. Aognstini conff. (Ang. I, 1).. ) [*]( 6 )

82
numeratos habes et non minuuntur in te: et tamen capilli eius magis numerabiles quam affectus eius et motus cordis eius.

At ille rhetor ex eo erat genere, quem sic amabam, ut esse me uellem talem; et errabam tyfo et circumferebar omni uento et nimis occulte gubernabar abs te. et unde scio et unde certus confiteor tibi, quod illum in amore laudantium magis amaueram quam in rebus ipsis, de quibus laudabatur? quia si non laudatum uituperarent eum idem ipsi et uituperando atque spernendo ea ipsa narrarent, non accenderer in eo et non excitarer, et certe res non aliae forent nec homo ipse alius, sed tantummodo alius affectus narrantium. ecce ubi iacet anima infirma nondum haerens soliditati ueritatis. sicut aurae linguarum flauerint a pectoribus opinantium, ita fertur et uertitur, torquetur ac retorquetur, et obnubilatur ei lumen et non cernitur ueritas. et ecce est ante nos. et magnum quiddam mihi erat, si sermo meus et studia mea illi uiro innotescerent: quae si probaret, flagrarem magis; si autem inprobaret, sauciaretur cor nanum et inane soliditatis tuae. et tamen pulchrum illud atque aptum, unde ad eum scripseram, libenter animo uersabam ob os contemplationis meae et nullo conlaudatore mirabar. [*]( 5] cf. Eph. 4, 14. ) [*]( 1 numeratus W1 2 numerabiles] n. sunt edd. 4 rethor BCGHM OlPQWS, retbor 5W1, retor F 5 uellem esse me BFGHMOPQV, esse uelle me W, uellem me esse C edd. typho BGHBP2, tifo GV, typo FRlplb et] ut F 7 illo FW 8 in rebus] irebus F 9 uituperarent eum] uituperantem V *idem M, item W1 10 sperando V accederer V1 11 eum CFOa edd. exercitarer M non add. W* in mg. r 12 effectus BFVm 13 infima S herens (s ex t corr.) F soliditate F, solicitati V 14 -flauerunt G peccatoribus FHV 15 torquet et retorquet F obnubilatus F 16 ecce (om. et) F 17 quidam W1 et] esset SW uiro] in ras. W1, uero H1, ultro G innotesceret V1 18 adprobarept F fragare V 19 solicitatis V suae G 20 pulcrum QV, pulhrum F abtum V1 ad (d ex t corr.) F 21 ob os] ab os PS, a*b os W, ad os Q, quos G, modos H )

83

Sed tantae rei cardinem in arte tua nondum uidebam, omnipotens, qui facis mirabilia solus, et ibat animus meus per formas corporeas et pulchrum, quod per se ipsum, aptum autem, quod ad aliquid adconmodatum deceret, definiebam et distinguebam et exemplis corporeis adstruebam. et conuerti me ad animi naturam et non me sinebat falsa opinio, quam de spiritalibus habebam, uerum cernere. et inruebat in oculos ipsa uis ueri et auertebam palpitantem mentem ab incorporea re ad liniamenta et colores et tumentes magnitudines et, quia non poteram ea uidere in animo, putabam me non posse uidere animum meum. et cum in uirtute pacem amarem, in uitiositate autem odissem discordiam, in illa unitatem, in ista\' quandam diuisionem notabam, inque illa unitate mens rationalis et natura ueritatis ac summi boni mihi esse uidebatur, in ista uero diuisione inrationalis uitae nescio quam substantiam et naturam summi mali, quae non solum esset substantia, sed omnino uita esset et tamen abs te non esset, deus meus, ex quo sunt omnia, miser opinabar. et illam monadem appellabam tamquam sine ullo sexu mentem, hanc uero dyadem, iram in facinoribus, libidinem in flagitiis, nesciens quid loquerer. non enim noueram neque didiceram nec ullam substantiam malum esse nec ipsam mentem nostram summum atque inconmutabile bonum. [*]( 2] Ps. 71,18. 186,4. ) [*]( dum 1 non Q 2 meus om. CFGHMOxW 8 pulcrum QV, pulhrum F 4 aut W diceret F diffiniebam M 5 astruebam BCHiMOPQV, u asstruebam G 6 pr. me] om. F ad] ab M natura M 7 uere Q 9 re ad] om. F 10 in] om. Ml, eras. V 11 meum] om. OxW, eras. V 12 autem] om. H odisse W in illa-inque illa] add. P* in mg. unitatem] humanitatem Ml 13 in quae BPiV, in qua G illam V rationabilis V, ratiotionalis F 14 bonitatis F 15 diuisione W inrationabilis CHMQV, rationalis Pl qua* (m ras.) P1, quae P* substantia* et natura* (m ras.) P 16 *esset B, esse FSW substancia W 17 uita] uite V, ita M2 s. l. et] ut M* s. l. 18 et] et tamen BPQ edd. illa W 19 sexu] sensu CFGHM diadem FGHM, di atem V 20 fatinoribus F 23 bonum atque incommutabile F incommutabile* (m ras.) H ) [*]( 6* )

84

Sicut enim facinora sunt, si uitiosus est ille animi motus, in quo est impetus, et se iactat insolenter ac turbide, et flagitia, si est inmoderata illa animae affectio, qua carnales hauriuntur uoluptates, ita errores et falsae opiniones uitam contaminant, si rationalis mens ipsa uitiosa est. qualis in me tunc erat nesciente alio lumine illam inlustrandam esse, ut sit particeps ueritatis, quia non est ipsa natura ueritatis, quoniam tu inluminabis lucernam meam, domine; deus meus, inluminabis tenebras meas, et de plenitudine tua omnes nos accepimus. es enim tu lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, quia in te non est transmutatio nec momenti obumbratio.

Sed ego conabar ad te et repellebar abs te, ut saperem mortem, quoniam superbis resistis. quid autem superbius, quam ut assererem mira dementia me id esse naturaliter, quod tu es? cum enim ego essem mutabilis et eo mihi manifestum esset, quod utique ideo sapiens esse cupiebam, ut ex deteriore melior fierem, malebam tamen etiam te opinari mutabilem quam me non hoc esse, quod tu es. itaque repellebar et resistebus uentosae ceruici meae et imaginabar formas corporeas et caro carnem accusabam et spiritus ambulans non reuertebar ad te et ambulando ambulabam in ea, quae non sunt neque in te neque in me neque in corpore neque mihi [*]( 7] Ps. 17, 29. 9] Io. 1, 16. 10] Io. 1, 9. 12] Iac. 1, 17. 15] I Petro 5, 5; lac. 4, 6. 22] Ps. 77, 39. ) [*]( 08 1 animo P1 2 flagitia (os add. m. 2) M 3 animi FV affectatio G t auriuntur OlFHIVW 4 opiones 01 5 rationabilis V 6 si (t add. m. 2) M 7 quia-ueritatis om. V illuminas Q 9 nos omnes BPQ edd., omnes (om. nos) F 10 accipimus CHV 11 ominem F 14 canabar S, canebar W ad te] add. Fs re*pellebar (p ras.) H, repellabar S, rea pellaebar W aF 16 asserem H1, adsere**rem F dementi ) a me V esse (es in ras.) H 17 enim] om. HM eo] ego V 18 est Q ideo utique CH edd. deteriore W, deteriori C 19 mallebam FV tamen etiam] enim G 20 me] om. V 22 pr. et] sed V acusabam W, accua sabat F ambulens W non] nondum BCGHMOPQ edd., et nondum F )

85
creabantur a ueritate tua, sed a mea uanitate fingebantur ex corpore, et dicebam paruulis fidelibus tuis, ciuibus meis, a quibus nesciens exulabam, dicebam illis garrulus et ineptus: "cur ergo errat anima, quam fecit deus?" et mihi nolebam dici: "cur ergo errat deus?" et contendebam magis inconmutabilem tuam substantiam coactam errare quam meam mutabilem sponte deuiasse et poena errare confitebar.

Et eram aetate annorum fortasse uiginti sex aut septem, cum illa uolumina scripsi, uoluens apud me corporalia figmenta obstrepentia cordis mei auribus, quas intendebam, dulcis ueritas, in interiorem melodiam tuam, cogitans de pulchro et apto et stare cupiens et audire te et gaudio gaudere propter uocem sponsi, et non poteram, quia uocibus erroris mei rapiebar foras et pondere superbiae meae in ima decidebam. non enim dabas auditui meo gaudium et laetitiam, aut exultabant ossa, quae humiliata non erant.

Et quid mihi proderat, quod annos natus ferme uiginti, cum in manus meas uenissent Aristotelica quaedam, quas appellant decem categorias — quarum nomine, cum eas rhetor Carthaginiensis, magister meus, buccis tyfo crepantibus conmemoraret et alii qui docti habebantur, tamquam in nescio quid magnum et diuinum suspensus inhiabam — legi eas solus [*]( 12] Io. 3, 29. 15] Ps. 50, 10. ) [*]( 1 ueritate (om. a) M 2 paruulus F 3 exolabam HlOlSVW quur HW ergo om. Q, ego VI WI, er ergo F 4 nolebam (m. 2 in ras.) t uo in mg. B quur HPW . 5 erat B IFpl 6 deuiasset W 7 poenam (m add. m. 3 H) CH, poene OiV, pene BPQb 8 erram F fortasse annorum 0 9 uolens V1 10 obstrepantia Ml cordis mei et auribus BQ, cordi meo et a. b 11 interiore melodia tua W pulcro MIQ, pulhro F 12 te (om. et) BPIQ gauderE V 14 hima S decidebam] decedebam W, deiciebar V 15 audui F 16 exultabus W ossa] o. mea mo quae] om. Ml 17 «ponderat F, pde erat V 18 in] om. Hl 19 appellabant V decim W1 cathegorias BFGHIMPQ, ca*thegorias (r ras.) V nomina (a ex e corr.) CM rethor libri 20 carthaginensis CHPQ, cartaginensis V, karthaginensis B, kartaginensis M typho BHMPQ, tifo GV commemorarent M 21 alii qui] aliqui V 22 inabam (hi m. 2) M ea BO )

86
et intellexi? quas cum contulissem cum eis, qui se dicebant uix eas magistris eruditissimis non loquentibus tantam, sed multa in puluere depingentibus intellexisse, nihil inde aliud mihi dicere potuerunt, quam ego solus apud me ipsum legens cognoueram; et satis aperte mihi uidebantur loquentes de substantiis, sicuti est homo, et quae in illis essent, sicuti est figura hominis, qualis sit et statura, quot pedum sit, aut cognatio, cuius frater sit, aut ubi sit constitutus aut quando natus, aut stet an sedeat aut calciatus uel armatus sit aut aliquid faciat aut patiatur aliquid, et quaecumque in his nouem generibus, quorum exempli gratia quaedam posui, uel in ipso substantiae genere innumerabilia reperiuntur.

Quid hoc mihi proderat, quando et oberat, cum etiam te, deus meus, mirabiliter simplicem atque inconmutabilem, illis decem praedicamentis putans quidquid esset omnino conprehensum, sic intellegere conarer, quasi et tu subiectum esses magnitudini tuae aut pulchritudini, ut illa essent in te quasi in subiecto sicut in corpore, cum tua magnitudo et tua pulchritudo tu ipse sis, corpus autem non eo sit magnum et pulchrum, quo corpus est, quia etsi minus magnum et minus pulchrum esset, nihilominus corpus esset. falsitas enim erat, quam de te cogitabam, non ueritas, et figmenta miseriae meae, non firmamenta beatitudinis tuae. iusseras enim et ita fiebat in me, ut terra spinas et tribolos pareret mihi et cum labore peruenirem ad panem meum. [*]( 28] Gen. 3,18 sq.Ł; ) [*]( 1 intellexit F se] om. H1 2 erudissimis (tl m. 2) P 3 puluerem V depinguentibus F 5 apertae S, aperta F mihi aperte M uidebatur 01 6 sicut BF esset <SW 7 et] om. G quod CaFaHaO1 c plSW aut] et BOFGHMOPQVWedd. 9 pr. au (\' m. 2) P stat F1 an] aut BCFHMOQVmo uel] aut GM sit] om. G 10 patitur M 11 posui] gratis p. BPQ 13 prode erat V 14 decem illis M 15 decim W1 esse VW 16 subiectum S: subiectus BCFGHMOPQVW edd. magitudini P1 17 pulhritudini F ut] aut W ut-essent BS in ras. i illam F quas (i add. m. 3) H 18 in] eras. V pr. tua (a ex 0 corr.) F et tua pulchritudo om. SW 19 quo] qd F corp\'os G 20 alt. minus] nimis W, si minus Q nihilominus] pr. n ex m corr. V, nihilhominus HI W 23 iusserat V fi*ebat (g ras.) M 24 tribulos m BOFGHMOPQVWedd. peruenire S )

87

Et quid mihi proderat, quod omnes libros artium, quas liberales uocant, tunc nequissimus malarum cupiditatum seruus per me ipsum legi et intellexi, quoscumque legere potui? et gaudebam in eis et nesciebam, unde esset quidquid ibi uerum et certum esset. dorsum enim habebam ad lumen et ad ea, quae inluminantur, faciem: unde ipsa facies mea, qua inluminata cernebam, non inluminabatur. quidquid de arte loquendi et disserendi, quidquid de dimensionibus figurarum et de musicis et de numeris sine magna difficultate nullo hominum tradente intellexi, scis tu, domine deus meus, quia et celeritas intellegendi et dispiciendi acumen donum tuum est. sed non inde sacrificabam tibi. itaque mihi non ad usum, sed ad perniciem magis ualebat, quia tam bonam partem substantiae meae sategi habere in potestate et fortitudinem meam non ad te custodiebam, sed profectus sum abs te in longinquam regionem, ut eam dissiparem in meretrices cupiditates. nam quid mihi proderat bona res non utenti bene? non enim sentiebam illas artes etiam ab studiosis et ingeniosis difficillime intellegi, nisi cum eis eadem conabar exponere et erat ille excellentissimus in eis, qui me exponentem non tardius sequeretur.

Sed quid mihi hoc proderat putanti, quod tu, domine deus ueritas, corpus esses lucidum et inmensum et ego frustum de illo corpore? nimia peruersitas! sed sic eram nec erubesco, [*]( 12] cf. Ps. 53, 8. 14] Ps. 58,10. 15] Luc. 15,13. ) [*]( 2 (nequi)ssimus malarum B* in ras. 4 his V 5 pr. ad] at F et] om. CHO 6 inluminant SW, inluminatur F ipsa (a ex e corr.) F quae P 8 et] aut M di*serendi (s ras.) M dimentionibus SW, dimensionibus aliter H 9 numeris ex muneribus corr. V 11 intelegendi F despiciendi BCIMIQSW, discendi Gb, diligenter inspiciendi Fa in mg. 12 perneciem BM* 14 sataegi F potestatem FIV fortitudine mea W 15 ad] a FG1 16 meretricias b cupiditatis B O FPQ 17 prode erat V utendi (0 a m. 2) M bene (e pr. ex o corr.) M 18 illas] s in m corr. S, illam W, me illas BP, **illas Q a Q 19 easdem BG edd. **conabar exponere (ab ras.) M* in ras. 20 exponente FW 22 quid] q. ergo BPQb proderat hoc M, h. prode erat V 23 ueritatis FP1 esset W1 frust*um (r ras.) F )

88
deus meus, confiteri tibi in me misericordias tuas et inuocare te, qui non erubui tunc profiteri hominibus blasphemias meas et latrare aduersum te. quid ergo tunc mihi proderat ingenium per illas doctrinas agile et nullo adminiculo humani magisterii tot nodosissimi libri enodati, cum deformiter et sacrilega turpitudine in doctrina pietatis errarem? aut quid tantum oberat paruulis tuis longe tardius ingenium, cum a te longe non recederent, ut in nido ecclesiae tuae tuti plumescerent et alas caritatis alimento sanae fidei nutrirent?s o domine deus noster, in uelamento alarum tuarum speremus et protege nos et porta nos. tu portabis, tu portabis et paruulos et usque ad canos tu portabis, quoniam firmitas nostra quando tu es, tunc est firmitas, cum autem nostra est, infirmitas est. uiuit apud te semper bonum nostrum, et quia inde auersi sumus, peruersi sumus. reuertamur iam, domine, ut non euertamur, quia uiuit apud te sine ullo defectu bonum nostrum, quod tu ipse es, et non timemus, ne non sit quo redeamus, quia nos inde ruimus; nobis autem absentibus non ruit domus nostra, aeternitas tua. [*]( 1] cf. Ps. 106, 8. 10] Ps. 62, 8. Ps. 16, 8. 12] Es. 46, 4. ) [*]( 1 in me] ime F 3 mihi tunc proderat BP edd., mihi pr. tunc F, tunc pr. mihi Q ingenuum B1 4 agili F amminiculo BOlp 5 magisterii (i ult. add. m. 2) S, magisteri F nodissimi S, notissimi W sacrilega* (t ? ras.) F 7 oberit SW suis V a teJ ante F 8 tuti] S* e corr., a tum W plumiscerent W, plumescerent M 9 fidaei S nutriret W1 10 speramus M protegęs HVt protegis C 11 porta] portas CJETF alt. tu portabis om. BCFGHMOPQVW edd. et paruulos 0 12 tu] om. M1 quoniam- est firmitas om. F 13 nostra est add. F in mg. pr. est] om. V1 14 aduersi F 15 euertamur] reuertamur B 17 timebimus BCFGH PQVb 19 tua] om. V EXPLICIT LIBER QVARTVS INCIPIT LIBER QVINTVS CONFESSIONVM S, AM. Exp* LIBER Ill. IN- CIPIT QVINTVS G, EXPLICIT LIBER QVARTVS INCIPIT LIB QVINTVS BCHW, FINIT LIB UIT. INCIP LIB V V, INCIPIT E LIBER V P, EXPLICIT LIBR* CONFESSIONVM AVRELI AVGV- STINI EPISCOPI QVARTVS; INCIPIT QVINTVS 0, EXPLICIT VS ---- LIBER IIII INCIPIT LIBER CONFESSIONV SCI AVG EPI QVIN- TVS M; Explicit liber quartus confessionu. incipit quintus Q, om. Fl; V t add. m. post. F )
89