Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Accipe sacrificium confessionum mearum de manu linguae meae, quam formasti et excitasti, ut confiteatur nomini tuo, et sana omnia ossa mea, et dicant: domine, quis similis tibi? neque enim docet te, quid in se agatur, qui tibi confitetur, quia oculum tuum non excludit cor clausum nec manum tuam repellit duritia hominum, sed soluis eam, cum uoles, aut miserans aut uindicans, et non est qui se abscondat a calore tuo. sed te laudet anima mea, ut amet te, et confiteatur tibi miserationes tuas, ut laudet te. non cessat nec tacet laudes tuas uniuersa creatura tua nec spiritus omnis hominis per os conuersum ad te nec animalia nec corporalia per os considerantium ea, ut exsurgat in te a lassitudine anima nostra innitens eis, quae fecisti, et adtransiens ad te, qui fecisti haec mirabiliter: et ibi refectio et uera fortitudo.

Eant et fugiant a te inquieti iniqui. et tu uides eos et distinguis umbras, et ecce pulchra sunt cum eis omnia et ipsi turpes sunt. et quid nocuerunt tibi? aut in quo imperium tuum dehonestauerunt a caelis usque in nouissima iustum et integrum? quo enim fugerunt, cum fugerent a facie tua.? aut ubi tu non inuenis eos? sed fugerunt, ut non uiderent te uidentem se atque excaecati in te offenderent — quia non [*]( 4] cf. Ps. 6, 3 et 34, 10. 8] Ps. 18, 7. 16] cf. Ps. 138, 7. 22] cf. Sap. 11, 25. ) [*]( 2 accipe-meae tuinio depicta exh. S sac*rificium 0 3 mae C tnr quam] quoniam BP1 confitea Mi, confiteamur Ml 4 pr. et] om. Wl, et (T m. 2) C dicam V 5 tibi] tui Q confiteatur F 6 conclusum M manu tua (~ add. Mt. 3) TT 7 soluis] solus S uolens FM 9 anima- l. 13 considerantium ea add. B* in ras. 10 ut] & V 11 uniuersa] in uniuersa M18 omnis om. F 12 hominis om. BCGHMOPQVWb 13 ea] te B* m ras. lasitudine W 14 adtransiens SW: transiens BCFGHMOPQVedd. qui* (a ras.) HO 16 iniqui] et i. BCFGHMP QV edd. uides] diues F 17 ipse F 18 turpes* B, turpe FV e 19 dohonestauerunt F cęlį\'ł H, caeli W 20 alt. fugirent W 21 inuenies V uidere V1 22 in] ibi V )

90
deseris aliquid eorum, quae fecisti — in te offenderent iniusti et iuste negarentur, subtrahentes se lenitati tuae et offendentes in rectitudinem tuam et cadentes in asperitatem tuam. uidelicet nesciunt, quod ubique sis, quem nullus circuminscribit locus, et solus es praesens etiam his, qui longe fiunt a te. conuertantur ergo et quaerant te, quia non, sicut ipsi deseruerunt creatorem suum, ita tu deseruisti creaturam tuam. ipsi conuertantur, et ecce ibi es in corde eorum, in corde confitentium tibi et proicientium se in te et plorantium in sinu tuo post uias suas difficiles: et tu facilis tergens lacrimas eorum, et magis plorant et gaudent in fletibus, quoniam tu, domine, non aliquis homo, caro et sanguis, sed tu, domine, qui fecisti, reficis et consolaris eos. et ubi ego eram, quando te quaerebam? et tu eras ante me, ego autem et a me discesseram nec me inueniebam: quanto minus te!

Proloquor in conspectu dei mei annum illum undetricensimum aetatis meae. iam uenerat Carthaginem quidam manichaeorum episcopus, Faustus nomine, magnus laqueus diaboli, et multi inplicabantur in eo per inlecebram suauiloquentiae. quam ego iam tametsi laudabam, discernebam tamen a ueritate rerum, quarum discernendarum auidus eram, nec quali uasculo sermonis, sed quid mihi scientiae comedendum [*]( 1 aliquod V offenderunt H, offende? C ras.) F, offenderint W 2 et] ut FH subtraentes F 3 alt. tuam] suam CFHMXV mo 4 nesciant V1 ubiq;** (ue ras.) M circumscribit BGFGHMOPQ edd., circumscribet V 5 est V iis mo 6 conuertentur V1 et om. Q1 deseru*erunt (i ras.) M, deserunt W 7 creatorem] cretorem F, te cr. Q tu] et tu edd. 8 ipse F conuertantur] c. et quaerant te BPQ edd. 5s B 10 suas] tuas B facile F terges BGOPVb, tergis QW, exter- gens F 11 et] ut BPQb plorent (e ex a corr. B) BQb gaudeant Qb refeeiftti fetibus F 13 reficis V et ubi-quaerebam om. Q1 15 quando F 16 proloquar BOFGHMIOPQVedd., i. pala loquar F undetrine cesimum BCGHMO*PQVW, unudtricesimum F 17 uera (ne m. 2) V karthaginem G, kartaginem BMQ, chartaginem W, carthagine SV, cartagine F 18 laquaeus 8 19 suaue loquentie F, suauilo*quentiae M, suauis eloquentiae GQb 20 iam om. edd. tametsi] tam etsi F, etsi V 21 a] om. V ueritatem VW1 quas M discendarum BCFHMO PQV edd. 22 qualis uasculos W quid] om. Ml coipmedendum M )

91
adponeret nominatas apud eos ille Faustus intuebar. fama enim de illo praelocuta mihi erat, quod esset honestarum omnium doctrinarum peritissimus et adprime disciplinis liberalibus eruditus. et quoniam multa philosophorum legeram memoriaeque mandata retinebam, ex eis quaedam conparabam illis manichaeorum longis fabulis, et mihi probabiliora ista uidebantur, quae dixerunt illi, qui tantum potuerunt ualere, ut possent aestimare saeculum, quamquam eius dominum minime inuenerint. quoniam magnus es, domine, et humilia respicis, excelsa autem a longe agnoscis nec propinquas nisi obtritis corde nec inueniris a superbis, nec si illi curiosa peritia numerent stellas et harenam et dimetiantur sidereas plagas et uestigent uias astrorum.

Mente sua enim quaerunt ista et ingenio, quod tu dedisti eis, et multa inuenerunt et praenuntiauerunt ante multos annos, defectus luminarium solis et lunae, quo die, qua hora, quanta ex parte futuri essent, et non eos fefellit numeras. et ita factum est, ut praenuntiauerunt, et scripserunt regulas indagatas et leguntur hodie atque ex eis praenuntiatur, quo anno et quo mense anni et quo die mensis et qua hora diei et quota parte luminis sui defectura sit luna uel sol: et ita fiet, ut praenuntiatur. et mirantur haec homines et stupent qui nesciunt ea, et exultant atque extolluntur qui sciunt, et per [*]( 7] Sap. 13, 9. 9] Ps. 187, 6. 11] cf. Ps. 88, 19. ) [*]( 1 eos] nos JB1 faustus] factus F iutuebar] om. H, intuebatur B 2 praeloquuta P erant F 3 doctrinarum hominum (om. omnium) F adprimae S 4 philosoforum S, phylosophorum C legeram om. Y 8 a memorie quę* V 5 his F conparabem (a pr. ex o corr.) F 7 qui tantum] quantum V 8 extimare V 9 inueueruut FGl VI domine om. F 10 cognoscis BCFGHMOPQV edd. 11 inueneris FVI, inuenieris B 12 stellas numerent V arenam FGH, arenam**** (et di ras.) V dementientur (e tert. ex a corr.) M 13 inuestigent G 14 enim sua PQ edd. quo G 1 15 <pnuntiivuerunt F annos] om. Ml 17 futura F eis V numeros W1 18 ut] et 0 jmuntiauerunt Fl 19 praenuntiantur BIG, praeenuntiatur W, jmuntiatur** F 20 uel q. t mense (om. et) Q diei] die FM 21 quoda H fit FV 22 aenunciatur F 23 exexultant F sciunt] nesciunt F )

92
inpiam superbiam recedentes et deficientes a lumine tuo tanto ante solis defectum futurum praeuident et in praesentia suum non uident - non enim religiose quaerunt, unde habeant ingenium, quo ista quaerunt — et inuenientes, quia tu fecisti eos, non ipsi se dant tibi, se ut serues quod fecisti, et quales se ipsi fecerant occidunt se tibi et trucidant exaltationes suas sicut uolatilia et curiositates suas sicut pisces maris, quibus perambulant secretas semitas abyssi, et luxurias suas sicut pecora campi, ut tu, deus, ignis edax consumas mortuas curas eorum recreans eos immortaliter.

Sed non nouerunt uiam, uerbum tuum, per quod fecisti ea quae numerant et ipsos qui numerant et sensum, quo cernunt quae numerant, et mentem, de qua numerant; et sapientiae tuae non est numerus. ipse autem unigenitus factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio et numeratus est inter nos et soluit tributum Caesari. non nouerunt hanc uiam, qua descendant ad illum a se et per eum ascendant ad eum. non nouerunt hanc uiam et putant se excelsos esse cum sideribus et lucidos, et ecce ruerunt in terram, etobscuratum est insipiens cor eorum. et multa uera de creatura dicunt et ueritatem, creaturae artificem, non pie quaerunt et ideo non I inueniunt, aut si inueniunt, cognoscentes deum non sicut ; [*]( 7] Ps. 8, 8 sq. 9] cf. Deut. 4, 24; Hebr. 12, 29. 11] cf. Io. 1, 3. 13] Ps. 146, 5. 14] I Cor. 1, 30. 16] cf. Matth. 22, 21. 19] Rom. 1, 21-25. 8 ) [*]( lsnperbiam] scientiam Q defecientes F lumino3f 2 futurum] om. W 1 suum] sum C 4 quo] quod V inuentes W 5 se dant tibi ** ut (se ras.) CP\', se dant tibi ut H, dant tibi se ut FQV edd. 6 occidant P* se] et V trucidaent P, trucidante V exultationes V 8 abissi H, habyssi W luxurias suas] luxorias s. P, luxuriosas V 9 peccora BFAf ut] et Jtff s. I. edax ignis 0 consumis GlM*, consumans H 10 creans v B, recrenas V 11 nonerunt (corr. m. 2) M 12 pnumerant (om. quae) M sensu VW1 quod (corr. m. 3) W 13 quae numerant] om. V mente V 14 tuae om. Q unigenitus] u. tuus F 16 nouerant M hanc om. Q, hac F 17 qua-hanc uiam] om. VIW qu*a (i ras.) H descendebant Q a] ad§f H ad eum] ad dm M, ad te V, cum (om. ad). BPQ 18 et] eras. P exelsos ee* (m ras.) V, esse excelsos C 19 ecce (et om.) W 21 ueritatem] ueru***** 0 alt. et] sed OFHMVedd. )

93
deum honorant aut gratias agunt et euanescunt in cogitationibus suis et dicunt se esse sapientes sibi tribuendo quae tua sunt, ac per hoc student peruersissima caecitate etiam tibi tribuere quae sua sunt, mendacia scilicet in te conferentes, qui ueritas es, et inmutantes gloriam incorrupti dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium, et conuertunt ueritatem tuam in mendacium et colunt et seruiunt creaturae potius quam creatori.

Multa tamen ab eis ex ipsa creatura uera dicta retinebam, et occurrebat mihi ratio per numeros et ordinem temporum et uisibiles attestationes siderum et conferebam cum dictis Manichaei, quae de his rebus multa scripsit copiosissime delirans, et non mihi occurrebat ratio nec solistitiorum et aequinoctiorum nec defectuum luminarium nec quidquid tale in libris saecularis sapientiae didiceram. ibi autem credere iubebar, et ad illas rationes numeris et oculis meis exploratas non occurrebat et longe diuersum erat.

Numquid, domine deus ueritatis, quisquis nouit ista, iam placet tibi? infelix enim homo, qui scit illa omnia, te autem nescit; beatus autem, qui te scit, etiamsi illa nesciat. qui uero et te et illa nouit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus est, si cognoscens te sicut te glorificet et gratias agat et non euanescat in cogitationibus suis. [*]( 23] cf. Rom. 1, 21. ) [*]( t t 3 *ac (h rae.) HP 4 ibi V 5 et om. G imllmutantes M ina corruptibilis W 6 corruptibili 1(I add. m. 3) H 7 serpentum CPmo 9 potius-creatura om. Fx 12 attestationes] estimationes Q1 cum om. W 13 qui Qb delerans CXFM*, delyrans Q 14 non mihi B\' in ras. nec om. F solstitiorum BGMPQ edd., sol*stitiorum (i ras.) CH, soli+stitiorum (s ras.) W, soJstitiorum F 15 defectum BOIHVW O 16 saecularibus B iubebar (r ex t corr.) F, iuuebar W1 17 illas C O rationales CF numeris C explorata F 22 pr. et om. Qb et illa] 1 ut illa HVm 23 cognoscens** B, cognoscen* (t ros.) P sicut te] sic te V, sic te M, sicut deum BPQ edd., sicut H 24 euenescat V1, euaniscat P1 )

94
sicut enim melior, qui nouit possidere arborem et de usu eius tibi gratias agit, quamuis nesciat uel quot cubitis alta sit uel quanta latitudine diffusa, quam ille, qui eam metitur et omnes ramos eius numerat et neque possidet eam neque creatorem eius nouit aut diligit, sic fidelis homo, cuius totus mundus diuitiarum est et quasi nihil habens omnia possidet inhaerendo tibi, cui seruiunt omnia, quamuis nec saltem septentrionum gyros nouerit, dubitare stultum est, quin utique melior sit quam mensor caeli et numerator siderum et pensor elementorum et neglegens tui, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuisti.

Sed tamen quis quaerebat manichaeum nescio quem etiam ista scribere, sine quorum peritia pietas disci poterat? dixisti enim homini: ecce pietas est sapientia. quam ille ignorare posset, etiamsi ista perfecte nosset: ista uero quia non nouerat, impudentissime audens docere, prorsus illam nosse non posset. uanitas est enim mundana ista etiam nota profiteri, pietas autem tibi confiteri. unde ille deuius ad hoc ista multum locutus est, ut conuictus ab eis, qui ista uere didicissent, quis esset eius sensus in ceteris, quae abditiora sunt, manifeste cognosceretur. non enim parui se aestimari noluit, sed spiritum sanctum, consolatorem et ditatorem fidelium tuorum, auctoritate plenaria personaliter in se esse persuadere conatus est. itaque cum de caelo ac stellis et de solis. ac [*]( 6] cf. II Cor. 6,10. 10] Sap. 11, 21. 14] Hiob. 28, 28 (LXX). ) [*]( 1 melior SW: m. est BCFGHMOPQV edd. 2 gratias agit tibi C quod FHIPSWl cupitis W1 3 latitudine] 1. sit F, altitudine C ea W me*titur (n ras.) M 4 possedet ex possidit corr. W2 5 diligit] didicit BPQb cui** (us ras.) M 7 tibi om. PQ saltim BF HlpiW 8 giros GMV 10 elimentorum F neclegens S 18 poteram W 14 est] es BPW, et mo ille] om. V1 15 possit VIW tx etiamsi] quam si (tII a m. 2) P, quamuis BQ ■ 16 audens (u in ras.) 0%, audes W illa BFGMPQW 18 pietas-confiteri om. SW 19 multa F ista (a ex i corr.) M, om. V didicerant V 21 cognoscereiitur F paruis ea estimari 0, parui se aestimare HIM, paruis se estimari W, parui* se extimari (s ras.) V, parui se existimari BPQ, parui existimari se edd. 24 itaque cum] ita quaecumq; BPQ )

95
lunae motibus falsa dixisse comprehenderetur, quamuis ad doctrinam religionis ista non pertineant, tamen ausus eius sacrilegos fuisse satis emineret, cum ea non solam ignorata, sed etiam falsa tam uesana superbiae uanitate diceret, ut ea tamquam diuinae personae tribuere sibi niteretur.

Cum enim audio christianum aliquem fratrem illum aut illum ista nescientem et aliud pro alio sentientem, patienter intueor opinantem hominem nec illi obesse uideo, cum de te, domine creator omnium, non credat indigna, si forte situs et habitus creaturae corporalis ignoret. obest autem, si hoc ad ipsam doctrinae pietatis formam pertinere arbitretur et pertinacius affirmare audeat quod ignorat. sed etiam talis infirmitas in fidei cunabulis a caritate matre sustinetur, donec assurgat nouus homo in uirum perfectum et circumferri non possit omni uento doctrinae. in illo autem, qui doctor, qui auctor, qui dux et princeps eorum, quibus illa suaderet, ita fieri ausus est, ut qui eum sequerentur non quemlibet hominem, sed spirithm tuum sanctum se sequi arbitrarentur, quis tantam dementiam, sicubi falsa dixisse conuinceretur, non detestandam longeque abiciendam esse indicaret? sed tamen nondum liquido conpereram, utrum etiam secundum eius uerba uicissitudines longiorum et breuiorum dierum atque noctium et ipsius noctis et diei et deliquia luminum et si quid eius modi in aliis libris legeram, posset exponi, ut, si forte posset, incertum [*]( 14] Eph. 4, 13 sq. ) [*]( 1 deprehenderetur BCFGHMOPQV edd. 2 sacrilegos] sacrilegas F, sacrilego spu BQ, sacrilegus spu P 3 fuisses W eminere W eam V ignoratam VW 4 falsa tam] falsata* (m ras.) 0, falsatam W, falsata BFPQ, falsa uel falsata b uaesania S, uexania (x in s corr.) W, uesana*** V superbla C doceret V 5 sibi tribuere V 6 christiae norum C 7 aliud] alium W 9 creator (8 m. 2) M abitus F 10 ad] ab W ipsum S, ipso W 11 formam** V, forma W 13 fidaei S, fide 0 matre. (m ras.) V, materna F 16 suadere CQ, suaderi BP 17 sequeretur F 18 se om. Q 19 dixisse] dixisset S, dixisset non W 21 nondum] n. ea CM conperam W etia (tia m. 2) 0 23 deliquia] reliquia V, delinqueat W **quid W 24 pr. posset] posse V alt. posset] possit W incertum mihi] i. quidem m. BCFGHMOPV edd., i. mihi quidem Q )

96
mihi fieret, utrum ita se res haberet an ita, sed ad fidem meam illius auctoritatem propter creditam sanctitatem praeponerem.

Et per annos ferme ipsos nouem, quibus eos animo uagabundus audiui, nimis extento desiderio uenturum expectabam istum Faustum. ceteri enim eorum, in quos forte incurrissem, qui talium rerum quaestionibus a me obiectis deficiebant, illum mihi promittebant, cuius aduentu conlatoque conloquio facillime mihi haec et si qua forte maiora quaererem enodatissime expedirentur. ergo ubi uenit, expertus sum hominem gratum et iucundum uerbis et ea ipsa, quae illi solent dicere, multo suauius garrientem. sed quid ad meam sitim pretiosorum poculorum decentissimus ministrator? iam rebus talibus satiatae erant aures meae, nec ideo mihi meliora uidebantur, quia melius dicebantur, nec ideo uera, quia diserta, nec ideo sapiens anima, quia uultus congruus et decorum eloquium. illi autem, qui eum mihi promittebant, non boni rerum existimatores erant, et ideo illis uidebatur prudens et sapiens, quia delectabat eos loquens. sensi autem aliud genus hominum etiam ueritatem habere suspectam et ei nolle adquiescere, si comto atque uberi sermone promeretur. me autem iam docueras, deus meus, miris et occultis modis, et propterea credo, quod tu me docueris, quoniam uerum est nec quisquam praeter te alius doctor est ueri, ubicumque et undecumque claruerit. iam ergo abs te didiceram nec eo debere uideri aliquid uerum dici, quia [*](1 an] an non Q edd. 2 auctoritate F praeponere FW 4 ferme* (t ras.) V 5 uacabundus W1 6 faustum ex factum corr. F 7 abiectis VXW deficieba V 8 aduentum W facillima Q 9 qua 0 gnodatissime F experirentur V 10 ubi] at ubi BPQ suum V homine W1 11 iocundum BFGH\'OPQV\'W 12 mea F pretiosiorum BCFMOWmo, inpreciosiorum V 14 meae* (ae ras.) W 15 uero SW1 disserta BP, disertam W, deserta FlMlVl 16 decorum C, deq*orum (u ras.) H 17 exestimatores F, aestimatores C 18 uidebantur F 19 hominum genus M 21 promeretur (re del. m. 2) P iam] om. C docuerat BMOPQW 23 doctor est] doctorem F, doctores t* V, est doctor edd. 24 unde ubicumque F abs] ex F 25 eo deuere W uidere FV quia (° m. 2) V)

97
eloquenter dicitur, nec eo falsum, quia inconposite sonant signa labiorum; rursus nec ideo uerum, quia inpolite enuntiatur, nec ideo falsum, quia splendidus sermo est, sed perinde esse sapientiam et stultitiam, sicut sunt cibi utiles et inutiles, uerbis autem ornatis et inornatis sicut uasis urbanis et rusticanis utrosque cibos posse ministrari.

Igitur auiditas mea, qua illam tanto tempore expectaueram hominem, delectabatur quidem motu affectuque disputantis et uerbis congruentibus atque ad uestiendas sententias facile occurrentibus. delectabar autem et cum multis uel etiam prae multis laudabam ac ferebam; sed moleste habebam, quod in coetu audientium non sinerer ingerere illi et partiri cum eo curas quaestionum mearum conferendo familiariter et accipiendo ac reddendo sermonem. quod ubi potui et aures eius cum familiaribus meis eoque tempore occupare coepi, quo non dedeceret alternis disserere, et protuli quaedam, quae me monebant, expertus sum prius hominem expertem liberalium disciplinarum nisi grammaticae atque eius ipsius usitato modo. et quia legerat aliquas Tullianas orationes et paucissimos Senecae libros et nonnulla poetarum et suae sectae si qua uolumina latine atque conposite conscripta erant, et quia aderat cotidiana sermocinandi exercitatio, inde suppetebat eloquium, quod fiebat acceptius magisque seductorium moderamine ingenii et [*]( 1 eo] ideo V, in eo M falso F sonant] sant F 2 e*nutiatur (n ras., n add. m. 3) H, enuntiantur V, nuntiatur C 3 splenin ditus W1 perinde] inde H esse om. P1 4 utiles (in add. m. 3) H 5 *ornatis et in*ornatis (h ras.) F 6 cibum F ministrare F 7 abiditas W1 . qu*a (i ras.) P illo W tanto tempore] tantopere F 8 dispuntantis V 9 uestiandas F 10 uel—multis om. VIII effereb bam GM*W edd. \' sed] s. etiam V habeam (b add. m. 3) H 12 iuilli- gere F, illi ingerere GM edd. partiri] parit F 14 et] ad BF 15 eoqye C, eoq F, eo quoque b tempore] tem F occupari G quo] quod C, que F non om. M didicerat M, didicret F, dedicerat (a in i corr.) W, deiceret BPQ1, doceret V 16 di*serere (s ras.) M 17 exm pertus] et ex. F in experte (ra m. 2) V disciplinari F 19 senice W 21 latine (5 add. m. 3) W scripta MXV qui (» add. m. 3) W aderat F 22 subpeditabat V 23 seductorum M ) [*]( llXIII. Aur. Augustini conff. (Ang. 1, 1). ) [*]( 7 )

98
quodam lepore naturali. itane est, ut recolo, domine deus meus, arbiter conscientiae meae? coram te cor meum et recordatio mea, qui mecum tunc agebas abdito secreto prouidentiae tuae et inhonestos errores meos iam conuertebus ante faciem meam, ut uiderem et odissem.