Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

. Et dedisti alterum responsum interim, quod recolo. nam et multa praetereo, propter quod propero ad ea quae me magis urguent confiteri tibi, et multa non memini. dedisti ergo alterum per sacerdotem tuum, quendam episcopum nutritum in ecclesia et exercitatum in libris tuis. quem cum illa femina rogasset, ut dignaretur mecum conloqui et refellere errores meos et dedocere me mala ac docere bona - faciebat enim hoc, quos forte idoneos inuenisset - noluit ille, prudenter sane, quantum sensi postea. respondit enim me adhuc esse indocilem, et quod inflatus essem nouitate haeresis illius et nonnullis quaestiunculis iam multos inperitos exagitassem, sicut illa indicauerat ei. "sed" inquit "sine illum ibi. tantum roga pro eo dominum: ipse legendo reperiet, quis ille sit error et quanta inpietas." simul etiam narrauit se quoque paruulum a seducta matre sua datum fuisse manichaeis et omnes paene non legisse tantum uerum etiam scriptitasse libros eorum sibique adparuisse nullo contra disputante et conuincente, quam esset illa secta fugienda: itaque fugisse. quae cum I ille dixisset atque illa nollet adquiescere, sed instaret [*]( 3] Ps. 87, 3. ) [*]( 2 desineret (sineret in ras.) V suarum] om. V 3 ad] at C, a W conspectu tuo W pr§ces** 0 4 et tamen] et me t. BCFGHMOP QV edd. 5 dedisti] d. enim M interim] iterum H 7 urgent BF MOPQV 8 quaedam W nutrientum F 9 et] ne M* supr. lin. 11 dedocere me] dedoceret me BFPQ, docerem* (e ras.) M doceret BCFPQ, docere M 12 quos] si quos edd. noluit (0 ex u corr.) B 13 respondi V supr. lin. 14 pr. et] eo B CFGHMOPQ Vedd. nouitatem FW1 16 sine inquit edd. illum (i ex u corr.) P tantum] et t. i BFOPQV edd. 17 elegendo H repperiet FGH10PQY 18 quanta* s (s ras.) W 19 paruolum P mater V manicheis libri 20 poene omnes V uero M scribtitasse CO1, scriptitasset W, scriptasse F1 21 nulla W disputasse Q1 22 quam] quas H itaque fugisse] om. V fugisse] fuisse W qua* (e ras.) W 23 cum] cum* (q; ras.) M, tum SW )

63
magis deprecando et ubertim flendo, ut me uideret et mecum dissereret, ille iam substomachans: "uade" inquit "a me; ita uiuas, fieri non potest, ut filius istarum lacrimarum pereat." quod illa ita se accepisse inter conloquia sua mecum saepe recordabatur, ac si de caelo sonuisset.