Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Per idem tempus annorum nouem, ab undeuicensimo anno aetatis meae usque ad duodetricensimum, seducebamur et seducebamus falsi atque fallentes in uariis cupiditatibus et palam per doctrinas, quas liberales uocant, occulte autem falso nomine religionis, hic superbi, ibi superstitiosi, ubique uani, hac popularis gloriae sectantes inanitatem usque ad theatricos plausus et contentiosa carmina et agonem coronarum faenearum et spectaculorum nugas et intemperantiam libidinum, illae autem purgari nos ab istis sordibus expetentes, cum eis, qui appellarentur electi et sancti, aiferremus escas, de [*]( 2 substhomacans S, substomachans (substomacans GXH) taedio BGJf1 GHMOPQV edd. uade] a ex i uel t corr. F a* (d ras.) H 3 fieri] fieri* W, fieri enim BFPQb 5 sonuisse F FINIT LIB • TERTIVS ■ INCIPIT LIB. QVARTVS CONFESSIONVM S, EXPL LIB CONFES- SIONV III. INC. EIVSDEM LIB. IIII. G, EXPL CONFESSIOft. LIB. III. INCl. LIB. IIII PV, E\'!\'P LIB TERTIVS CONFESSIONVM. INCIP LIB QVARTVS OQ, EXPLICIT LIBER TERTIVS. INCIPIT LIBER IIII FELICITER H, EXPLICIT LIBER III (AMEN add. C) INCIPIT LIBER IIII BCFW, FINIT LIB III. INCIPIT LIB QVARTVS CON- FESSIONV M ) [*](7 undeuicesimo BCFGHMOSPQV, undecimo W 8 duodetricesimum de BCFGHMOIPV, duotricesimum Q deducebamur V 10 libera res les F 11 perstitiosi F 12 hac mo: ac BCFGHMOPQSVb, g W 13 teatricos GMIV, taeatricos (ae m. 2) 0 contiosa S carmina] certamina BFPQb, carne V 14 feuearum GHMPQV, *feminarum F 15. libidinem V illa* (c ras.) F, illa W, illac *** (om. autem) Q, illuc autem Q* in mg. expectantes V 16 et] om. Fl adferremus ntes M, afferemus ClPW, affremus B, afferremus Q aescas FG )

64
quiljus nobis in officina aqualiculi sui fabricarent angelos et deos, per quos liberaremur. et sectabar ista atque faciebam cum amicis meis per me ac mecum deceptis. inrideant me arrogantes et nondum salubriter prostrati et elisi a te, deus meus, et ego tamen confitear tibi dedecora mea in laude tua. sine me, oblielTo, et da mihi circuire praesenti memoria prae-, teritos circuitus erroris mei et immolare tibi hostiam iubilationis. quid enim sum ego mihi sine te nisi dux in praeceps? aut quid smn, cum mihi bene est, nisi sugens lac tuum aut fruons tc cibo, qui non corrumpitur? et quis homo est quilibet homo, cum sit homo? sed inrideant nos fortes et potentes, nos autem infirmi et inopes confiteamur tibi.