Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Vnde illud etiam, quod cum mihi narrasset ipsum uisum et ego ad id detrahere conarer, ut illa se potius non desperaret futuram esse quod eram, continuo sine aliqua haesitatione: "non" inquit; "non enim mihi dictum est: ubi ille, ibi et tu, sed: ubi tu, ibi et ille." confiteor tibi, domine, recordationem meam, quantum recolo, quod saepe non tacui, amplius me isto per matrem responso tuo, quod tam uicina interpretationis falsitate turbata non est et tam cito uidit quod uidendum fuit, quod ego certe, antequam dixisset, non uideram, etiam tum fuisse conmotum quam ipso somnio, quo feminae piae gaudium tanto post futurum ad consolationem tunc praesentis sollicitudinis tanto ante praedictum est. nam nouem ferme anni secuti sunt, quibus ego in illo limo profundi ac tenebris falsitatis, cum saepe surgere conarer et grauius alliderer, uolutatus sum, cum tamen illa uidua casta, pia et sobria, [*]( 1 institiae H1 cottidianarumque BMOVW 3 perdicione mea W d illam (a ex u corr.) P quo (d add. m. 2) P 4 ammonuisse BCHM t OlPs, admonuisset V, ammonuisset GlP! 5 esse (4 add. m. 3) W **esse (et ras.) 01 et] add. 0\' 7 qui] onto H; i in ras. M* 10 cum] om. V 11 id detrahere] ide thrahere W, id trahere BFGHMOPQV edd. 12 aesitatione FH1 13 mihi-et ille] add. B\' in ras. mihi] O* supr. lin. 16 matrem] m. uigilantem BFGHMPQV edd., m. uigilante 0 17 interprętatione V, interpretationi M non est turbata Q uidi W 18 e*go (r ras.) M certa V uideram] u. me Q 19 comiii motum (ni nt. 2) M commotum fuisse edd. 21 sollititudinis F pro quanto Q nam] quam S 22 fundi (Pro m. 2) M 23 falsitates V1 re surge (re add. m. 3) H 24 uoltÚtatus (n ras.) F illa] add. 0\' supr. lin. et] om. W, ac Q )

62
quales amas, iam quidem spe alacrior, sed fletu et gemitu non segnior, non desineret horis omnibus orationum suarum de me plangere ad te, et intrabant in conspectum tuum preces eius, et tamen dimittebus adhuc uolui et inuolui illa caligine.