Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Vnde illud etiam, quod cum mihi narrasset ipsum uisum et ego ad id detrahere conarer, ut illa se potius non desperaret futuram esse quod eram, continuo sine aliqua haesitatione: "non" inquit; "non enim mihi dictum est: ubi ille, ibi et tu, sed: ubi tu, ibi et ille." confiteor tibi, domine, recordationem meam, quantum recolo, quod saepe non tacui, amplius me isto per matrem responso tuo, quod tam uicina interpretationis falsitate turbata non est et tam cito uidit quod uidendum fuit, quod ego certe, antequam dixisset, non uideram, etiam tum fuisse conmotum quam ipso somnio, quo feminae piae gaudium tanto post futurum ad consolationem tunc praesentis sollicitudinis tanto ante praedictum est. nam nouem ferme anni secuti sunt, quibus ego in illo limo profundi ac tenebris falsitatis, cum saepe surgere conarer et grauius alliderer, uolutatus sum, cum tamen illa uidua casta, pia et sobria, [*]( 1 institiae H1 cottidianarumque BMOVW 3 perdicione mea W d illam (a ex u corr.) P quo (d add. m. 2) P 4 ammonuisse BCHM t OlPs, admonuisset V, ammonuisset GlP! 5 esse (4 add. m. 3) W **esse (et ras.) 01 et] add. 0\' 7 qui] onto H; i in ras. M* 10 cum] om. V 11 id detrahere] ide thrahere W, id trahere BFGHMOPQV edd. 12 aesitatione FH1 13 mihi-et ille] add. B\' in ras. mihi] O* supr. lin. 16 matrem] m. uigilantem BFGHMPQV edd., m. uigilante 0 17 interprętatione V, interpretationi M non est turbata Q uidi W 18 e*go (r ras.) M certa V uideram] u. me Q 19 comiii motum (ni nt. 2) M commotum fuisse edd. 21 sollititudinis F pro quanto Q nam] quam S 22 fundi (Pro m. 2) M 23 falsitates V1 re surge (re add. m. 3) H 24 uoltÚtatus (n ras.) F illa] add. 0\' supr. lin. et] om. W, ac Q )

62
quales amas, iam quidem spe alacrior, sed fletu et gemitu non segnior, non desineret horis omnibus orationum suarum de me plangere ad te, et intrabant in conspectum tuum preces eius, et tamen dimittebus adhuc uolui et inuolui illa caligine.

. Et dedisti alterum responsum interim, quod recolo. nam et multa praetereo, propter quod propero ad ea quae me magis urguent confiteri tibi, et multa non memini. dedisti ergo alterum per sacerdotem tuum, quendam episcopum nutritum in ecclesia et exercitatum in libris tuis. quem cum illa femina rogasset, ut dignaretur mecum conloqui et refellere errores meos et dedocere me mala ac docere bona - faciebat enim hoc, quos forte idoneos inuenisset - noluit ille, prudenter sane, quantum sensi postea. respondit enim me adhuc esse indocilem, et quod inflatus essem nouitate haeresis illius et nonnullis quaestiunculis iam multos inperitos exagitassem, sicut illa indicauerat ei. "sed" inquit "sine illum ibi. tantum roga pro eo dominum: ipse legendo reperiet, quis ille sit error et quanta inpietas." simul etiam narrauit se quoque paruulum a seducta matre sua datum fuisse manichaeis et omnes paene non legisse tantum uerum etiam scriptitasse libros eorum sibique adparuisse nullo contra disputante et conuincente, quam esset illa secta fugienda: itaque fugisse. quae cum I ille dixisset atque illa nollet adquiescere, sed instaret [*]( 3] Ps. 87, 3. ) [*]( 2 desineret (sineret in ras.) V suarum] om. V 3 ad] at C, a W conspectu tuo W pr§ces** 0 4 et tamen] et me t. BCFGHMOP QV edd. 5 dedisti] d. enim M interim] iterum H 7 urgent BF MOPQV 8 quaedam W nutrientum F 9 et] ne M* supr. lin. 11 dedocere me] dedoceret me BFPQ, docerem* (e ras.) M doceret BCFPQ, docere M 12 quos] si quos edd. noluit (0 ex u corr.) B 13 respondi V supr. lin. 14 pr. et] eo B CFGHMOPQ Vedd. nouitatem FW1 16 sine inquit edd. illum (i ex u corr.) P tantum] et t. i BFOPQV edd. 17 elegendo H repperiet FGH10PQY 18 quanta* s (s ras.) W 19 paruolum P mater V manicheis libri 20 poene omnes V uero M scribtitasse CO1, scriptitasset W, scriptasse F1 21 nulla W disputasse Q1 22 quam] quas H itaque fugisse] om. V fugisse] fuisse W qua* (e ras.) W 23 cum] cum* (q; ras.) M, tum SW )

63
magis deprecando et ubertim flendo, ut me uideret et mecum dissereret, ille iam substomachans: "uade" inquit "a me; ita uiuas, fieri non potest, ut filius istarum lacrimarum pereat." quod illa ita se accepisse inter conloquia sua mecum saepe recordabatur, ac si de caelo sonuisset.

LIBER QVARTVS.

Per idem tempus annorum nouem, ab undeuicensimo anno aetatis meae usque ad duodetricensimum, seducebamur et seducebamus falsi atque fallentes in uariis cupiditatibus et palam per doctrinas, quas liberales uocant, occulte autem falso nomine religionis, hic superbi, ibi superstitiosi, ubique uani, hac popularis gloriae sectantes inanitatem usque ad theatricos plausus et contentiosa carmina et agonem coronarum faenearum et spectaculorum nugas et intemperantiam libidinum, illae autem purgari nos ab istis sordibus expetentes, cum eis, qui appellarentur electi et sancti, aiferremus escas, de [*]( 2 substhomacans S, substomachans (substomacans GXH) taedio BGJf1 GHMOPQV edd. uade] a ex i uel t corr. F a* (d ras.) H 3 fieri] fieri* W, fieri enim BFPQb 5 sonuisse F FINIT LIB • TERTIVS ■ INCIPIT LIB. QVARTVS CONFESSIONVM S, EXPL LIB CONFES- SIONV III. INC. EIVSDEM LIB. IIII. G, EXPL CONFESSIOft. LIB. III. INCl. LIB. IIII PV, E\'!\'P LIB TERTIVS CONFESSIONVM. INCIP LIB QVARTVS OQ, EXPLICIT LIBER TERTIVS. INCIPIT LIBER IIII FELICITER H, EXPLICIT LIBER III (AMEN add. C) INCIPIT LIBER IIII BCFW, FINIT LIB III. INCIPIT LIB QVARTVS CON- FESSIONV M ) [*](7 undeuicesimo BCFGHMOSPQV, undecimo W 8 duodetricesimum de BCFGHMOIPV, duotricesimum Q deducebamur V 10 libera res les F 11 perstitiosi F 12 hac mo: ac BCFGHMOPQSVb, g W 13 teatricos GMIV, taeatricos (ae m. 2) 0 contiosa S carmina] certamina BFPQb, carne V 14 feuearum GHMPQV, *feminarum F 15. libidinem V illa* (c ras.) F, illa W, illac *** (om. autem) Q, illuc autem Q* in mg. expectantes V 16 et] om. Fl adferremus ntes M, afferemus ClPW, affremus B, afferremus Q aescas FG )

64
quiljus nobis in officina aqualiculi sui fabricarent angelos et deos, per quos liberaremur. et sectabar ista atque faciebam cum amicis meis per me ac mecum deceptis. inrideant me arrogantes et nondum salubriter prostrati et elisi a te, deus meus, et ego tamen confitear tibi dedecora mea in laude tua. sine me, oblielTo, et da mihi circuire praesenti memoria prae-, teritos circuitus erroris mei et immolare tibi hostiam iubilationis. quid enim sum ego mihi sine te nisi dux in praeceps? aut quid smn, cum mihi bene est, nisi sugens lac tuum aut fruons tc cibo, qui non corrumpitur? et quis homo est quilibet homo, cum sit homo? sed inrideant nos fortes et potentes, nos autem infirmi et inopes confiteamur tibi.

Docebam in illis annis artem rhetoricam et uictoriosam loquacitatem uictus cupiditate uendebam. malebam tamen, domine, tu scis, bonos habere discipulos, sicut appellantur boni, et eos sine dolo docebam dolos, non quibus contra caput innocentis agerent, sed aliquando pro capite nocentis. et, deus, uidisti de longinquo lapsantem in lubrico et in multo fumo sciiitillantem fidem meam, quam exhibebam in illo magisterio diligentibus uanitatem et quaerentibus mendacium, socius eorum. in illis annis unam habebam non eo quod legitimum [*]( 7] Ps. 40, 14. 9] cf. Deut. 33,19 et Es. 60, 16. 10] cf. Io. 6,27. 12J cf.Ps.73,21. 17] cf. Es. 42,3. 18] cf. Matth. 12, 20. 20J Ps. 4, 3. ) [*]( 1 officina] officinam 0, o. stomachi F aqualicui S sui] om. W1 2 sectabar ista (ar ista m. 2 in ras.) B, desectabar i. C 3 ac add. O\' in raft. illride*aut (b ras.) B, irrideant (a ex e corr.) F 4 elisi] lisi W* in ras., elesi V1 5 et ego] ego BCFGHMOPQV edd. confiteor C ti circumire CFOHMOlPQ 7 hostias BPQ, ostias F 8 8 quid ewrn-ln\'aeceps] add. Va in mg. 10 fruen 8(I add. m. 2) M cibi Pl et] aut W homo del. Gomperz; sed cf. VIIII, 9, 21 T te quilibet (T a m. 2) P 11 irrideant FHIO, inridebant BQ potens P qua 13 illis in H rethoricam libri 14 loquatitam F, loquacitatem (quã add. w. 2) M cupiditatem V uindebam W, uendebat V mallebam COlplV 15 bonos B* in ras. 16 quibus] in q. BFPQb caput (ut in ras.) MI 17 ageret Ml 18 longiquo V labsantem OSV in] ti a et in W 19 sintillantem W, scinllantem (scin in ras.) V 20 unitatem (l m. 2) H socios W, sociis M 21 illorum W )

65
\'uocatur coniugio cognitam, sed quam indagauerat uagus ardor inops prudentiae; sed unam tamen, ei quoque seruans tori fidem, in qua sane experirer exemplo meo, quid distaret inter coniugalis placiti modum, quod foederatum esset generandi gratia, et pactum libidinosi amoris, ubi proles etiam contra. uotum nascitur, quamuis iam nata cogat se diligi.

Recolo etiam, cum mihi theatrici carminis certamen inire placuisset, mandasse mihi nescio quem haruspicem, quid ei dare uellem mercedis, ut uincerem, me autem foeda illa sacramenta detestatum et abominatum respondisse, nec si corona illa ita esset inmortaliter aurea, muscam pro uictoria mea necari sinere. necaturus enim erat ille in sacrificiis suis animantia et illis honoribus inuitaturus mihi suffragatura daemonia uidebatur. sed hoc quoque malum non ex tua castitate repudiaui, deus cordis mei. non enim amare te noueram, qui nisi. fulgores corporeos cogitare non noueram. talibus enim figmentis suspirans anima nonne fornicatur abs te et fidit in falsis et pascit uentos? sed uidelicet sacrificari pro me nollem daemonibus, quibus me illa superstitione ipse sacrificabam. quid est enim aliud uentos pascere quam ipsos pascere, hoc est errando eis esse uoluptati atque derisui? [*]( 18] Os. 12, 1. ) [*]( r 1 coniugio] in c. PQ indaganerit F1 ardo (r m. 2) C 2 inobs HXSW quoque ei W, eoq. B thori BCGMPQW 3 experire HXV quid] quod W1, quicquid V distarer F inter om. V1 4 coniugales F quod] in quod C 5 ubi* (q; ras.) V etiam ubi proles G contra] contu F 7 recolo** (ia ras.) W teatrici GY in*ire (h ras.) H, i inre V 8 aruspicem BFHMOPQVW 9 mercedis uellem edd. ut] om. H1 illa feda F 10 abhominatum FHMpl VI * respondisse (& ras.) W 11 ita om. BCFGHMOPQV edd. musca W uictoriam mea V 12 negari W sinere] sinerem BFPQb, me sinerem F, me sinere Oqmo negaturus GW 13 suffragatura] sufragatura a V, suffragia a M daemonio M 14 uidebamur Ml, uidebatur P caritate Wb * 16 fulgoris F corporeas PPIQ, corpori*s 0 non] om. M1 18 sacrii ficare W nolem V1 19 demoniis M ipsa F 21 dirusui (i pr. ex e corr.) P ) [*]( XXXIII. Anr. Augustini confF. (Ang. 1,1). ) [*]( 6 )

66

Itaque illos planos, quos mathematicos uocant, plane consulere non desistebam, quod quasi nullum eis esset sacrificium et nullae preces ad aliquem spiritum ob diuinationem dirigerentur. quod tamen christiana et uera pietas consequenter repellit et damnat. bonum est enim confiteri tibi, domine, et dicere: miserere mei: cura animam meam, quoniam peccaui tibi, neque ad licentiam peccandi abuti indulgentia tua, sed meminisse dominicae uocis: ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat. quam totam illi salubritatem interficere conantur, cum dicunt: "de caelo tibi est ineuitabilis causa peccandi" et "V en us hoc fecit aut Saturnus aut Mars," scilicet ut homo sine culpa sit, caro et sanguis et superba putredo, culpandus sit autem caeli ac siderum creator et ordinator. et quis est hic nisi deus noster, suauitas et origo iustitiae, qui reddes unicuique secundum opera eius et cor contritum et humiliatum non spernis?

Erat eo tempore uir sagax, medicinae artis peritissimus atque in ea nobilissimus, qui proconsul manu sua coronam illam agonisticam inposuerat non sano capiti meo, sed non ut medicus. nam illius morbi tu sanator, qui resistis superbis, humilibus autem das gratiam. numquid tamen etiam per illum senem defuisti mihi aut destitisti mederi animae meae? quia enim factus ei eram familiarior et eius sermonibus — [*]( 6] Ps. 40, 5. 8] Io. 5, 14. 15] Matth. 16,27 et Rom. 2,6. 16] Ps. 50, 19. 21] I Petro 5, 5 et Iac. 4, 6. ) [*]( ,1 Itaque] Ideoque BOFGHMOPQVmo, ideo b planos] planetarios b mathemati***cos W, matematicos 01 3 praece*s (p ras.) M 4 dirigerente V, dirigentur Ql consequentur V 5 re*pellit H 6 cura] et c. G quoniam] quia M 7 indulgentiam FW 8 tua W dominicae meminisse G sanus om. W pr. es] e W 9 contingat] ex coniungat corr. W 11 inuitabilis M1 12 facit (a ex e corr.) 0 13 culpandu W 14 syderum M 15 reddas BFP1, reddis CP*QW edd. 17 non] ds non GM 18 medicinae] medicae mo 19 eo F pro consul* (e ras.) 0, pro consule BCFHPQ edd. coronam] coram in ras. V c bi 20 agonistia Q capite F1 non] om. CM 21 morltu** V 23 merl dere B 24 familiarior (rior m. 2 in ras.) B, familiatior F )

67
erant enim sine uerborum culta uiuacitate sententiarum iucundi et graues — adsiduus et fixus inhaerebam, ubi cognouit et ex conloquio meo libris genethliacorum esse me deditum, benigne ac paterne monuit, ut eos abicerem neque curam et operam rebus utilibus necessariam illi uanitati frustra inpenderem, dicens ita se illa didicisse, ut eam professionem primis annis aetatis suae deferre uoluisset, qua uitam degeret, et si Hippocraten intellexisset, et illas utique litteras potuisse intellegere: et tamen non ob aliam causam se postea illis relictis medicinam adsecutum, nisi eas falsissimas conperisset et nollet uir grauis decipiendis hominibus uictum quaerere. "at tu" inquit "quo te in hominibus sustentas, rhetoricam tenes, hanc autem fallaciam libero studio, non necessitate rei familiaris sectaris. quo magis mihi te oportet de illa credere, qui eam tam perfecte discere elaboraui, quam ex ea sola uiuere uolui." a quo ego cum quaesissem, quae causa ergo faceret, ut multa inde uera pronuntiarentur, respondit ille, ut potuit, sortem hoc facere in rerum natura usquequaque diffusam. si enim de paginis poetae cuiuspiam longe aliud canentis atque [*]( 1 iocundi BGMOPQW, iacundi ZP 2 asiduus V inaerebam H1 g ubi** conouit M et S: om. BOFGHMOPQVWedd. 3 lib*ris (e ras.) H genethleacorum G, genetliacorum FpIQ, geneteliacarum V, a p genethilicorum W 4 materne (p m. 2) M eas V 5 necessarium 01 frusta W 6 illam didicisse M edd., d. illam G didicisse* ut (m ras.) nietns H, didicisse ut (ietUS add. m. 3) 0, d. ut uictus BFPQb eam] eius BCF GHMOPQVedd. 7 qua—intellexisset] add. V in mg. quam CFM, qua* (m ras.) Q uita W degeret] di*seret (s ras.) M ippocraten BFOPS, ippocratem GM, ipocrathen H, ypocraten Q VW 8 litteras om. FQ, literas B potuisset BFPQb 9 se] sed F medicina SW 10 nisi SW: nisi quod cett., edd. falsissime V nollet (n ex t corr.) V, nolle W grauius PXQ, * graui F 11 uictum-hominibus] add. V in mg. quod W 12 *omnibus (h et i ras.) 0 sustentes FO, sustentans BPQ rethoricam BFGHMP b QSW, retoricam V tenens 01 V 13 fallatia W liuero V 15 elaboraui (ui m. 2 in ras.) B, laboraui W uolui B CFGHMOPQV: nolui S W a quo] quo SW 16 cum] om. Wpr. quae] qua ex CM ergo] om. F faceret] fierets. I. M* 17 sortem scripsi: sortes SW, uim sortis BCFGHMOPQV edd. 18 diffusam CGHMO *SW edd., diffusa BFOsPQV de paginis] om. F, de paganis SVW 19 poetartl F canentes a. intendentes F ) [*]( ó* )
68
intendentis, cum forte quis consulit, mirabiliter consonus negotio saepe uersus exiret, et mirandum non esse dicebat, si ex anima humana superiore aliquo instinctu nesciente, quid in se fieret, non arte, sed sorte sonaret aliquid, quod interrogantis rebus factisque concineret.

Et hoc quidem ab illo uel per illum procurasti mihi, et quid ipse postea per me ipsum quaererem, in memoria mea deliniasti. tunc autem nec ipse nec carissimus Nebridius, adulescens ualde bonus et ualde castus, inridens totum illud diuinationis genus, persuadere mihi potuerunt, ut haec abicerem, quoniam me amplius ipsorum auctorum mouebat auctoritas et nullum certum quale quaerebam documentum adhuc inueneram, quo mihi sine ambiguitate appareret, quae ab eis consultis uera dicerentur, forte uel sorte, non arte inspectorum siderum dici.

In illis annis, quo primum tempore in municipio, quo natus sum, docere coeperam, conparaueram amicum societate studiorum nimis carum, coaeuum mihi et conflorentem flore adulescentiae. mecum puer creuerat et pariter in scholam ieramus pariterque luseramus. sed nondum erat sic amicus, quamquam ne tum quidem sic, uti est uera amicitia, quia non est uera, nisi cum eam tu agglutinas inter haerentes sibi caritate diffusa in cordibus nostris per spiritum sanctum, [*](23] Rom. 5, 5. ) [*]( 2 saepe owt. V uersus] p uersus GXV exiret] t ostenderet F1 s. l. et SW: om. BCFGHMOPQVedd. diceba W 3 aliquo* F instincstu M se om. Q1 4 forte F 8 delineasti Hmo, delimasti on,) carissimus] c. meus BGFGHMOPQV edd. nibridius SW 9 adolescens G, adoliscens W pr. ualde] u. enim Q castus] cautus BCFMOPQbm 10 a*bicere (m ras.) V 12 quaerebat W 13 quo* (d ras.) V apparet H1 14 uera] ex uerba corr. V non arte om. STF b; speotoriim 0 syderum G 16 quo] qui P, qui Q primo BFPQ 18 carum] c JJ12 s. 1. quoeuum H 19 adolescentiae G, adoliscentiae W meeum] m"\'ę cum V scolam BCFHMO*PQVW 20 sic] om. Wpr. 21 tum] tuuc BCFGHMOPQVedd. amititia Ml W 22 uera] amicitia add. m. saec. XV s. l. W adglutinas CGHMOV, aggluttinas W b cohaerentes GMl" inhaerentes BCFPQmo, inaerentes H sibi GSW: tibi BCFHMOPQVedd. )

69
qui datus est nobis. sed tamen dulcis erat nobis, cocta femore parilium studiorum. nam et a fide uera, quam non germanitus et penitus adulescens tenebat, deflexeram eum in superstitiosas fabellas et perniciosas, propter quas me plangebat mater. mecum iam errabat in animo ille homo et non poterat anima mea sine illo. et ecce tu inminens dorso fugitiuorum tuorum, deus ultionum et fons misericordiarum simul, qui conuertis nos ad te miris modis, ecce abstulisti hominem de hac uita, cum uix expleuisset annum in amicitia mea, suaui mihi super omnes suauitates illius uitae meae.

Quis laudes tuas enumerat unus in se uno, quas expertus est? quid tunc fecisti, deus meus, et quam inuestigabilis abyssus iudiciorum tuorum? cum enim laboraret ille febribus, iacuit diu sine sensu in sudore laetali et, cum desperaretur, baptizatus est nesciens me non curante et praesumente id retinere potius animam eius quod a me acceperat, non quod in nescientis corpore fiebat. longe autem aliter erat. nam recreatus est et saluus factus, statimque, ut primo cum eo loqui potui — potui autem mox, ut ille potuit, quando non discedebam et nimis pendebamus ex inuicem — temtaui apud illum inridere, tamquam et illo inrisuro mecum baptismum, quem acceperat mente atque sensu absentissimus. sed tamen [*]( 7] Ps. 93,1. 11] cf. Ps. 105,2. 13] cf. Ps. 35, 7. ) [*]( 1 alt. nobis SW: nimis BGFGHMOPQV edd. cocta] coacta CHMO1 Wm 2 pari*lium (i ex a corr.) H, ta**lium (ex palium corr.) 0 3 germinatus V adolescens G, adoliscens W deflexerat W eum] ego eum Cmo 4 superstitiosas] superstitiones suas C perneciosas 13M2 plangebat me M edd. 5 mecum] mea cum BFGPQ homo ille edd. potuerat G 6 immines HXV, inmineris W 7 simul qui] It I simulque Mb 8 conuertens b mi**ris (se ras.) V abstuli V 9 explesset H amiticia W, amicita B mea] sua M suauis BFMOP QWb 10 omni suauitate V 11 quid F enumeret Q1 qua H 12 est] sum G inuestigabiles MV 13 habyssus W, abissus C *iudiciorum (i ras.) F 14 disperaretur BP1 16 retineret W anima F pr. quod] quo W 17 fieba*t (n ras.) H, fi*ebat (g ras.) M aliter autem F 18 primum BFPQ edd. 19 potui autem] potuit a. W, ut p. a. G ut] om. GXW 21 bapptismum B 22 acciperat W sensus V )

70
iam se accepisse didicerat. at ille ita me exhorruit ut inimicum admonuitque mirabili et repentina libertate, ut, si amicus esse uellem, talia sibi dicere desinerem. ego autem stupefactus atque turbatus distuli omnes motus meos, ut conualesceret prius essetque idoneus uiribus ualetudinis, cum quo agere possem quod uellem. sed ille abreptus dementiae meae, ut apud te seruaretur consolationi meae: post paucos dies me absente repetitur febribus et defungitur.

Quo dolore contenebratum est cor meum et quidquid aspiciebam mors erat. et erat mihi patria supplicium et paterna domus mira infelicitas, et quidquid cum illo conmunicaueram, sine illo in cruciatum inmanem uerterat. expetebant eum undique oculi mei, et non dabatur; et oderam omnia, quod non haberent eum, nec mihi iam dicere poterant: "ecce uenit", sicut cum ueniret, quando absens erat. factus eram ipse mihi magna quaestio et interrogabam animam meam, quare tristis esset et quare conturbaret me ualde, et nihil nouerat respondere mihi. et si dicebam: "spera in deum," iuste non obtemperabat, quia uerior erat et melior homo, quem carissimum amiserat, quam phantasma, in [*]( 16] cf. Ps. 41, 6 et 12; 42, 5. ) [*]( 1 iam] om. V accipisse V me exhorruit ita B exorruit HIY, exhorauit W ut add. 0* s. l. 8 sibi om. F obstupefactus G 5 uaribus M ualitudinis BFGHPQV 6 abreptus om. Q, arreptus . erant MSW meae. Q ut apud-meae add. S* s. l. 7 te] te sana (conscientia add. m. 2 in mg.) Q 8 repeditur B 9 contenebratu* (s r ras.) B, contenebratum G et om. Wpr. 10 mihi-et pater(na) B* m in ras. 11 cum eo F sine ullo Blpl 12 cruciatu W inmane M uertera (a m. 2) B, uerteret FPQ, uertebatur b expetebant (pete m. 2 in ras.) B, expectabant CHOVW oculi mei undique GM 13 dabatur] d. mihi edd. oderant M omnia] o. ecce uenjet sicut cum uiueret F quod] quando BFPQ, que BOA, quia edd. haberet V 14 poterat V in mg. uenit] ueniet BCFGHMOPQV edd. cum ueniret] conueniret W, cum uiueret BCFGHlIfOPQ edd., cum uiueret & V 15 factus] et f. BFPQVb interrogabant Ml 16 conturbaretur V, conturbas H 17 me om. V si] sic BFPQ 18 deum] deo BFPQb, dum V iuste] om. V obtemperabam W et uerior et melior erat G, melior erat et uerior M 19 amiseram BFPQb in quod] quam V )

71
quod sperare iubebatur. solas fletus erat dulcis mihi et successerat amico meo in deliciis animi mei.