Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et misisti manum tuam ex alto et de hac profunda caligine eruisti animam meam, cum pro me fleret ad te mea mater, fidelis tua, amplius quam flent matres corporea funera. uidebat enim illa mortem meam ex fide et spiritu, quem habebat ex te, et exaudisti eam, domine. exaudisti eam nec despexisti lacrimas eius, cum profluentes rigarent terram sub oculis eius in omni loco orationis eius: exaudisti eam. nam unde illud somnium, quo eam consolatus es, ut uiuere mecum cederet et habere mecum eandem mensam in domo? quod nolle coeperat auersans et detestans blasphemias erroris mei. uidit enim se stantem in quadam regula lignea et uenientem ad se iuuenem splendidum hilarem atque arridentem sibi, cum illa esset maerens et maerore confecta. qui cum [*]( 8] cf. Ps. 143, 7. 9] Ps. 85, 18. ) [*]( 1 *ructando (f ras.) V 2 legatae G sancti] di F dente (8 m. 3) M 3 ac] aut V magis] m. esse BCFGHMOPQV edd. 4 prestandam S quos] om. F 5 uero] enim BCFGHMOPQ edd.; om. V peteret] peniteret C manicheus libri 6 esset] est sed HI capitalis V damnandam V bucella GHOIPIQW, bucellam V uidebatur C, a n0 dematur M m. post. in mg. 8 alta W 9 calligine V fleret] ploraret BFPQb 10 mater mea G edd. corpora F 11 funere P1 morte mea W1 12 quam MW 13 ne MlW dispexisti GP eius] om. F 14 exaudisti] et ex. BFPQVb 15 illud** 0, illum P1 somnium illud Q quo* M es* (t ras.) W ut] om. OlV uiuire F, bibere B 16 mecum] me secum BCHPQb, me mo cederet] caederet G, crederet BCFHM\'O\'Qb, credere V, dum crederet P, concederet mo n haberS G, haberet FH secum B edd. eadem (n m. 2) 0 domu V 17 quod] qua V aduersans BFOPQVWb testans F blasphemia W1 errores Q1 18 stantem se edd. aduenientem BCFGHMOPQV edd. 20 esset illa FQ et] om. W )

61
causas ab ea quaesisset maestitiae suae cotidianarumque lacrimarum docendi, ut adsolet, non discendi gratia, atque illa respondisset perditionem meam se plangere, iussisse illum, quo secura esset, atque admonuisse, ut adtenderet et uideret, ubi esset illa, ibi esse et me. quod illa ubi adtendit, uidit me iuxta se in eadem regula stantem. unde hoc, nisi quia erant aures tuae ad cor eius, o tu bone omnipotens, qui sic curas unumquemque nostrum, tamquam solum cures, et sic omnes, tamquam singulos?