Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Haec ego nesciens inridebam illos sanctos seruos et prophetas tuos. et quid agebam, cum inridebam eos, nisi ut inriderer abs te sensim atque paulatim perductus ad eas nugas, ut crederem ficum plorare, cum decerpitur, et matrem eius arborem lacrimis lacteis? quam tamen ficum si comedisset aliquis sanctus alieno sane, non suo scelere decerptam, misceret uisceribus et anhelaret de illa angelos, inmo uero particulas [*]( 1 frugis**** 0 erba W 2 segitis M, segetes F flagitia F facinora F, facinore W 3 non] om. V1 nec] non M dominum et deum BFOPQV 4 cQ* (n ras.) B 5 congrue FP, congruae BCQb, congruentem (nt in ras. m. 2) 0 pr. et SW: om. BCFGHMOPQV edd. tempore PI, tempora W libidine W, libidini V1 6 puniuntur] om. V qoM potestata F 7 an a libidine F 8 uidentur GO\' 9 te] te (qu m. 3) M 10 se] om. B species*** W habet species aliter Q facientes W1 11 rpente S 12 uetuisti] e ex i corr. W 15 societas iussta est Q 16 fiant W 17 a] om. W pr. ad om. Q1 exibendum QV quo W 19 ergo Fb 20 et] sed H irriderem Q 21 irrider M sensum P1 h 23 arborem om. Q1 ficus W 24 decerpta V 25 hanelaret S, anelaret (h m. 3) H, ane la**ret (te ras.) Y, anelaret Q )

60
dei gemendo in oratione atque ructando: quae particulae summi et ueri dei ligatae fuissent in illo pomo, nisi electi sancti dente ac uentre soluerentur. et credidi miser magis misericordiam praestandam fructibus terrae quam hominibus, propter quos nascerentur. si quis uero esuriens peteret, qui manichaeus non esset, quasi capitali supplicio damnanda buccella uideretur, si ei daretur.