Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Alii uero, quibus haec uerba non iam nidus, sed opaca frutecta sunt, uident in eis latentes fructus et uolitant laetantes et garriunt scrutantes et carpunt eos. uident enim, cum haec uerba legunt uel audiunt, tua, deus, aeterne stabili [*]( b 1 loquelarum BCIFHMQV anfra*ctus (n ras.) 0 traat (h add. 111.. 3) H 3 aliqua HO, aliquem F molem BGFGMPQVW edd. immensam BFGHIMPQVW praedita 0 potestate BCFHPQ VW edd. 5 terra S 6 continentur G 7 bis illud] lux M coepta] r concepta (om. et seq.) Eug., cepta (r m. 2) Q 8 po**st V 9 pr. existeret S: existere BCFGHMOPQVWEug. edd. quod-existeret om. W . 10 ex] et W opinatur PQ 11 paruolis P ista humillima G 13 qua* (t ras.) P 14 quas -16 aspernatus om. G 15 circuminspicit BPQW1 Eug. quarum BPb quasi] quas W ui**litatem (li ras.) H doctorum plW 16 spernatus V extra] si autem e. GS s. l. imi becillitate BCFGHMOPQVW 17 extenderet F miser] misere BCF MPQb et om. Co 18 inplumem ex inpulmem corr. P conculcet H1, conculceunt Q 21 opacata GU, oppacata M fruteta bo uidens B 22 garriant F, garriunt ut W carpiunt W 23 aeterne] aeterna et BCFGMPQVWedd. )

339
permansione cuncta praeterita et futura tempora superari nec tamen quicquam esse temporalis creaturae, quod tu non feceris, cuius uoluntas, quia id est quod tu, nullo modo mutata uel quae antea non fuisset, exorta uoluntate fecisti omnia, non de te similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae formaretur per similitudinem tuam recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum suo genere datum est, et fierent omnia bona ualde, siue maneant circa te, siue gradatim remotiore distantia per tempora et locos pulchras uariationes faciant aut patiantur. uident haec et gaudent in luce ueritatis tuae, quantulum hic ualent.

Et alius eorum intendit in id, quod dictum est: in principio fecit deus, et respicit sapientiam principium, quia et loquitur ipsa nobis. alius itidem intendit in eadem uerba et principium intellegit exordium rerum conditarum et sic accipit: in principio fecit, ac si diceretur: primo fecit. atque in eis, qui intellegunt in principio, quod in sapientia fecit caelum et terram, alius eorum ipsum caelum et terram, creabilem materiam caeli et terrae, sic esse credit cognominatam, alius iam formatas distinctasque naturas, alius unam formatam eandemque spiritalem caeli nomine, aliam informem corporalis materiae terrae nomine. qui autem intellegunt [*]( 14] Io. 8, 25. ) [*]( 1 cunta F 4 pr. non om. H etorta W uolumtate C 5 formamtuam onl. H omnia Fl de] e B 6 informem-similitudinem Onl. S qua V 7 capto C ordinato* G 8 suo S: in suo BCFGHMOPQ VW Eug. edd. et] et et B fient W ualde bona M 9 remotiori BCFHPQ edd. distantia (s ex c corr.) V 10 locas 0 pulcras GQV uariationes l: narrationes mss. b faciunt H1 11 hinc BPQW 12 ualet V 13 id] hoc C 14 respicit BCFGMPQW: resipiscit SV, resi- piscit 0, memin**it (er ras.) H sapientia H quia-principium add. i S1 8. 1. qui V 15 loquotur (i et ur m. 2) V in ipsa V ididem H 16 intellegi W accepit P1 17 si om. F 18 post. in om: W fecisti BCFGHMOPQVW Eug. edd. 20 materiem H credidit cogno- . minatam formatam V 22 formatam W alius CMV alius informem ) [*]( -nomine add. F2 in mg. ) [*]( 22* )

340
in nominibus caeli et terrae adhuc informem materiam, de qua formaretur caelum et terra, nec ipsi uno more id intellegunt, sed alius, unde consummaretur intellegibilis sensibilisque creatura, alius tantum, unde sensibilis moles ista corporea sinu grandi continens perspicuas promptasque naturas. nec illi uno modo, qui iam dispositas digestasque creaturas caelum et terram uocari hoc loco credunt, sed alius inuisibilem atque uisibilem, alius solam uisibilem, in qua luminosum caelum suspicimus et terram caliginosam quaeque in eis sunt.

At ille, qui non aliter accipit: in principio fecit, quam si diceretur: primo fecit, non habet quomodo ueraciter intellegat caelum et terram, nisi materiam caeli et terrae intellegat, uidelicet uniuersae, id est intellegibilis corporalisque creaturae. si enim iam formatam uelit uniuersam, recte ab eo quaeri poterit, si hoc primo fecit deus, quid fecerit deinceps, et post uniuersitatem non inueniet ac per hoc audiet inuitus: "quomodo illud primo, si postea nihil?" cum uero dicit primo informem, deinde formatam, non est absurdus, si modo est idoneus discernere, quid praecedat aeternitate, quid tempore, quid electione, quid origine: aeternitate, sicut deus omnia; tempore, sicut flos fructum; electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum. in his quattuor primum et ultimum, quae conmemoraui, difficillime intelleguntur, duo media facillime. namque rara uisio est et nimis ardua conspicere, domine, aeternitatem tuam inconmutabiliter mutabilia facientem ac per hoc priorem. quis deinde sic acutum cernat [*]( 1 in omib; V materiem CMVbo 2 terram FG IS more S: modo cet., Eug. edd. id om. Q 1S1 Eug. 3 intellegibilis-creatura om. H a intellegibilisque (sensibilis om.) W creata F 4 mole F sine 0 5 praespicuas G uno] ullo (uel uno add. s. I.) F, ullo P 7 locum B 8 caelum om. G suscipimus V 9 et quaeque M 10 in principio add. HS in ras. 11 diceret C, dicet H 12 nisi materiam bis script. exhib. S nisi-intellegat om. Q1 14 creaturae] naturae C, naturae creaturae H enim] autem M 15 potuit W deincep F 16 ac] at H 17 si- . primo om. G 18 in primo W formatum C1 absurdus G si eo modo H 20 delectatione V ordine V 22 origene M 23 inteilegunt F 24 facillimae P, facililime G est om. V 26 acuto Q )

341
animo, ut sine labore magno dinoscere ualeat, quomodo sit prior sonus quam cantus, ideo quia cantus est formatus sonus et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non est non potest? sic est prior materies quam id, quod ex ea fit, non ideo prior, quia ipsa efficit, cum potius fiat, nec prior interuallo temporis. neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu et eos posteriore tempore in formam cantici coaptamus aut fingimus, sicut ligna, quibus arca, uel argentum, quo uasculum fabricatur; tales quippe materiae tempore etiam praecedunt formas rerum, quae fiunt ex eis. at in cantu non ita est. cum enim cantatur, auditur sonus eius, non prius informiter sonat et deinde formatur in cantum. quod enim primo utcumque sonuerit, praeterit, nec ex eo quicquam reperies, quod resumptum arte conponas: et ideo cantus in sono suo uertitur, qui sonus eius materies eius est. idem quippe formatur, ut cantus sit. et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per faciendi potentiam prior; neque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animae subiacet ex corpore, de quo cantum faciat; nec tempore prior: simul enim cum cantu editur; nec prior electione: non enim potior sonus quam cantus, quandoquidem cantus est non tantum sonus uerum etiam speciosus sonus. sed prior est origine, quia non cantus formatur, ut sonus sit, sed sonus formatur, ut cantus sit. hoc exemplo qui potest intellegat materiam rerum primo factam et appellatam caelum et [*](3 esse ex ecce corr. V 6 prior S, prior5 (uirg. add. m. rec.) W sonoss tempore om. W 7 in posteriore C in formem FG canti coaptamus V, cantici eoaptamus G 8 lingua V archa HMt 9 uasculo V talis W materies H temporQ M 10 fi*unt H at ex aut corr. H 11 cantum S eius om. H 12 non] i nam F s. l. et om. W cantu C, canticum H quid S 14 et om. V 15 qui-cantus sit om. H est eius V item F 17 per faciendi] perficiendi CMb potentia CMb 18 cantanti] cantandi add. F s. l., cantati M 19 ex] et M 20 simulprior om. S priore lectione 01 VW 21 potior] prior H 22 sonus sonas speciosus bm 23 est om. H sonus] notus (corr. m. post.) G 24 exemplB G 1 25 apelatam P )
342
terram, quia inde facta sunt caelum et terra, nec tempore primo factam, quia formae rerum exserunt tempora, illa autem erat informis iamque in temporibus simul animaduertitur, nec tamen de illa narrari aliquid potest, nisi uelut tempore prior sit, cum pendatur extremior, quia profecto meliora sunt formata quam informia, et praecedatnr aeternitate creatoris, ut esset de nihilo, unde aliquid fieret.