Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Adtende, iudex optime, deus, ipsa ueritas, adtende, quid dicam contradictori huic, adtende; coram te enim dico et coram fratribus meis, qui legitime utuntur lege usque ad. finem [*]( 20] cf. I Tim. 6, 5. 23] Io. 8, 44. 26] I Tim. 1, 8 et 5. ) [*]( 1 uterquoque G 2 uita] uite uita V 3 mitagationes F 4 patienter om. G, p. ueras P 6 mose U 7 sed-est om. V 8 et] nam V sicut] s. et BFPQb 9 ipsorum S: i. est BCFGHMOPQVWEug. edd. 10 pr. idcirco H pr. est om. P1 alt. est om. W *ideo (u ras.) P 11 amant BFGMiPQb 12 ueritas MlPxQlW amator** 0 13 sentisse V 16 typhus C, tiphus W 19 terribilis ter W admones CV quia eam nolimus BCFGHMOPQVW 20 nec MW quis \'\'(quia m. 2) P 21 proponit S uendicat (e ex i corr. m. rec.) V hominum M 22 suam GM 23 in mendacium U 25. contradoctori P1 26 legem C ad] in H )

336
caritatis; adtende et uide, quid ei dicam, si placet tibi. hanc enim uocem huic refero fraternam et pacificam: si ambo uidemus uerum esse quod dicis et ambo uidemus uerum esse quod dico, ubi, quaeso, id uidemus? nec ego utique in te nec tu in me, sed ambo in ipsa quae supra mentes nostras est inconmutabili ueritate. cum ergo de ipsa domini dei nostri luce non contendamus, cur de proximi cogitatione contendimus, quam sic uidere non possumus, ut uidetur inconmutabilis ueritas, quando, si ipse Moyses apparuisset nobis atque dixisset: "hoc cogitaui", nec sic eam uideremus, sed crederemus? non itaque supra quam scriptum est unus pro altero infletur aduersus alterum. diligamus dominum deum nostrum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente nostra et proximum nostrum sicut nosmet ipsos. propter quae duo praecepta caritatis sensisse Moysen, quidquid in illis libris sensit, nisi crediderimus, mendacem faciemus dominum, cum de animo conserui aliter quam ille docuit opinamur. iam uide, quam stultum sit in tanta copia uerissimarum sententiarum, quae de illis uerbis erui possunt, temere adfirmare, quam earum Moyses potissimum senserit, et perniciosis contentionibus ipsam offendere caritatem, propter quam dixit omnia, cuius dicta conamur exponere.

Et tamen ego, deus meus, celsitudo humilitatis meae et requies laboris mei, qui audis confessiones meas et dimittis peccata mea, quoniam tu mihi praecipis, ut diligam proximum [*]( 11] I Cor. 4, 6. 12] Deut. 6, 5 et Matth. 22, 37 et 39. ) [*]( u 1 caritas (tI add. m. 2) P 2 refero om. W 3 quod-esse om. W quae G 5 ipsa (in om.) Y 6 in**commutabili 0 7 contendamus] attendamus M cur de] corde F 8 incommutabiles JET1, incommutabili V ueritate V 9 hoc] et hoc W 10 cogitaui] cogita ut V credemus H 11 super H 13 ex] et ex BCFGHMOPQVWedd. a bis toto F alt. ex] et ex BCFGMPQ edd. et] ex M proximos 0 nostros V 15 pr. sensisset (eorr. m. rec.) V 16 facimus H deum BFP ■ QWb 17 conserui] serui Q 1, consensu M pr. quam om. G1 ille om. G alt. quam] quod W stultus V 18 cupia W 19 uerbi serui FUW 20 pernetiosis B offenderit G, ostfendere Y 21 data M 23 humitatis M 24 mei] mea G dimittitis F 25 proxim***um H )

337
meum sicut me ipsum, non possum minus credere de Moyse fidelissimo famulo tuo, quam mihi optarem ac desiderarem abs te dari muneris, si tempore illo natus essem quo ille eoque loci me constituisses, ut per seruitutem cordis ac linguae meae litterae illae dispensarentur, quae tanto post essent omnibus gentibus profuturae et per uniuersum orbem tanto auctoritatis culmine omnium falsarum superbarumque doctrinarum uerba superaturae. uellem quippe, si tunc ego essem Moyses — ex eadem namque massa omnes uenimus; et quid esthomo, nisi quia memor es eius? — uellem ergo, si tunc ego essem quod ille et mihi abs te Geneseos liber scribendus adiungeretur, talem mihi eloquendi facultatem dari et eum texendi sermonis modum, ut neque illi, qui nondum queunt intellegere quemadmodum creat deus, tamquam excedentia uires suas dicta recusarent et illi, qui hoc iam possunt, in quamlibet ueram sententiam cogitando uenissent, eam non praetermissam in paucis uerbis tui famuli reperirent, et si alius aliam uidisset in luce ueritatis, nec ipsa in eisdem uerbis intellegenda deesset.

Sicut enim fons in paruo loco uberior est pluribusque riuis in ampliora spatia fluxum ministrat quam quilibet eorum riuorum, qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur, ita narratio dispensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura paruo sermonis modulo scatet fluenta liquidae ueritatis, unde sibi quisque uerum, quod de his rebus potest, hic illud, ille illud, [*]( 9] Ps. 8, 5. ) [*]( 1 non possum om. S moysen M, moysen G 2 quia BPQ 3 dare P1 illo om. G 4 loco BFGaHPQ edd. me om. P1 constituisse tF 7 superbiarumque FP 8 ego om. G 9 eandem F namque add. 02 in mg. quid est] quide F homo nisi] homini si W 10 eius es V si tunc ego om. W ego] e*go (r ras.) H 11 iuiungeretur H2mo, adiungetur M 12 eloquendi om. G extendi FQIV, te C extendi H 13 quę (e ex i) H quaeunt CGOPS 14 exedentia (0 add. m. rec.) V suos P1 15 illo C, ille F iam om. Q1 16 inuenisseut GMV 17 uerbis om. Q1 tui] tuis S 18 ipsam C intellegendam C, intelligentia Qz s. l. deesse C, deessent BPQ 19 paruulo H, paruolo (om. loco) W 21 deducetur W 22 sermocinatoris W, sermocinaturus F 24 quisqua M1 ) [*]( XXXIII. Aur. Augustini couff. (Ang. 1, 1). ) [*]( 22 )

338
per longiores loquellarum anfractus trahat. alii enim cum haec uerba legunt uel audiunt, cogitant deum quasi hominem aut quasi aliquam mole inmensa praeditam potestatem nouo quodam et repentino placito extra se ipsam tamquam locis distantibus fecisse caelum et terram, duo magna corpora supra et infra, quibus omnia continerentur, et cum audiunt: dixit deus: fiat illud, et factum est illud, cogitant uerba coepta et finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum statim existeret quod iussum est ut existeret, et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate carnis opinantur. in quibus adhuc paruulis animalibus, dum isto humillimo genere uerborum tamquam materno sinu eorum gestatur infirmitas, salubriter aedificatur fides, qua certum habeant et teneant deum fecisse omnes naturas, quas eorum sensus mirabili uarietate circumspicit. quorum si quispiam quasi uilitatem dictorum aspernatus extra nutritorias cunas superba inbeccillitate se extenderit, heu! cadet miser et, domine deus, miserere, ne inplumem pullum conculcent qui transeunt uiam, et mitte angelum tuum, qui eum reponat in nido, ut uiuat, donec uolet.