Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

His ergo auditis atque perspectis pro captu infirmitatis meae, quam tibi confiteor scienti deo meo, duo uideo dissensionum genera oboriri posse, cum aliquid a nuntiis ueracibus per signa enuntiatur, unum, si de ueritate rerum, alterum, si de ipsius qui enuntiat uoluntate dissensio est. aliter enim quaerimus de creaturae conditione, quid uerum sit, aliter autem quid in his uerbis Moyses, egregius domesticus fidei tuae, intellegere lectorem auditoremque uoluerit. in illo primo genere discedant a me omnes, qui ea, quae falsa sunt, se scire arbitrantur. in hoc item altero discedant a me omnes, qui ea quae falsa sunt Moysen dixisse arbitrantur. coniungar autem illis, domine, in te et delecter cum eis in te, qui ueritate tua pascuntur in latitudine caritatis, et accedamus simul ad uerba libri tui et quaeramus in eis uoluntatem tuam per uoluntatem famuli tui, cuius calamo dispensasti ea.

Sed quis nostrum sic inuenit eam inter tam multa uera, quae in illis uerbis aliter atque aliter intellectis occurrunt quaerentibus, ut tam fidenter dicat hoc sensisse Moysen m [*]( 1 materiam HMOW, materigs F uisibilem F 2 docent (8 m. 2) G 3 ex] et W, a GHMtn factam om. V, factum BFP ideoque illi] ideoque S 4 coaeternum C om*iserit (m ras.) H enuntiare] nuntiare S 6 ego BGOPQW* prospectis S, perfectis V iniquitatis W 7 uideo duo GM 8 dissensionum (n pr. ex s corr.) P, quid dissensionem Fl aboriri S, oborriri W, oborire M alii G a om. V; ad S 9 signum V alterum (om. si) GM 10 quae V nuntiat V, adnuntiat BFPQb uoluntate] ueritate H 11 conditione - 16 arbitran(tur) add. B\' in ras. 12 moises S 13 uoluit F 14 disce*dant (n ras.) V qui ea-omnes om. G 16 moisen F, moysen (n ex s) V, mosen S dixisse om. M 17 tua om. B 18 pascantur B latitudinem C ad uerba] aduersa F 19 quaeremus W tuam ***** (uolun ras.) W 20 eam M 21 inueniet BCFPQbo ea CFV, in ea H inter tam] in terram F 22 uera] uerba BFMPQb 23 ut tam] uitam V, utam F sensi (• add. m. 2) G, sensissem W)

334
atque hoc in illa narratione noluisse intellegi, quam fidenter dicit hoc uerum esse, siue ille hoc senserit siue aliud? ecce enim, deus meus, ego seruus tuus, qui uoui tibi sacrificium confessionis in his litteris et oro, ut ex misericordia tua reddam tibi uota mea, ecce ego quam fidenter dico in tuo uerbo incommutabili omnia te fecisse, inuisibilia et uisibilia, numquid tam fidenter dico non aliud quam hoc adtendisse Moysen, cum scriberet: in principio fecit deus caelum et terram, quia non, sicut in tua. ueritate hoc certum uideo, ita in eius mente uideo id eum cogitasse, cum haec scriberet? potuit enim cogitare in ipso faciendi exordio, cum diceret: in principio; potuit et caelum et terram hoc loco nullam iam formatam perfectamque naturam siue spiritalem siue corporalem, sed utramque inchoatam et adhuc informem uelle intellegi. uideo quippe uere potuisse dici, quidquid horum diceretur, sed quid horum in his uerbis ille cogitauerit, non ita uideo, quamuis siue aliquid horum siue quid aliud, quod a me conmemoratum non est, tantus uir ille mente conspexerit, cum haec uerba promeret, uerum eum uidisse apteque id enuntiauisse non dubitem.

Nemo iam mihi molestus sit dicendo mihi: "non hoc sensit Moyses, quod tu dicis, sed hoc sensit, quod ego dico." si enim mihi diceret: "unde scis hoc sensisse Moysen, quod de his uerbis eius eloqueris?" aequo animo ferre deberem et responderem fortasse, quae superius respondi uel aliquanto uberius, si esset durior. cum uero dicit: "non hoc ille sensit, quod tu [*]( 4] Ps. 21, 26. ) [*]( 3 uoui ex uiuo corr. P, noui M, uouit F ibi F 4 ex] et W tua] i mea W 5 ego] enim M 6 incommutabile G uisibilia] inuisibilia GQ 8 deus fecit CFOPW 9 ita-uideo om. S 10 id] in H 12 iam OnJ. V pfectam perfectamq; W 13 carnalem V 15 diceretur] indiceretur M, in his diceretur G alt. eorum W in his om. G, his M 16 horum-quid om. H 17 quid] aliquid BFPQ VWbm es W 18 conspe*xerit (& ras.) V 19 eum] cum V apteque id] apte quid G, apte quod id H enuntiasse FQVedd., adnuntiauisse CH dubitantc M 20 mihi iam bm 22 dicerent H, die de diceret G sis (c na. 2) C de] in F 23 loqueris CH et om. V du 25 irior (du m. 2) G )

335
dicis, sed quod ego dico" neque tamen negat, quod uterque nostrum dicit, utrumque uerum esse, o uita pauperum, deus meus, in cuius sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor,; ut patienter tales feram; qui non mihi hoc dicunt, quia diuini sunt et in corde famuli tui uiderunt quod dicunt, sed quia superbi sunt nec nouerunt Moysi sententiam, sed amant suam, non quia uera est, sed quia sua est. alioquin et aliam ueram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando uerum dicunt, non quia ipsorum, sed quia uerum est: et ideo iam nec ipsorum est, quia uerum est. si autem ideo ament illud, quia uerum est, iam et ipsorum est et meum est, quoniam in commune omnium est ueritatis amatorum. illud autem, quod contendunt non hoc sensisse Moysen, quod ego dico, sed quod ipsi dicunt, nolo, non amo, quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiae, sed audaciae est, nec uisus, sed tyfus eam peperit. ideoque, domine, tremenda sunt iudicia tua, quoniam ueritas tua nec mea est nec illius aut illius, sed omnium nostrum, quos ad eius communionem publice uocas, terribiliter admonens nos, ut nolimus eam habere priuatam, ne priuemur ea. nam quisquis id, quod tu omnibus ad fruendum proponis, sibi proprie uindicat et suum uult esse quod omnium est, a communi propellitur ad sua, hoc est a ueritate ad mendacium. qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur.