Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Et tamen, domine, sentimus interualla temporum et conparamus sibimet et dicimus alia longiora et alia breuiora. metimur etiam, quanto sit longius aut breuius illud tempus quam illud et respondemus duplum esse hoc uel triplum, illud autem simplum aut tantum hoc esse quantum illud. sed praetereuntia metimur tempora, cum sentiendo metimur; praeterita uero, quae iam non sunt, aut futura, quae nondum sunt, quis metiri potest, nisi forte audebit quis dicere metiri posse quod non est? cum ergo praeterit tempus, sentiri et metiri potest, cum autem praeterierit, quoniam non est, non potest.
Quaero, pater, non adfirmo: deus meus, praeside mihi et rege me. quisnam est, qui dicat mihi non esse tria tempora, sicut pueri didicimus puerosque docuimus, praeteritum, praesens et futurum, sed tantum praesens, quoniam illa duo non sunt? an et ipsa sunt, sed ex aliquo procedit occulto, cum ex futuro fit praesens, et in aliquod recedit occultum, cum ex praesenti fit praeteritum? nam ubi ea uiderunt qui futura cecinerunt, si nondum sunt? neque enim potest uideri id quod non est. et qui narrant praeterita, non utique uera narrarent, si animo illa non cernerent: quae si nulla essent, cerni omnino non possent. sunt ergo et futura et praeterita. [*]( 1 et om. GHO tuuc] tunc cum BGHOPQ edd. 2 quid] quicquid FV, quod mo 3 quod om. MV est om. V 4 fuerit C possint M longum (o ex u corr.) P sit] est V 8 metimus W, metitur M longius et breuius CM, breuius aut longius BPQ edd. a 9 respondimus Fuel] aut CF alt. illud J illum H 11 metitur tempora W 12 uero om. V futuro F 13 au*debit (t ras.) W, aut - *** debet F metire F posse] potest H 14 praeterit 0, praeteritum V sentire F 17 qui om. W esse] esset V 19 tantum] tam ut F illa duo (a d ex u t corr.) S 20 procedunt V 21 sit M aliquo recedet V cum] qd F 22 praesente G eam BFMPXW caecinerunt PS 23 uidere F 24 qui] quid F, quia V narrarunt W 26 possint W )
Sine me, domine, amplius quaerere, spes mea; non conturbetur intentio mea. si enim sunt futura et praeterita, uolo scire, ubi sint. quod si nondum ualeo, scio tamen, ubicumque sunt, non ibi ea futura esse aut praeterita, sed praesentia. nam et si ibi futura sunt, nondum ibi sunt, si et ibi praeterita sunt, iam non ibi sunt. ubicumque ergo sunt, quaecumque sunt, non sunt nisi praesentia. quamquam praeterita cum uera narrantur, ex memoria proferuntur non res ipsae, quae praeterierunt, sed uerba concepta ex imaginibus earum, quae in animo uelut uestigia per sensus praetereundo fixerunt. pueritia quippe mea, quae iam non est, in tempore praeterito est, quod iam non est; imaginem uero eius, cum eam recolo et narro, in praesenti tempore intueor, quia est adhuc in memoria mea. utrum similis sit causa etiam praedicendorum futurorum, ut rerum, quae nondum sunt, iam exsistentes praesentiantur imagines, confiteor, deus meus, nescio. illud sane scio, nos plerumque praemeditari futuras actiones nostras eamque praemeditationem esse praesentem, actionem autem, quam praemeditamur, nondum esse, quia futura est; quam cum aggressi fuerimus et quod praemeditabamur agere coeperimus, tunc erit illa actio, quia tunc non futura, sed praesens erit.
Quoquo modo se itaque habeat arcana praesensio futurorum, uideri nisi quod est non potest. quod autem iam est, non [*]( 1 sine-praeterita om. V 8 sunt Cl non (om. dum) G 4 non ibi] non ubi V, noui BP1, non PIQ 5 nam] non W et si S: si et cet. et edd. si et-ibi sunt om. V si et] sic W 6 ibi non H e ubicumque] quicumque V 7 praesentia] in praesentia F 8 uera C, uero B narrarentur C, numerantur V proferrentur C 10 eorum BFPQ per] pre W sensum V 11 quae iam] qua F 12 que V uere F 13 ea M, qua W praesenti] praesi W 14 causa sit F, sit causae G praedicandorum BFPQ 15 existentis W 16 praesententur CH\', praesentantur BFPQlb, prestantur Q1 confitebor F 17 plerumque om. V futura V 19 quam om. V, qua W1 praemeditantur Ql nondum] dum S 20 praemeditamur FQ1 21 quia] qua S 22 erit] est mo 23 quo F archana BFGHMVW praesentia FIM\'Jb 24 pr. est] *e (e ras.) M potest e corr. post. ras. S est, non] non est S )
Tu itaque, regnator creaturae tuae, quis est modus, quo doces animas ea quae futura sunt? docuisti enim prophetas tuos. quisnam ille modus est, quo doces futura, cui futurorum quicquam non est? uel potius de futuris doces praesentia? nam quod non est, nec doceri utique potest. nimis longe est modus iste ab acie mea; inualuit ex me, nec potero ad illum; potero autem ex te, cum dederis tu, dulce lumen occultorum oculorum meorum.
Quod autem nunc liquet et claret, nee futura sunt nec praeterita, nec proprie dicitur: tempora sunt tria, praeteritum, [*]( 23] Ps. 138, 6. 24] Ps. 37, 11. ) [*]( 7 tantarum G 8 *oriturum (m ras.) W aenuntio BFPQb 9 est om. V pronuntio BFPQ b, nuutio H futurus e corr. post ras. S 10 hortus V hortum V 11 ipsius F imaginer V 12 posse V u praedicare MPXV quamquam W 14 futuris P 15 ergo] enim GM n nondum W 17 ex] et W 18 itaque] autem H qui V 19 quo] quod W 20 futurorum] futurum BCFGHMOPQVWedd. 22 utque B 23 mea] meę F ex me] me ex me M nec] non BCFGHMOPQ tu VW edd. 25 oculorum eras. V 26 fura (tu add. m. 3) M 27 dicuntur BPQ )
Dixi ergo paulo ante, quod praetereuntia tempora metimur, ut possimus dicere duplum esse hoc temporis ad illud simplum aut tantum hoc quantum illud et si quid aliud de partibus temporum possumus renuntiare metiendo. quocirca., ut dicebam, praetereuntia metimur tempora, et si quis mihi dicat: "unde scis?" respondeam: scio, quia metimur, nec metiri quae non sunt possumus, et non sunt praeterita uel futura. praesens uero tempus quomodo metimur, quando non habet spatium? metitur ergo cum praeterit, cum autem praeterierit, non metitur; quid enim metiatur, non erit. sed unde et qua et quo praeterit, cum metitur? unde nisi ex futuro? qua nisi per praesens? quo nisi in praeteritum? ex illo ergo, quod nondum est, per illud, quod spatio caret, in illud, quod iam non est. quid autem metimur nisi tempus in aliquo spatio? neque enim dicimus simpla et dupla et tripla et aequalia et si quid hoc modo in tempore dicimus nisi spatia temporum. in quo [*]( de 1 praesens ** praeteritum et f. (de ras.; um ex is corr.) M 2 pr. gt praesentibus praeteritis (om. praes. de) W 3 tria in anima 0 tria om. H 5 expectio F 6 permittimus B, permittitur M, permittuntur Q1 12 agnomar 10 scitur (mur add. m. 3) 0, agnoscimur H 13 tempora F 14 possumus MlV 15 de om. W 19 pr. sunt om. W1, possunt C 21 metimur M 22 me*titur (n ras.) P quod GV metiatur] metitur W1 24 per om. W 25 caret] caperet S alt. illum BFP 27 et dupla et tripla om. S 28 spatia] inter spatia BFPQb, p spatia Wl )
Exarsit animus meus nosse istuc inplicatissimum aenigma. noli claudere, domine deus meus, bone pater, per Christum obsecro, noli claudere desiderio meo ista et usitata et abdita, quominus in ea penetret et dilucescant allucente misericordia tua, domine. quem percontabor de his? et cui fructuosius confitebor inperitiam meam nisi tibi, cui non sunt molesta studia mea flammantia uehementer in scripturas tuas? da quod amo: amo enim, et hoc tu dedisti. da, pater, qui uere nosti data bona dare filiis tuis, da, quoniam suscepi cognoscere et labor est ante me, donec aperias. per Christum obsecro, in nomine eius sancti sanctorum nemo mihi obstrepat. et ego credidi, propter quod et loquor. haec est spes mea; ad hanc uiuo, ut contempler delectationem domini. ecce ueteres posuisti dies meos et transeunt, et quomodo, nescio. et dicimus tempus et tempus, tempora et tempora:. ,,quamdiu dixit hoc ille", "quamdiu fecit hoc ille" et: "quam longo tempore illud non uidi" et: "duplum temporis habet haec syllaba ad illam simplam breuem." dicimus haec et audiuimus haec et intellegimur et intellegimus. manifestissima et usitatissima sunt, et eadem rursus nimis latent et noua est inuentio eorum. [*]( 13] Matth. 7,11. 14] Ps. 72,16. 16] Ps. 115,1. 17] Ps. 26,4. Ps. 38, 6. ) [*]( 2 praeteriit M metitur BFPQb 3 que V 4 quo] quod OV praeteriit GM metitur C 5 istud CFG09P\'QV; om. M 6etl nili M ne 7 usitata (om. pro et) F 8 peteret (ne add. m. 2) CF dilucescant (escant m. 1 e corr. post ras.) S, delucescant W, dil. et dulcescant FPQ, dulcescant et dil. B allucente W 9 percunctabor FHMl 10 confitear C, confitebar F 11 flammanti W 13 bona data M cognoscere] cognoscere te FP\'Qb 15 sanctis BM\'W 17 delectationes BFPQh 18 ueteris W 19 et tempus om. V 20 alt. quamdiu] et quamdiu G 21 ille F 22 pr. haec om. G at illa simpla G 23 audimus BCGHM OPQVWedd. et intellegimur om. BFGPQ manifestassima W, post manifestissima ras. 14-16 litterarum H )
Audiui a quodam homine docto, quod solis et lunae ac siderum motus ipsa sint tempora, et non adnui. cur enim non potius omnium corporum motus sint tempora? an uero, si cessarent caeli lumina et moueretur rota figuli, non esset tempus, quo metiremur eos gyros et diceremus aut aequalibus moralis agi, aut si alias tardius, alias uelocius moueretur, alios magis diuturnos esse, alios minus? aut cum haec diceremus, non et nos in tempore loqueremur aut essent in uerbis nostris aliae longae syllabae, aliae breues, nisi quia illae longiore tempore sonuissent, istae breuiore? deus, dona hominibus uidere in paruo communes notitias rerum paruarum atque magnarum. sunt sidera et luminaria caeli in signis et in temporibus et in diebus et in annis. sunt uero; sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolae rotae diem esse, nec tamen ideo tempus non esse ille dixerit.
Ego scire cupio uim naturamque temporis, quo metimur corporum motus et dicimus illum motum uerbi gratia tempore duplo esse diuturniorem quam istum. nam quaero, quoniam dies dicitur non tantum mora solis super terram, secundum quod aliud est dies, aliud nox, sed etiam totius eius circuitus ab oriente usque orientem, secundum quod dicimus: "tot dies transierunt". cum suis enim noctibus dicuntur tot dies, nec extra reputantur spatia noctium. quoniam ergo dies expletur motu solis atque circuitu ab oriente usque ad orientem, quaero, utram motus ipse sit dies an mora ipsa, quanta peragitur, an [*]( 12] cf. Gen. 1, 14. ) [*]( 1 homine W 2 ac] et H non] nil Hmo adnui] annui HMOV Wmo, abnui G, anni BCFPQ, animi b 3 sit F 4 lumina caeli V, caeli luminaria Mx esse 0 5 et non diceremus F 7 hoc B CFH PQW edd. 8 et] ut B 9 illae om. F longior et S 10 ista S deus] deus meus G 11 magnarum] paruarum H 12 sidera] et sidera BFPQ edd. temporibus (om. in) FG 13 in annis et in diebus BCF PQ edd. 14 igneolae G, linguęole V erotae W nec—non esse om. S 15 illa B 16 corporeum W 17 motis U 19 morula BP Qb, moras F, morulas V 20 totus BPQb, motus W eiusj e F 21 usque ad BCFGHPQV edd. 22 dies] dies transieruntP 24 oriente] horiente F; sic semper ad om. CO 25 sit om. B quanta] qua F )
Iubes ut adprobem, si quis dicat tempus esse motum corporis? non iubes. nam corpus nullum nisi in tempore [*]( 17] cf. Ios. 10, 12 sq. ) [*]( 1 primus 0 2 egisset M 3 hortu F 4 in] ad H esset] ct\' sisset (sisset in ras.) H 5 est] esset F uicies BCGHMPQVedd., uicias F circumiret CFGMV edd. 6 utroque F illa P orae P 7 gyrum suum HQ* circuiret BHOUVW illa b 8 tantum] quantt tum H quantum FGV 9 utique B 11 eam C 12 peractum] sperato F minus quam] quin usquam 0 spatio tanto 0 13 quantum MOU 14 hoc] istud hoc H 15 illo-aliquando om. F isto] illo V 16 usque ad BCFGHPQV Eug. edd. circuiret iret M 17 quia c et] quę V uota FV 18 ut om. W, afc C, et V uictoriosum] uictor ii iosue BPQb porelium F sed] et V 19 spatio 0 20 igitur S: igitur tempus BCFGHMOPQW Eug., edd., ergo tempus V 21 distinctionem BY, distensionem M 22 ueritatis Eug. 24 nisi] sine H )
Et confiteor tibi, domine, ignorare me adhuc, quid sit tempus, et rursus confiteor tibi, domine, scire me in tempore [*]( 1 ipsum-dicis om. F 2 dicis] id dicis H suo tempore F 3 metier M mouere F 4 uidit 0 et ex ut corr. Os peruaserat M 5 uideat H desinat F **** nisi (uisi ras.) 0 6 uideri F incipia F, incipit 0 7 renuntio] te nuntio 0 8 conlatiane G, conlatione cum F 9 pr. illud] illum U ad] aut VW 10 si autem om. V spatio F 11 ueuiaut M 12 toruo] turno W, torno V, terno GM, aeterno F moueretur V, moueatur U1 13 locum ovi. F motus-effectus est om. H 14 partes F affectus FW 15 quo] qd G metitur B quid] quod W 16 tempus om. F si et] etsi Hbm 17 mouetur, aliquando om. F motus CFM 18 status F, statu V 19 notum W aut-motum est om. M uel] aut G ad id] ait F 20 si quid] sicut F dimentio S comprehendit F 21 eiistimauerat F, aestimauerit G nou] 11011 est BCFGHMO*PQV2W edd. 23 qui V 24 sursu V et scire W ista in tempore GM )
Nonne tibi conStetur anima mea confessione ueridica metiri me tempora? ita, domine deus meus, metior et quid metiar nescio. metior motum corporis tempore. item ipsum tempus nonne metior? an uero corporis motum metirer, quamdiu sit et quamdiu hinc illuc perueniat, nisi tempus, in quo mouetur, metirer? ipsum ergo tempus unde metior? an tempore breuiore metimur longius sicut spatio cubiti spatium transtri? sic enim uidemus spatio breuis syllabae metiri spatium longae syllabae atque id duplum dicere. ita metimur spatia carminum spatiis uersuum et spatia uersuum spatiis pedum et spatia pedum spatiis syllabarum et spatia longarum spatiis breuium, non in paginis — nam eo modo loca metimur, non tempora — sed cum uoces pronuntiando transeunt et dicimus: "longum carmen est, nam tot uersibus contexitur; longi uersus, nam tot pedibus constant; longi pedes, nam tot syllabis tenduntur; longa syllaba est, nam dupla est ad breuem". sed neque ita [*]( 6] Ps. 17,29. ) [*]( 1 dicere om. W ipsum] id ipsum BPQbo 2 esses F diu om. BPQb moram BCHPQb sciendo (om. quando) V 4 hei HMedd., heu V saltim B Cl PHW 5 ita est ita est BPQ 7 inlumina BM PQW, tu inluminabis F 9 tempora (a ex e corr.) P ita domine S: itane BCFGHMOPQVedd., ita W mentior H 10 llletiar] metior F tempore] in tempore BOIPQWb itu Ml 11 nonne OSV: non BC FGHMPQWedd. quawdiu] et quamdiu GM 12 illud BPQ 13 ergo ipsum V metio F an] ante S 14 spatio 0 transti S, trastri CFV, rasti M, stratri G 15 uidemus] uidemur BCFHMOPQVWedd. spatio] spatium F 17 et spatia uersuum om. M peduum C 20 uocis 9 GM pronuntianda M 21 conteximnr 0 longi uersibus (8 add. m. rec.) H 22 constat H 23 longa* S, longae BPQ syllaba est] syllabae BPQ, est syllaba M, syllaba b m )
Insiste, anime meus, et adtende fortiter: deus adiutor noster; ipse fecit nos, et non nos. adtende, ubi albescet ueritas. ecce puta uox corporis incipit sonare et sonat et adhuc sonat et ecce desinit, iamque silentium est, et uox illa praeterita est et non est iam uox. futura erat, antequam sonaret, et non poterat metiri, quia nondum erat, et nunc non potest, quia iam non est. tunc ergo poterat, cum sonabat, quia tunc erat, quae metiri posset. sed et tunc non stabat; ibat enim et praeteriebat. an ideo magis poterat? praeteriens enim tendebatur in aliquod spatium temporis, quo metiri posset, quoniam praesens nullum habet spatium. si ergo tunc poterat, ecce puta altera coepit sonare et adhuc sonat continuato tenore sine ulla distinctione: metiamur eam, dum sonat; cum enim [*]( 14] Ps. 99, 8. ) [*]( 2 ampliori CH edd. amplior F 8 productior S, productus H, pron ducius F pronuntieter P correptius (us ex or ? corr. post ras.) 8 4 pedes M esse** (et ras.) P 5 distensionem B nimirum H 6 quid (d in ras. m. 2) W 7 indiflnite M, infinite V 9 alt. non] sed non BPQ 13 anime mee ds ffi G adtende] attende te BPQb 14 non nos] non ipsi nos BCHMO*PQVedd. albescit BCFGHMOPQVWedd. 15 puta] uota H adhoc 0 16 ecce (et om.) H desinet F 18 tunc M 20 et om. F nunc W stabat] sonabat 0 21 praeteribat (e alt. ex i corr.) P, praeteribat BCFGMOQVWedd. 22 enim] igitur H aliquot S possit W 24 tenore] tinore W, tempore CF 25 distentione W eam dum] ea cum V )
Deus creator omnium: uersus iste octo syllabarum breuibus et longis alternat syllabis: quattuor itaque breues, prjma, tertia, quinta, septima, simplae sunt ad quattuor longas, secundam, quartam, sextam, octauam. hae singulae ad illas singulas duplum habent temporis; pronuntio et renuntio, et ita est, quantum sentitur sensu manifesto. quantum sensus manifestus est, breui syllaba longam metior eamque sentio habere bis tantum. sed cum altera post alteram sonat, si prior breuis, longa posterior, quomodo tenebo breuem et quomodo eam longae metiens applicabo, ut inueniam, quod bis tantum habeat, quandoquidem longa sonare non incipit, nisi breuis sonare destiterit? ipsamque longam num praesentem metior, quando nisi [*]( 1 cessare sonauerit M qui M posset H 2 huc (om. ad) B 3 quo] quod V 6 numquam] nondum BCFGHMOPQVWedd. 7 alicubi W alt. aut om. BW ad om. F aliqua FV 8 simpla* (m ras.) 0 9 qd igitur pacto F alt. metitur W 10 iam — alt. ea quae om. V non om. G 11 terminfls 0 12 uec pr. nec praesentia om. M 13 nec m praetereuntia om. Y pr. metitur (corr. m. 3) H 15 breuis M 16 alterna V 18 hae singulae —p. 312, 24 et uariis om. F 19 pr. et om. mo ita om. W 20 sentitur-quantum om. V sensu] sensus W manifesta M 21 breuis BPQIVW longa V eaque V, eumque W habere] adhere W habere bis t. sentio bm 23 alt. longe GOSV, lougam BPQb 24 mentiens V 26 ipsamque] ipsam quoque BPQbm num] non BCGPQbm metior] rogat H ) [*]( XXXIII. Anr. Aagnstini conff. (Aug. 1, 1). ) [*]( 20 )
In te, anime meus, tempora mea metior. noli mihi obstrepere, quod est: noli tibi obstrepere turbis affectionum tuarum. in te, inquam, tempora metior. affectionem, quam res praetereuntes in te faciunt et, cum illae praeterierint, manet, ipsam metior praesentem, non ea quae praeterierunt, ut fieret; ipsam metior, cum tempora metior. ergo aut ipsa sunt tempora, aut non tempora metior. quid cum metimur silentia et dicimus illud silentium tantum tenuisse temporis, quantum illa uox tenuit, nonne cogitationem tendimus ad mensuram uocis, quasi sonaret, ut aliquid de interuallis silentiorum in spatio temporis renuntiare possimus? nam et uoce atque ore cessante peragimus cogitando carmina et uersus et quemque sermonem motionumque dimensiones quaslibet et de spatiis temporum, quantum illud ad illud sit, renuntiamus non aliter, ac si ea sonando diceremus. si uoluerit aliquis edere longiusculam uocem et constituerit praemeditando, quam longa futura sit, egit utique iste spatium temporis in silentio memoriaeque conmendans coepit edere illam uocem, quae sonat, donec ad propositum terminum [*]( 1 enim] autem BCGHMOPQVW Eug., edd. 2 pr. metiar BCMPQV Wedd. quam BCHMb alt. metiar (a ex 0 corr.) G 8 qua V sonauerunt CV auolauerunt om. W 4 fidenter qua W quanto M, nt quando G 5 in om. W 6 possum V 8 memoriam meam CG 9 anime ds meus G mea om. BCGHMOPQVWEug., edd. 10 quodobstrepere om. H turpis M1, turpitudines M* s. I. 11 res om. PQ 12 praeterierunt V, praeterirent 01 ipsa GV 13 eas BPQ edd., eam 0 14 cum-metior om. S 15 metimur] metitur W 16 tenuisset V 17 cogitatione H quasi] quae si 8 19 possumus MV 20 sermone 0 21 dimentiones S 22 ad illud om. 8 si om. CHM OVWEug. 23 noluerit M 24 praemeditanda M 26 illam] longiusculam M quae om. W )
Sed quomodo minuitur aut consumitur futurum, quod nondum est, aut quomodo crescit praeteritum, quod iam non est, nisi quia in animo, qui illud agit, tria sunt? nam et expectat et adtendit et meminit, ut id quod expectat per id quod adtendit transeat in id quod meminerit. quis igitur negat futura nondum esse? sed tamen iam est in animo expectatio futurorum. et quis negat praeterita iam non esse? sed tamen est adhuc in animo memoria praeteritorum. et quis negat praesens tempus carere spatio, quia in puncto praeterit? sed tamen perdurat attentio, per quam pergat abesse quod aderit. non igitur longum tempus futurum, quod non est, sed longum futurum longa expectatio futuri est, neque longum praeteritum tempus, quod non est, sed longum praeteritum longa memoria praeteriti est.
Dicturus sum canticum, quod noni: antequam incipiam, in totum expectatio mea tenditur, cum autem coepero, quantum ex illa in praeteritum decerpsero, tenditur et memoria mea, atque distenditur uita huius actionis meae in memoriam propter quod dixi et in expectationem propter quod dicturus sum: praesens tamen adest attentio mea, per quam traicitur quod erat futurum, ut fiat praeteritum. quod quanto magis agitur [*]( 2 utrique W 3 tra*icit (h ras.) H 4 diminutione BCMedd. consummatione BPQb, consummatio CV 5 futuri*s sit W 6 minuetur aut consumetur V 7 crescet V 8 qui] cu G qui-nam om. W t et om. HP 9 adtendit tragseat M 11 futura om. Eug. 13 adhuc est BCHMOPQVWEug. edd., adhuc (om. est) G animo om. M, mo ut ani (m0 add. m. rec.) W 15 per quam] per (ut add. m. 2) Q peragat BPQb adesse CQ\'W aberit MQ\', adherit W 19 est praeteriti V 21 spectatio C tendetur V autem om. G 22 illo BPQ Wbo decessero M et] in BPQWedà. memoria U memoriameae in om. V 24 expectatione V, exspectationem 0 25 traiciatur BCGHPQedd., trahiciatur M 26 quo B ) [*]( 20* )
Sed quoniam melior est misericordia tua super uitas, ecce distentio est uita mea, et me suscepit dextera tua in domino meo, mediatore filio hominis inter te unum et nos multos, in multis per multa, ut per eum adprehendam, in quo et adprehensus sum, et a ueteribus diebus colligar sequens unum, praeterita oblitus, non in ea, quae futura et transitura sunt, sed in ea quae ante sunt non distentus, sed extentus, non secundum distentionem, sed secundum intentionem sequor ad palmam supernae uocationis, ubi audiam uocem laudis et contempler delectationem tuam nec uenientem nec praetereuntem. nunc uero anni mei in gemitibus, et tu solacium meum, domine, pater meus aeternus es; at ego in tempora dissilui, quorum ordinem nescio, et tumultuosis uarietatibus dilaniantur cogitationes meae, intima uiscera animae meae, donec in te confluam purgatus et liquidus igne amoris tui. [*]( 9] Ps. 62, 4. 12] Philipp. 8, 12-14. 18] Ps. 25, 7. Ps. 26, 4. 20] Ps. 30, 11. ) [*]( 1 breuiatur G espectatione S, spectatione C 2 pr. tota B spectatio C quum uel quam S: cum cet. et edd. 4 eius particulis BPQ sit V, fiat W eius syllabis G 5 est ex eius corr. 0 10 uitasj uitam H 11 meo] deo H mediatore] mediator et G 12 multos] multas B 14 colligas H 15 in OnJ. M . ante sunt] adsunt PQ 16 extentus] intentus BPQb distinctionem B sed s. intentionem om. a MEug. 18 uocis 0 laudis tuae BCGPQedd. 20 uer* **ni (0 an uitio membranae euanuer.) S 21 aeternus pater meus 0 ad S t****** (empora euan.) S, tempore G1 dissolui H 22 dilaniatur Ml 23 intima-meae om. H in intima G comfluam P, confuam M )
Et stabo atque solidabor in te, in forma mea, ueritate tua, nec patiar quaestiones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt, quam capiunt, et dicunt: "quid faciebat deus, antequam faceret caelum et terram?" aut "quid ei uenit in mentem, ut aliquid faceret, cum antea numquam aliquid fecerit?" da illis, domine, bene cogitare, quid dicant, et inuenire, quia non dicitur numquam, ubi non est tempus. qui ergo dicitur numquam fecisse, quid aliud dicitur nisi ; nullo tempore fecisse? uideant itaque nullum tempus esse posse sine creatura et desinant istam uanitatem loqui. extendantur etiam in ea, quae ante sunt, et intellegant te ante omnia tempora aeternum creatorem omnium temporum neque ulla tempora tibi esse coaeterna nec ullam creaturam, etiamsi est aliqua supra tempora.