Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Domine deus meus, quis ille sinus est alti secreti tui et quam longe inde me proiecerunt consequentia delictorum meorum? sana oculos meos, et congaudeam luci tuae. certe si est tam grandi scientia et praescientia pollens animus, cui cuncta praeterita et futura ita nota sint, sicut mihi unum canticum notissimum, nimium mirabilis est animus iste atque ad horrorem stupendus, quippe quem ita non lateat quidquid peractum et quidquid relicum saeculorum est, quemadmodum me non latet cantantem illud canticum, quid et quantum eius abierit ab exordio, quid et quantum restet ad finem. sed absit, ut tu, conditor uniuersitatis, conditor animarum et corporum, absit, ut ita noueris omnia futura et praeterita. longe tu, longe mirabilius longeque secretius. neque enim sicut nota cantantis [*]( 10] cf. Ps. 148, 8. Philipp. 3,13. ) [*]( 1 in te om. Q1 ueritate] atq. u. V 2 neque B 5 ante W 7 qui] quid Q, quod mo 8 nulla BPQ tempora B 9 creatura] c. tua BPQb 10 ipsam BPQ in ea om. Ppr. 15 dilectorum H1. 16 et] ut V luci] leticie Q1 17 grandis ClHMV praesentia BV ta 18 p***erita S non G 19 nimirum 13G2PQb nimiu* *irabilis S 20 ad] ab 8 latebat B 21 peractum et quidquid om. S reliquum CGHMOQIVW, relictum BPQlb 22 illud om. G, illu V1 23 ab om. V et quid W 24 conditor uniuersitatis add. 01 in mg. 25 tu . cantan om. H 26 longesque V nota. ntes (CMlta11 m. post.) G, nota canticis M )

310
notumne canticum audientis expectatione uocum futurarum et memoria praeteritarum uariatur affectus sensusque distenditur, ita tibi aliquid accidit inconmutabiliter aeterno, hoc est uere aeterno creatori mentium. sicut ergo nosti in principio cae- 1 u m et terram sine uarietate notitiae tuae, ita fecisti in principio caelum et terram sine distinctione actionis tuae. qui intellegit, confiteatur tibi, et qui non intellegit, confiteatur tibi. o quam excelsus es, et humiles corde sunt domus tua! tu enim erigis elisos, et non cadunt quorum celsitudo tu es.

Multa satagit cor meum, domine, in hac inopia uitae meae pulsatum uerbis sanctae scripturae tuae, et ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanae intellegentiae, quia plus loquitur inquisitio quam inuentio et longior est petitio quam inpetratio et operosior est manus pulsans quam sumens. tenemus promissum: quis corrumpet illud? si deus pro nobis, quis contra nos? petite, et accipietis; quaerite, et innenietis; pulsate, et aperietur uobis. omnis [*]( 4] Gen. 1,1. 8] cf. Pa. 145,8. 15] Rom. 8, 81. 16] Matth. 7,7 sq. ) [*]( 1 motumue W cantum M audientes G expectatione G, spectaft tione C futurarum et memoria bis scripta exhib. H 3 hoc (om. est) C uero B 5 in princ. fecisti B 6 distentione CHOVmo tu 7 pr. confitear (tn add. m. 2) P et qui-tibi om. Q1 8 tua] tue CVW 9 eriges C1 Eug. es] es. amen BPQV, es. CONTVLI BIS add. 01 EXPL. LIB. XI CONFESSIONVM sm AVGVSTINI N(?P EIVSDEM LIB. XII S, EXPLICIT LIBER VNDECIMVS. INCIPIT LIBER (om. 0) DVODECIMVS BCHOQV, EXPLICIT LIBER VNDECIMVS. INCIPIT LIBER CONFESSIONVM AVRELII AVGVSTINI DVODECIMVS G, EXPLICIT LIBER VNDECIMVS CONFES sEl Avã EPI. INCIPIT LIBER XII M, EXPLICIT LIB. CONFESSIONV VNDECIMVS. IN- CIPIT DVODECIMVS FELICITER W, INCIPIT LIBER DVODECIMVS P 10 domino W 11 pulsatus O1 13 et longior-inpetratio om. H 14 est om. W )

311
enim, qui petit, accipit et quaerens inueniet et pulsanti aperietur. promissa tua sunt, et quis falli timeat, cum promittit ueritas?

Confitetur altitudini tuae humilitas linguae meae, quoniiam tu fecisti caelum et terram, hoc caelum, quod uideo, terramque, quam calco, unde est haec terra, quam porto. tu fecisti. sed ubi est caelum caeli, domine, de quo audiuimus in uoce psalmi: caelum caeli domino: terram autem dedit filiis hominum? ubi es, caelum, quod non cernimus, cui terra est hoc omne, quod cernimus? hoc enim totum corporeum non ubique totum ita cepit speciem pulchram in nouissimis, cuius fundus est terra nostra, sed ad illud caelum caeli etiam terrae nostrae caelum terra est. et hoc utrumque magnum corpus non absurde terra est ad illud nescio quale caelum, quod domino est, non filiis hominum.

Et nimirum haec terra erat inuisibilis et inconposita et nescio qua profunditas abyssi, super quam non erat lux, quia nulla species erat illi: unde iussisti, ut scriberetur, quod tenebrae erant super abyssum; quid aliud quam lucis absentia? ubi enim lux esset, si esset, nisi super esset eminendo et inlustrando? ubi ergo lux nondum erat, quid erat adesse tenebras nisi abesse lucem? super itaque erant tenebrae, quia super lux aberat, sicut sonus ubi non est, silentium est. et quid est esse ibi silentium nisi sonum ibi non esse? nonne [*](8] Ps. 113,16. 16] Gen. 1, 2. ) [*]( 1 quaerens] qui quaerit HM inuenit CHMOmo 2 qui W1 timeat] metuat PlQ 3 cum om. V promittat H1 4 altitudine baec P1 W1 6 terramque] terram V, et terram C terra (haec add. m. 2) H, terra haec C 7 caeli-psalml om. Q1 domino BPQ\' 8 uocem CV terra V 9 hominis M es] est BCGHMOPQVWedd. non] nos S 10 cui-cernimus om. S 11 totum om. Q1 ita om. V coepit BG. u MPQ, accepit HVmo 12 cui b 13 utr*mque (i ? ras.) H, utrum M e 14 absurdi W at BH illū V 16 terra haec V erat ovi. B 17 quae CH*MQ*Wedd. habyssi W; sic semper 18 n lux W n 19 erat (n add. 111. 2) H 21 ergo] enim H qui V 23 lux super bm ab*era*t H 6 silentium (5 add. m. 2) 0, e. silentium (om. est seq.) W 24 pr. ibi] sibi S alt. ubi S )

312
tu, domine, docuisti hanc animam, quae tibi conStetur? nonne tu, domine, docuisti me, quod priusquam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid, non color non figura, non corpus, non spiritus? non tamen omnino nihil: erat quaedam informitas sine ulla specie.

Quid ergo uocaretur, quo etiam sensu tardioribus atcumque insinuaretur, nisi usitato aliquo uocabulo? quid autem in omnibus mundi partibus reperiri potest propinquius informitati omnimodae quam terra et abyssus? minus enim speciosa sunt pro suo gradu infimo quam cetera superiora perlucida et luculenta omnia.

cur ergo non accipiam informitatem materiae, quam sine specie feceras, unde speciosum mundum faceres, ita conmode hominibus intimatarn, ut appellaretur terra inuisibilis et inconposita, ut, cum in ea quaerit cogitatio, quid sensus attingat, et dicit sibi: "non est intellegibilis forma sicut uita, sicut iustitia, quia materies est corporum, neque sensibilis, quoniam quid uideatur et quid sentiatur in inuisibili et inconposita non est", dum sibi haec dicit humana cogitatio, conetur eam uel nosse ignorando uel ignorare noscendo?

Ego uero, domine, si totum confitear tibi ore meo et calamo meo, quidquid de ista materia docuisti me, cuius antea nomen audiens et non intellegens narrantibus mihi eis, qui non intellegerent, eam cum speciebus innumeris et uariis cogitabam et ideo non eam cogitabam; foedas et horribiles [*]( U 2 materiam informem V 3 distingueris W 5 infjrmitas P nulla H i specia G 6 quo] quod CGMm 7 uisitato W 8 propinquus H infirmitati PQl V, informati CM 11 luculenta] lucentia C cur] cu H e e 13 faceris W commoda V intimata G 14 terra deleta scriptura. tn. 1 add. m. posterior S incomposita W ut] et BCMPQb, oni. HO W; ab ut incipit cap. V in edd. 15 et dicit sibi add. m. post. S dicet BPXQX 16 forma] informitas Q* s. I. materies om. M, materia V e corporum add. m. post. S 17 pr. quid] quod Mmo alt. quid M, quod mo sentiat C 18 in om. SVW dicunt M 19 ignota renoscendo M in 22 nomen antea nom Q 23 telligens (in add. m. 2) H 24 eamque CM specie V 25 pr. cogitabam] haec c. F eam om. F )

313
formas perturbatis ordinibus uoluebat animus, sed formas tamen, et informe appellabam non quod careret forma, sed quod talem haberet, ut, si appareret, insolitum et incongruum auersaretur sensus meus et conturbaretur infirmitas hominis; uerum autem illud quod cogitabam non priuatione omnis formae, sed conparatione formosiorum erat informe, et suadebat uera ratio, ut omnis formae qualescumque reliquias omnino detraherem, si uellem prorsus informe cogitare et non poteram; citius enim non esse censebam, quod omni forma priuaretur, quam cogitabam quiddam inter formam et nihil nec formatum nec nihil, informe prope nihil; et cessauit mens mea interrogare hinc spiritum meum plenum imaginibus formatorum corporum et eas pro arbitrio mutantem atque uariantem, et intendi in ipsa corpora eorumque mutabilitatem altius inspexi, qua desinunt esse quod fuerant et incipiunt esse quod non erant, eundemque transitum de forma in formam per informe quiddam fieri suspicatus sum, non per omnino nihil: sed nosse cupiebam, non suspicari —: et si totum tibi confiteatur uox et stilus meus, quidquid de ista quaestione enodasti mihi, quis legentium capere durabit? nec ideo tamen cessabit cor meum tibi dare honorem et canticum laudis de his, quae dictare non sufficit. mutabilitas enim rerum mutabilium ipsa capax est formarum omnium, in quas mutantur res mutabiles. et haec quid est? numquid animus? numquid corpus? numquid species animi uel corporis? si dici posset: nihil aliquid et: est non est, hoc eam dicerem; et tamen iam utcumque erat, ut species caperet istas uisibiles et conpositas. [*]( 2 et om. W quo H forma V, forma* G 3 ut] et ut BPQb 4 aduersaretur W 5 autem] tamen GM illa Y 6 formonsiorum pI, formosorum GM 7 ueratio (om. uera) FW form*ae S 8 prossus informem F 9 5 censabam M omnis MIS 10 qua Y inter ont. BPQb formam] informe BPQb, formatum mo nec om. BPQb 11 formata M1 nec] et W 12 hinc] in H 14 earumque M* 15 fuerunt C 16 in forma B informem P 18 spicari M 19 quaestione ex confessione F 20 durauit GVl cessabit tamen H cessauit F1 21 dare tibi BPQbm et om. H iis Hm 22 ipse capax F, c. ipsa BPQb 24 animll G1 species om. Q1 25 potest G, potuisset M et est] est et BPQb 26 eam dicerem] unde dicere BPQ )
314

Et unde utcumque erat, ut species caperet istas nisibiles et conpositas, et unde utcumque erat, nisi esset abs te, a quo sunt omnia, in quantumcumque sunt? sed tanto a te longius, quanto dissimilius: neque enim locis. itaque tu, domine, qui non es alias aliud et alias aliter, sed id ipsum et id ipsum, sanctus, sanctus, sanctus, dominus deus omnipotens, in principio, quod est de te, in sapientia tua, quae nata est de substantia tua, fecisti aliquid et de nihilo. fecisti enim caelum et terram non de te: nam esset aequale unigenito tuo ac per hoc et tibi, et nullo modo iustum esset, ut aequale tibi esset, quod de te non esset. et aliud praeter te non erat, unde faceres ea, deus, una trinitas et trina unitas: et ideo de nihilo fecisti caelum et terram, magnum quiddam et paruum quiddam, quoniam omnipotens et bonus es ad facienda omnia bona, magnum caelum et paruam terram. tu eras et aliud nihil, unde fecisti caelum et terram, duo quaedam, unum prope te, alterum prope nihil, unum, quo superior tu esses, alterum, quo inferius nihil esset.

Sed illud caelum caeli tibi, domine; terra autem, quam dedisti filiis hominum cernendam atque tangendam, non erat talis, qualem nunc cernimus et tangimus. inuisibilis enim erat et inconposita et abyssus erat, super quam non erat lux, aut tenebrae erant super abyssum, id est magis quam in abysso. ista quippe abyssus aquarum iam uisibilium [*]( 6] Es. 6, 3. 19] Ps. 113,16. 23} Gen. 1, 2. ) [*]( 1 unde] inde (corr.) cumque S1 ut species-utcumque erat S: orn. BCFGHMOPQVWedd. 2 erat V abs] ut abs W 3 alt. a om. G 4 itaque] istaque BQ, ista quae Pb 5 pr. alias] a. et W, alibi BPQb id om. b et id ipsum ter repetitum BCFHOPQVW edd. 6 dominus om. MW omnipotens om. F 9 eaquale F 10 ac] hac HlW iustum-quod Dna. G 11 pr. te] et F 12 una] uni W trina] trinid tas M de nihilo bis scriptum exh. C 13 quidam (4 add. nt. 2) H parū V 15 tu-et terram add. F* in mg. 17 te om. V 18 alterumesset om. G quod V 19 illud (d in ras.) H terram BFHMPQVWb in autem om. Q1 23 aut] sed GMb, et C 24 abysao (in add. m. 2) G et habyssus W uisibilium iam M )

315
etiam in profundis suis habet speciei suae lucem utcumque sensibilem piscibus et repentibus in suo fundo animantibus: illud autem totum prope nihil erat, quoniam adhuc omnino informe erat; iam tamen erat, quod formari poterat. tu enim, domine, fecisti mundum de materia informi, quam fecisti de nulla re paene nullam rem, unde faceres magna, quae miramur filii hominum. ualde hoc mirabile caelum corporeum, quod firmamentum inter aquam et aquam secundo die post conditionem lucis dixisti: fiat, et sic est factum. quod firmamentum uocasti caelum, sed caelum terrae huius et maris, quae fecisti tertio die dando speciem uisibilem informi materiae, quam fecisti ante omnem diem. iam enim feceras et caelum ante omnem diem, sed caelum caeli huius, quia in principio feceras caelum et terram. terra autem ipsa, quam feceras, informis materies erat, quia inuisibilis erat et inconposita et tenebrae super abyssum: de qua terra inuisibili et inconposita, de qua informitate, de quo paene nihilo faceres haec omnia, quibus iste mutabilis mundus constat et non constat, in quo ipsa mutabilitas apparet, in qua sentiri et dinumerari possunt tempora, quia rerum mutationibus fiunt tempora, dum uariantur et uertuntur species, quarum materies praedicta est terra inuisibilis. [*]( 8] ef. Gen. 1, 6 sq. ) [*]( 1 prof***** (undis uitio membr. interierunt) S 2 et repentibus del. G\'; et serpentibus F fi**** *nimantibus S 3 aut F 4 informe add. S*; scriptwra m. 1 euanuit quid C1 formare V 5 (mun)dum de ma(teria) add. S\' informi] i. & informem materiem de nulla re informi F 6 re] re F (face)res magna add. S\' miraremur W 7 fili V hoc mirabile] enim mir. hoc BCF*GHMOPQYWedd. 8 firmamentum (ma add. m. 2) S intraquam GV et orn. W 9 factum est Qbm 10 quae M 11 tertia F 12 iam-13 diem om. S et om. MV 14 terra] terram CV ipsam CGV 15 alt. erat] e. & inconposita F 16 tenebrae] t. erant b inuisibilis S et inconposita om. F 17 infirmitate G feceres F, faceras V, feceras H omnia haec Y 18 mundus mutabilis H constat] constituit 0 et non constat om. F 19 et in qua H sentire W 21 uariatur O1 praedicata V 22 terra om. M )
316

Ideoque spiritus, doctor famuli tui, cum te conmemorat fecisse in principio caelum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus. nimirum enim caelum caeli, quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis, quamquam nequaquam tibi, trinitati, coaeterna, particeps tamen aeternitatis tuae, ualde mutabilitatem suam prae dulcedine felicissimae contemplationis tuae cohibet et sine ullo lapsu ex quo facta est inhaerendo tibi excedit omnem uolubilem uicissitudinem temporum. ista uero informitas, terra inuisibilis et inconposita, nec ipsa in diebus numerata est. ubi enim nulla species, nullus ordo, nec uenit quicquam et praeterit, et ubi hoc non fit, non sunt utique dies nec uicissitudo spatiorum temporalium.

0 ueritas, lumen cordis mei, non tenebrae meae loquantur mihi. defluxi ad ista et obscuratus sum, sed hinc, etiam hinc adamaui te. erraui et recordatus sum tui. audiui uocem tuam post me, ut redirem, et uix audiui propter tumultus inpacatorum. et nunc ecce redeo aestuans et anhelans ad fontem tuum. nemo me prohibeat: hunc bibam et hunc uiuam. non ego uita mea sim: male nixi ex me, mors mihi fui: in te reuiuesco. tu me alloquere, tu mihi sermocinare. credidi libris tuis, et uerba eorum arcana ualde. [*]( 16] Ezech. 8, 12. ) [*]( 1 doctor spiritus H cum om. V cummouerat F 2 in princ. e fecisses V 3 silet] siljt (licet add. m. 3 s. l.) W, sic et M 5 coaeterna-aeternitatis add. m. post. G quoaeterna F 6 felicitatis Ql n e bile 7 coibet V ullo W 8 excidit W uolumjne G 9 terrae BCHM OPQWsb 10 inconpositae CFHMb ubi] tibi H 11 uenit] incipit M pr. et S: nec BCFGHMOPQVWedd. hoc ubi M 12 itaque F uicissituo F 14 0 lumen ueritas lumen CFHo loquatur W i 15 defluxu (corr. m. 2) P ista V, esca W1 etiam] e. et V 16 audi M 17 impaccatorum W, inpactorum V, peccatorum F 18 redeo] dire- *♦* deleo F anelans F 19 prohibeat 0 pr. hunc] huc V, nunc. F bibam] uiuam V alt. hunc] hunc G, hinc Hm, tunc BCFPQVbo non] nam non BOsPQb 20 sim del. Oa; si BPQ, sed (si b) tamen Mb ex] et STT me mors] memor W in om. F, et in BPQ b reuiuisco BCGH*MW 22 archana BHMOQVW )

317

iam dixisti mihi, domine, uoce forti in aurem interiorem.

quia tu aeternus es, solus habens inmortalitatem, quoniam ex nulla specie motuue mutaris nec temporibus uariatur uoluntas tua, quia non est immortalis uoluntas, quae alia et alia est. hoc in conspectu tuo claret mihi et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. item dixisti mihi, domine, uoce forti in aurem interiorem, quod omnes naturas atque substantias, quae non sunt quod tu es et tamen sunt, tu fecisti\': hoc solum a te non est, quod non est; motusque uoluntatis a te, qui es, ad id quod minus est, quia talis motus delictum atque peccatum est, et quod nullius peccatum aut tibi nocet aut perturbat ordinem imperii tui uel in primo uel in imo. hoc in conspectu tuo claret mihi et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.

Item dixisti mihi uoce forti in aurem interiorem, quod nec illa creatura tibi coaeterna est, cuius uoluptas tu solus es teque perseuerantissima castitate hauriens mutabilitatem suam nusquam et numquam exerit et te sibi semper praesente, ad quem toto affectu se tenet, non habens futurum quod expectet nec in praeteritum traiciens quod meminerit, nulla uice uariatur nec in tempora ulla distenditur. o beata, si qua ista est, [*]( 2] I Tim. 6, 16. ) [*]( 1 domine om. VW aure interiore CH 2 es] et H 3 mutari W, maturis G 4 immortalilaw C, mortalis H 5 hoc] h. est W clarescat] et cl. W 6 munifestatione M persistat W 7 mihi om. B in aurem add. F* 8. I. aure interiore CM 9 hoc S: et hoc cet. et edd. quod n. est om. W 10 a te] at F, recedit a te Q* in mg. 11 delectum W, delictum (u ex a corr.) V 18 imo (om. in) G 16 aure interiore CM 1 uotaptM 17 cuius] curis G uoluntas JBHPQVbm, uoluntas F teque] eque W 18 perseuerantia M auriens CVW mutabilitate sua Q numquam et nusquam bm 19 exierit BPQ, ex se erit V praesentem CMW, p d praesente B ad quem] atque BFPQW, a quem (4 et em m. 3 in ras.) 0 20 tenere V quod expo futurum CGMm spectet BV 21 traiciens suppleuit S* 22 o beata si qua suppleuit 81 ista om. V )

318
inhaerendo beatitudini tuae, beata sempiterno inhabitatore te atque inlnstratore suo! nec inuenio, quid libentius appellandum existimem caelum caeli domino quapi domum tuam contemplantem delectationem tuam sine ullo defectu egrediendi in aliud, mentem puram concordissime unam stabilimento pacis sanctorum spirituum, ciuium ciuitatis tuae in caelestibus super ista caelestia.

Vnde intellegat anima, cuius peregrinatio longinqua facta est, si iam sitit tibi, si iam factae sunt ei lacrimae suae panis, dum dicitur ei per singulos dies: ubi est deus tuus? si iam petit a te unam et hanc requirit, u t inhabitet in domo tua per omnes dies uitae suae? et quae uita eius nisi tu? et qui dies tui nisi aeternitas tua, sicut anni tui, qui non deficiunt, quia idem ipse es? hinc ergo intellegat anima, quae potest, quam longe super omnia tempora sis aeternus, quando tua domus, quae peregrinata non est, quamuis non sit tibi coaeterna, tamen indesinenter et indeficienter tibi cohaerendo nullam patitur uicissitudinem temporum. hoc in conspectu tuo claret mihi et magis magisque clarescat, oro te, atque in hac manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.

Ecce nescio quid informe in istis mutationibus rerum extremarum atque infirmarum, et quis dicet mihi, nisi quisquis per inania cordis sui cum suis phantasmatis uagatur et uoluitur, [*]( 3] Ps. 113, 16. 9] Ps. 41, 3. 4 et 11. 11] Ps. 26,4. 13] Ps. 101, 28. ) [*]( 1 beatitadine P1 inhabitatorS F te atque in suppleuit S* 0 2 quid M appellando O1, appellautum F estimem V 3 caelum caeli mppl. S* 4 egredienti G 5 concordissimo M* una W pacis scorum suppl. S* 6 ciuium om. FQl 7 ista om. Q1 8 intelle(gat) suppl. S* cuius] cyuis W, quantum 1 peregrinatio** M, peregrinatione l 9 tibi add. P* facta C 10 panes M\' dum-tuus om. Q 1 11 petiit B 12 domu V 13 qui] quae B tui] tu VW 14 deficient FH 16 scis F peregrina VW 17 deflcienter F O 18 coerendo W uicissitudine W 19 et om. W 20 ora F hanc V, hanc G manifestationem V 22 qd M forme P 23 infimarum MP* quid dicit F 24 cordis] corporis F phantasmatibus G*Medd., fantasmatibus BCFPQ inuoluitur F )

319
quis nisi talis dicet mihi, quod deminuta atque consumpta omni specie, si sola remaneat informitas, per quam de specie in speciem res mutabatur et uertebatur, possit exhibere uices temporum? omnino enim non potest, quia sine uarietate motionum non sunt tempora: et nulla uarietas, ubi nulla species.

Quibus consideratis, deus meus, quantum donas, quantum me ad pulsandum excitas quantumque pulsanti aperis, duo reperio, quae fecisti carentia temporibus, cum tibi neutrum coaeternum sit: unum, quod ita formatum est, ut sine ullo defectu contemplationis, sine ullo interuallo mutationis, quamuis mutabile, tamen non mutatum aeternitate atque inconmutabilitate perfruatur; alterum, quod ita informe erat, ut ex qua forma in quam formam uel motionis uel stationis mutaretur, quo tempori subderetur, non haberet. sed hoc ut informe esset, non reliquisti, quoniam fecisti ante omnem diem in principio caelum et terram, haec duo quae dicebam. terra autem inuisibilis erat et inconposita et tenebrae super abyssum. quibus uerbis insinuatur informitas, ut gradatim excipiantur, qui omnimodam speciei priuationem nec tamen ad nihil peruentionem cogitare non possent, unde fieret alterum caelum et terra uisibilis atque conposita et aqua speciosa et quidquid deinceps in constitutione huius mundi non sine diebus factum conmemoratur, quia talia sunt, ut in eis agantur [*]( 15] Gen. 1, 1. ) [*]( 1 dicit FW, decet M demmuta S, diminuta CHIMWedd. 2 spea ciei (om. si) V in speciem om. G 3 mutabitur F exibere YW 6 quibus om. H quantum donas dš meus BCFOHMOPQVW edd. 7 pulsantium V 9 sit] sibi sit M unum] in unum S 10 contemplatione G defectu interuallo Q 11 aeternitate S: tua ae. B CFG HM 0*PQVedd., tu ae. 01W 13 quam formam] qua forma V 14 quo] cui CM temporis W subrideretur V ut om. F 16 dicebamus H 17 erat (om. et) G 18 exipiantur V 19 ad priuationem W 20 nihilum CGHM possent scripsi: posset S, possunt cet. et edd. d alterutrum G, alium H 21 terra F, altera terra V spesiosa F1, tuti spatiosa V 22 constitutionem CH, constionem (tnti a m. 2) M 23 conmemoratur (con e corr. post ras.) S, cu comemoratur V , )

320
uicissitudines temporum propter ordinatas conmutationes motionum atque formarum.

Hoc interim sentio, deus meus, cum audio loquentem scripturam tuam: in principio fecit deus caelum et terram: terra autem erat inuisibilis et inconposita et tenebrae erant super abyssum, neque conmemorantem, quoto die feceris haec, sic interim sentio propter illud caelum caeli, caelum intellectuale, ubi est intellectus nosse simul, non ex parte, non in aenigmate, non per speculum, sed ex toto, in manifestatione, facie ad faciem; non modo hoc, modo illud, sed, quod dictum est, nosse simul sine ulla uicissitudine temporum, et propter inuisibilem atque inconpositam terram sine ulla uicissitudine temporum, quae solet habere modo hoc et modo illud, quia ubi nulla species, nusquam est hoc et illud: propter duo haec, primitus formatum et penitus informe, illud caelum, sed caelum caeli, hoc uero terram, sed terram inuisibilem et inconpositam, propter duo haec interim sentio sine commemoratione dierum dicere scripturam tuam: in principio fecit deus caelum et terram. statim quippe subiecit, quam terram dixerit. et quod secundo die commemoratur factum firmamentum et uocatum, caelum insinuat, de quo caelo prius sine diebus sermo locutus sit.

Mira profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies blandiens paruulis: sed mira profunditas, deus [*]( 4] Gen. 1, 1. 8] I Cor. 13, 12. 21] Gen. 1, 7 sq.. ) [*]( 1 teporum 0 temporum-conmutationes bis scripta exh. V 6 quoto die] quod hodie GHVWb, quo die CFM 7 feceres F hoc Ml sim 0 interim] enim H illum HiSY 8 est om. G simili H 9 in om. GlV 10 manifestationem V 11 uicissitudine (uiciss ex corr. post ras.) S 13 ulla] illa F 14 et modo suppl. S\' ubi om. V, illi(?) P1 et] aut BFPQb 15 illuc W (pri)mitus for(matum) suppl. S* . nO for.matum ( n0 add. m. post.) G 16 terram sed suppl. S* 18 sine comme add. S\' 19 caelum et add. 8\' quicpe F, q; Q1 20 terra W (se)cundo die com add. S\' commemorat G 21 caelum om. W quo de F caelo suppl. S* 23 quorum om. V 24 superficiens V paruulus W )

321
meus, mira profunditas! horror est intendere in eam, horror honoris et tremor amoris. odi hostes eius uehementer: o si occidas eos de gladio bis acuto, et non sint hostes eius! sic enim amo eos occidi sibi, ut uiuant tibi. ecce autem alii non reprehensores, sed laudatores libri Geneseos: "non" inquiunt "hoc uoluit in his uerbis intellegi spiritus dei, qui per Moysen famulum eius ista conscripsit, non hoc uoluit intellegi, quod tu dicis, sed aliud, quod nos dicimus." quibus ego te arbitro, deus omnium nostrum, ita respondeo.

Num dicetis falsa esse, quae mihi ueritas uoce forti in aurem interiorem dicit de uera aeternitate creatoris, quod nequaquam eius substantia per tempora uarietur nec eius uoluntas extra eius substantiam sit? unde non eum modo uelle hoc modo uelle illud, sed semel et simul et semper uelle omnia quae uult, non iterum et iterum neque nunc ista nunc illa nec uelle postea quod nolebat aut nolle quod nolebat prius, quia talis uoluntas mutabilis est et omne mutabile aeternum . non est; deus autem noster aeternus est. item, quod mihi dicit in aurem interiorem, expectatio rerum uenturarum fit contuitus, cum uenerint, idemque contuitus fit memoria, cum praeterierint: omnis porro intentio, quae ita uariatur, mutabilis est, et omne mutabile aeternum non est: deus autem noster aeternus est. haec colligo atque coniungo et inuenio deum meum, deum aeternum non aliqua noua uoluntate condidisse creaturam nec scientiam eius transitorium aliquid pati. [*]( 2] cf. Ps. 188, 22. 3] cf. Ps. 149, 6. ) [*]( 1 pr. honor F horror-eam om. Q1 alt. horor CIG 1M, honor F i e 2 odio V 2 (et 3) hostis W eius om. M 3 eas MP 4 tibi ecce tibi F alia F 5 genesseos P 6 spiritus-intellegi om. M 7 ita V quid V 8 ego] ergo Fl M arbitro om. W1; arbitror BSV, arbitre F, arbitrior M 9 nostrorum BCGPlbm 10 nunc BV forti (i ex e corr.) 0 11 aure interiori CM de-creatoris bis scripta exh. Bx 12 uoluptas G 13 substantia W 15 ista] ista neq. M 16 nolabat G prius nolebat bm 17 mutabile] mutabilia F 18 dicit mihi dicit G, mihi dicitur H 19 aure CHM interiori CM spectatio C 20 uenerit MV itemque W 21 praeterieri*t (n ras.) S, praeterierit M 23 collego W dnrn (n semieras.) P 24 noua om. V tali noua H condedisae W 25 transitoria M, transitoriij; F ) [*]( XXXIII. Aur. Augnstini conff. (Aug. 1, 1). ) [*]( 21 )

322

Quid ergo dicetis, contradictores? an falsa sunt ista? "non" inquiunt. quid illud? num falsum est omnem naturam formatam materiamue formabilem non esse nisi ab illo, qui summe bonus est, quia summe est? "neque hoc negamus" inquiunt. quid igitur? an illud negatis, sublimem quandam esse creaturam tam casto amore cohaerentem deo uero et uece aeterno, ut, quamuis ei coaeterna non sit, in nullam tamen temporum uarietatem et uicissitudinem ab illo se resoluat et defluat, sed in eius solius aeracissima contemplatione requiescat, quoniam tu, deus, diligenti te, quantum praecipis, ostendis ei te et sufficis ei, et ideo non declinat a te nec a se? haec est domus dei non terrena neque ulla caelesti mole corporea, sed spiritalis et particeps aeternitatis tuae, quia sine labe in aeternum. statuisti enim eam in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuisti et non praeteribit. nec tamen tibi coaeterna, quoniam non sine initio: facta est enim.