Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Numquid, domine, cum tua sit aeternitas, ignoras, quae tibi dico, aut ad tempus uides quod fit in tempore? cur ergo tibi tot rerum narrationes digero? non utique per me noneris ea, sed affectum meum excito in te et eorum, qui haec legunt, ut dicamus omnes: magnus dominus et laudabilis ualde. iam dixi et dicam: amore amoris tui facio istuc. nam et oramus, et tamen ueritas ait: nouit pater uester quid uobis opus sit, priusquam petatis ab eo. affectum ergo nostrum patefacimus in te confitendo tibi miserias nostras et misericordias tuas super nos, ut liberes nos omnino, quoniam coepisti, ut desinamus esse miseri in nobis et beatificemur in te, quoniam uocasti nos, ut simus pauperes spiritu et mites et lugentes et esurientes ac sitientes iustitiam et misericordes et mundicordes et pacifici. ecce narraui tibi multa, quae potui [*]( 2] Ps. 21, 27. 8] Ps. 95, 4. 10] Matth. 6, 8. 15] cf. Matth. 5, 8-9. ) [*]( 1 u copio GP i saturare G 2 laudant CFGMOmo eum. amen. BOP EXPLC CONFESSIONVM LIB X INCP LIB XI EIVSD. S, EXPLI- CIT LIBER X - INCIPIT LIBER XI BCQW, INCIPIT LIBER XI P, EXPLICIT LIBER X - INCIPIT XI OV, EXPLICIT LIBER CONFES- SIONVM AVRELII AVGVSTINI X IN ADIVTORIO ALTISSIMI DÑI DI NRI FELICITER. AM. G, EXPLICIT LIB . X • CONFESSIONVM AVGVSTINI EPl INCIPIT LIBER VNDECIMVS M, LIB XI add. 1n. post. in mg. F. 0 ) [*](4 num C cum om. F 5 ad om. M qu*d (i ras.) P 6 utique] utique ut BCFGHMOPQVWedd. noueras F 7 eas C exito V et] ut W1 legunt haec H 8 discamus W 9 istud CFGM0 *W3 edd. a 11 quam (prius om.) S ab eo] adeo C 12 urSs W1 14 ut—nos om. W beatificentur Ml 16 esurientes (om. et) V iustitia F tert. et] ac V 17 mundicorde BG*M*W* qm potui W )

281
et quae nolui, quoniam tu prior uoluisti, ut confiterer tibi, domino deo meo, quoniam bonus es, quoniam in saeculum misericordia tua.

Quando autem sufficio lingua calami enuntiare omnia hortamenta tua et omnes terrores tuos et consolationes et gubernationes, quibus me perduxisti praedicare uerbum et sacramentum tuum dispensare populo tuo? et si sufficio haec enuntiare ex ordine, caro mihi ualent stillae temporum. et olim inardesco meditari in lege tua et in ea tibi confiteri scientiam et inperitiam meam, primordia inluminationis tuae et reliquias tenebrarum mearum, quousque deuoretur a fortitudine infirmitas. et nolo in aliud horae diffluant, quas inuenio liberas a necessitatibus reficiendi corporis et intentionis animi et seruitutis, quam debemus hominibus et quam non debemus et tamen reddimus.

Domine deus meus, intende orationi meae, et misericordia tua exaudiat desiderium meum, quoniam non mihi soli aestuat sed usui uult esse fraternae caritati: et uides in corde meo quia sic est. sacrificem tibi famulatum cogitationis et linguae meae, et da quod offeram tibi. inops enim et pauper sum, tu diues in omnes inuocantes te, qui securus curam nostri geris. circumcide ab omni temeritate omnique mendacio interiora et exteriora mea, labia mea. sint castae deliciae meae scripturae tuae, nec fallar in eis nec fallam ex eis. domine, [*]( 1] Ps. 117, 1. 20] Ps. 85, 1. 21] Rom. 10, 12. ) [*]( 2 saecula V 3 tua] eius PlQl 4 autem om. V 5 ortamenta HXV 7 si om. M enarrare C 8 caro] i raro 0\' in mg. stellae 1 timporvm. FGM1 temporum M 9 medicari 81 pr. in om. M legem tuam GM inscientiam CFM 10 et inperitiam] etia peritiam V 11 deh uorentur M infirmitatis F 12 orae (h add. m. 2) W difluant PQV, e defluant CGM inuento V 13 intentiones FM\' 16 intendi P 18 sed] ut Ml uult usui HV caritatis P\' 19 sacrificem] ut sacrificem BPQb famulatu V 20 inobs FW 21 inuocantes] qui inuocant F geris nostri H, nostram geris C 22 ab omnique BPQb 23 exteriora (om. mea) BCFGHMOPQVW edd. 24 ne* fallor M fallam] fallar F )

282
adtende et miserere, domine dens mens, lux caecorum et uirtus infirmorum statimque lux uidentium et uirtus fortium, adtende animam meam et audi clamantem de profundo. nam nisi assint et in profundo aures tuae, quo ibimus? quo clamabimus? tuus est dies et tua est nox: ad nutum tuum momenta transuolant. largire inde spatium meditationibus nostris in abdita legis tuae neque aduersus pulsantes claudas eam. neque enim frustra scribi uoluisti tot paginarum opaca secreta, aut non habent illae siluae ceruos suos recipientes se in eas et resumentes, ambulantes et pascentes, recumbentes et ruminantes. o domine, perfice me et reuela mihi eas. ecce uox tua gaudium meum, uox tua super affluentiam uoluptatum. da quod amo: amo enim. et hoc tu dedisti. ne dona tua deseras nec herbam tuam spernas sitientem. confitear tibi quidquid inuenero in libris tuis et audiam uocem laudis et te bibam et considerem mirabilia de lege tua ab usque principio, in quo fecisti caelum et terram, usque ad regnum tecum perpetuum sanctae ciuitatis tuae.

Domine, miserere mei et exaudi desiderium meum. puto enim, quod non sit de terra, non de auro et argento et lapidibus aut decoris uestibus aut honoribus et potestatibus aut uoluptatibus carnis neque de necessariis corpori et huic uitae [*]( 3] cf. Ps. 129,1. 4] Ps. 73,16. 15] Ps. 25,7. ) [*]( 1 dux M caecorum] caelorum C 2 uiuentium B 3 anime mee F 4 cum ibimus (om. quo) W quo clamabimus] et clamabimus BPQ U tues G 6 meditationi FGM, mendationibus W nostrae FGM abdito F 7 pulsante B 10 et ambulantes BPQb recubantes Mb 11 uox] uxor Ml 12 super afluentiam ClS, super affluentia GH, superfluentiam W, superfluentium BFPQb, superaffluentium M 13 dedisti] dedisti mihi FGM ne] nec BOIPQb desera V nec erbam F, ne ceruam V 14 spernes W, deseras MV scientem W in libris quicquid inuenero tuis V 15 et te] tue W, tu et te F uiuam OSVW 16 usque in principio BPQ in quo] usq, S 17 tecum] tuum CM non 18 tuae ex meae corr. P 20 sit B aut de lapidibus FGMb, et de nt lapidibus mo 21 pr. aut] ac FM decorib; F et] aut W a uoluptatibus (ut add. m. 2) W 22 corporis BGMIPQVb, carnis H )

283
peregrinationis nostrae, quae omnia nobis adponuntur quaerentibus regnum et iustitiam tuam. uide, deus meus, unde sit desiderium meum. narrauerunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, domine. ecce unde est desiderium meum. uide, pater, aspice et uide et adproba, et placeat in conspectu misericordiae tuae inuenire me gratiam ante te, ut aperiantur pulsanti mihi interiora sermonum tuorum. obsecro per dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, uirum dexterae tuae, filium hominis, quem confirmasti tibi mediatorem tuum et nostrum, per quem nos quaesisti non quaerentes te, quaesisti autem, ut quaereremus te, uerbum tuum, per quod fecisti omnia, in quibus et me, unicum tuum, per quem uocasti in adoptionem populum credentium, in quo et me: per eum te obsecro, qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. ipsos quaero in libris tuis. Moyses de illo scripsit: hoc ipse ait, hoc ueritas ait.

Audiam et intellegam, quomodo in principio fecisti caelum et terram. scripsit hoc Moyses, scripsit et abiit, transiit hinc a te ad te neque nunc ante me est. nam si esset, tenerem eum et rogarem eum et per te obsecrarem, ut mihi ista panderet, et praeberem aures corporis mei sonis erumpentibus ex ore eius, et si hebraea uoce loqueretur, frustra [*]( 1] Matth. 6, 33. 3] Ps. 118, 85. 9] Ps. 79,18. 11] cf. Io. 1, 3. 13] cf. Gal. 4, 5. 14] Rom. 8, 34. 15] Col. 2, 3. 17] cf. Io. 5, 46. 18] Gen. 1, 1. ) [*]( 1 apponuntur nobis H, nobis opponuntur P1 2 tuam] eius V deus] dnB deus BPQ edd. 3 narrauerunt-meum add. M\' in mg. iniuste W delectationes] delectationes suas BPQ b, fabulationes V 4 sicut] ita ut CF domine om. M 5 uide pater om. Q1 6 tuae ex suae corr. Pl 7 mihi pulsanti F 9 uerum F 11 *ut (a ras.) W quaeremus FE 1M 12 quod] que F omnia fecisti G et in quibus (om. et me) M 13 adoptione M 16 et scientiae om. W ipsum BPQbm 17 ipse] et ipse W hoc ueritas ait bis scripta exhib. H ueritas] ipse H 19 scribsit S; sic saepe, et scripsit M habiit Ml W 20 transiuit BPQWedd. a] ad H a te om. Qb ad te om. P neque] neque enim BPQVb 21 et rogarem eum om. V 22 praeh uenirem M aure V 23 ure F ebrea M )

284
pulsaret sensum meum nec inde mentem meam quicquam tangeret; si autem latine, scirem quid diceret. sed unde scirem, an uerum diceret? quod si et hoc scirem, num ab illo scirem? intus utique mihi, intus in domicilio cogitationis nec hebraea nec graeca nec latina nec barbara ueritas sine oris et linguae organis, sine strepitu syllabarum diceret: "uerum dicit" et ego statim certus confidenter illi homini tuo dicerem: "uerum dicis." quum ergo illum interrogare non possim, te, quo plenus uera dixit, ueritas, rogo, te, deus meus, rogo, parce peccatis meis, et qui illi seruo tuo dedisti haec dicere, da et mihi haec intellegere.

Ecce sunt caelum et terra, clamant, quod facta sint; mutantur enim atque uariantur. quidquid autem factum non est et tamen est, non est in eo quicquam, quod ante non erat: quod est mutari atque uariari. clamant etiam, quod se ipsa non fecerint: "ideo sumus, quia facta sumus; non ergo eramus, antequam essemus, ut fieri possemus a nobis. " et uox dicentium est ipsa euidentia. tu ergo, domine, fecisti ea, qui pulcher es: pulchra sunt enim; qui bonus es: bona sunt enim; qui es: sunt enim. nec ita pulchra sunt nec ita bona sunt nec ita sunt, sicut tu conditor eorum, quo conparato nec pulchra sunt nec bona sunt nec sunt. scimus haec, gratias tibi, et scientia nostra scientiae tuae conparata ignorantia est.

Quomodo autem fecisti caelum et terram et quae machina tam grandis operationis tuae? non enim sicut homo artifex formans corpus de corpore arbitratu animae ualentis [*]( 1 3 an] si V num-scirem om. F 6 lingua W silabarum H duceret F 8 uerbum F quum S: cum cet. non om. F possem V te] te te C, de F 9 uera] ueritas F ueritas om. F pace V et 10 tuo om. V mihi et haec ***** (dicere ras.) M, da mihi haec et W non 12 terram C quod] an quod V 13 factum (non add. m. 2) M 14 quidda qua F 15 fuerat FG se add. 81 s. I. 16 ergo] ero F 17 possimus FW a] in V 18 ipse uidentie W 19 qui* G 20 bona sunt] snnt bona sunt F 21 cognitor 0 cui comparata H\'jQ\'mo 22 scimus enim F 24 quomodo] in principio fecit deus caelum et terram. q. b autem om. V tam machina V, machinata (~ add. m. 3) W, machina tanta M2 25 grandis om. M 26 uolentis V. )

285
imponere utcumque speciem, quam cernit in semet ipsa interno oculo — et unde hoc ualeret, nisi quia tu fecisti eam? — et imponit speciem iam exsistenti et habenti, ut esset, ueluti terrae aut lapidi aut ligno aut auro aut id genus rerum cuilibet. et unde ista essent, nisi tu instituisses ea? tu fabro corpus, tu animam membris imperitantem fecisti, tu materiam, unde facit aliquid, tu ingenium, quo artem capiat et uideat intus quid faciat foris, tu sensum corporis, quo interprete traiciat ab animo ad materiam id quod facit, et renuntiet animo quid factum sit, ut ille intus consulat praesidentem sibi ueritatem, an bene factum sit. te laudant haec omnia creatorem omnium. sed tu quomodo facis ea? quomodo fecisti, deus, caelum et terram? non utique in caelo neque in terra fecisti caelum et terram neque in aere aut in aquis, quoniam et haec pertinent ad caelum et terram, neque in uniuerso mundo fecisti uniuersum mundum, quia non erat, ubi fieret, antequam fieret ut esset. nec manu tenebas aliquid, unde faceres caelum et terram: nam unde tibi hoc, quod tu non feceras, unde aliquid faceres? quid enim est, nisi quia tu es? ergo dixisti et facta sunt atque in uerbo tuo fecisti ea.

Sed quomodo dixisti? numquid illo modo, quo facta est uox de nube dicens: hic est filius meus dilectus? illa enim uox acta atque transacta est, coepta et finita. sonuerunt syllabae atque transierant, secunda post primam, tertia post secundam atque inde ex ordine, donec ultima post ceteras [*](20] Ps. 32, 9. 6. 22] Matth. 3, 17 et 17, 5. ) [*]( 1 ut cum (om. que) V ipsam W 2 eum BPQ, ea G 3 imterrae aut ponet C iam] tam G 4 lapidi aut Q rerum om. F 5 ee H 6 animum BCFGHMOPQVWedd. imperitantem] impleri tantum F 7 arte V capit CFM, capiant H1 et] ut C\'FGM 8 quid] q<t F interpretetur G *, interpt*etur (r ras.) H, interpretetur et M 9 trahiciat FW ad animu F ad-animo om. H renuntiat V 11 laudent M, laudant enim F omnia haec V 13 caelum et terram ds G nonterram ovi. V1 in terram V 15 pertinet H alt. et] ad V 16 fecisti -mundum om. F erit M 17 teneb*as (r ras.) V 19 est] est hoc M tu es] tua est V 20 ergo] ergo et M 21 quo om. F 24 tertia* (m m ras.) H secunda (m m. 3) W 25 cetras F )

286
silentiumque post ultimam. unde claret atque eminet, quod creaturae motus expressit eam seruiens aeternae uoluntati tuae ipse temporalis. et haec ad tempus facta uerba tua nuntiauit auris exterior menti prudenti, cuius auris interior posita est ad aeternum uerbum tuum. at illa conparauit haec uerba temporaliter sonantia cum aeterno in silentio uerbo tuo et dixit: aliud est longe, longe aliud est. haec longe infra me sunt nec sunt, quia fugiunt et praetereunt: uerbum autem dei mei supra me manet in aeternum. si ergo uerbis sonantibus et praetereuntibus dixisti, ut fieret caelum et terra, atque ita fecisti caelum et terram, erat iam creatura corporalis ante caelum et terram, cuius motibus temporalibus temporaliter uox illa percurreret. nullum autem corpus ante caelum et terram, aut si erat, id certe sine transitoria uoce feceras, unde transitoriam -uocem faceres, qua diceres ut fieret caelum et terra. quidquid enim illud esset, unde talis uox fieret, nisi abs te factum esset, omnino non esset. ut ergo fieret corpus, unde ista uerba fierent, quo uerbo a te dictum est?

Vocas itaque nos ad intellegendum uerbum, deum apud te deum, quod sempiterne dicitur et eo sempiterne dicuntur omnia. neque enim finitur, quod dicebatur, et dicitur aliud, ut possint dici omnia, sed simul ac sempiterne omnia: alioquin iam tempus et mutatio et non uera aeternitas nec uera inmortalitas. hoc noui, deus meus, et gratias ago. noui, confiteor tibi, domine deus, mecumque nouit et benedicit te [*](3 et om. F uerbo tuo M* nuntiabit V 4 exterior (ex ex in corr. m. 1) S aris F 5 ad GV 6 aeter F in om. H 7 pr. longe om. BCFHPQVWmo aliud est] est aliud est F 8 quia] qui H fugiunt] fiunt W dei] domini BPQ edd. 9 uerbi Y 10 terram FHI atque - 12 terram om. V 11 iam] autem S 12 mo*tibus (n ras.) H tem cprporalibus F 13 percurret V, recurreret W ante] un V terra V 14 uoci F 15 terram W 16 illuc M e G uox talis W 17 omnino non esset om. W 18 uerba ista F a te] ante F 19 itaque bis script. exh. M deum] tuu ilfs s. I. 20 te om. V pr. sempiterne] sempiternum G eo] haec BPQ 21 enim-omnia sed bis scripta exhibet F alt. dicetur F 22 alioqui CIWl 25 deus om. BCFGHM OPQVWedd. nouite et benedicite (om. te) W )

287
quisquis ingratus non est certae ueritati. nouimus enim, domine, nouimus, quoniam in quantum quidque non est quod erat et est quod non erat, in tantum moritur et oritur. non ergo quicquam uerbi tui cedit atque succedit, quoniam uere inmortale atque aeternum est. et ideo uerbo tibi coaeterno simul et sempiterne dicis omnia, quae dicis, et fit, quidquid dicis ut fiat; nec aliter quam dicendo facis: nec tamen simul et sempiterna fiunt omnia, quae dicendo facis.

Cur, quaeso, domine deus meus? utcumque uideo, sed quomodo id eloquar nescio, nisi quia omne, quod esse incipit et esse desinit, tunc esse incipit et tunc desinit, quando debuisse incipere uel desinere in aeterna ratione cognoscitur, ubi nec incipit aliquid nec desinit. ipsum est uerbum tuum, quod et principiuta est, quia et loquitur nobis. sic in euangelio per carnem ait, et hoc insonuit foris auribus hominum, ut crederetur et intus quaereretur et inueniretur in aeterna ueritate, ubi omnes discipulos bonus et solus magister docet. ibi audio uocem tuam, domine, dicentis mihi, quoniam ille loquitur nobis, qui docet nos, qui autem non docet nos, etiam si loquitur, non nobis loquitur. quis porro nos docet nisi stabilis ueritas? quia et per creaturam mutabilem cum admonemur, ad ueritatem stabilem ducimur, ubi uere discimus, cum stamus et audimus eum et gaudio gaudemus propter uocem sponsi, reddentes nos, unde sumus. et ideo principium, [*]( 14] cf. Io. 8, 25. 23] Io. 3, 29. ) [*]( 1 enim om. BCFGHMOPQVWedd. 2 quidque] quiq. FV, quidquid edd. quod est (om. non et erat) H 4 uerbo tuo CM atque suca cedit om. S 6 sempiterno GM\' quae] q* H 7 alt. nec-facis om. Q1 simul] et simul m sempiterne Hm 9 quaeso] quaeso te PQb 10 quod om. BxPQl 11 et tunc desinit om. V; in mg. add. m.2: omne quod ãe incipit & ee desinit alt. tunc] tunc esse Hm 14 in principium W quia] qui GM\'b eloquitur (om. et) W euangelio] euangelio loquitur F 16 recederetur V et inueniretur om. V 17 bonos FW solos W 18 ubi G audia M, obaudio V dicent*is (e ? ras.) S, dicentem b 20 non om. V nos om. V 21 motabilem V admone*mur (t ras.) F 22 dicimur HIMIWI ibi (JHIMOV uera M 24 reddentis (i ex e corr.) 0, retdentes F )

288
quia nisi maneret, cum erraremus, non esset quo rediremus. cum autem redimus ab errore, cognoscendo utique redimus; ut autem cognoscamus, docet nos, quia principium est et loquitur nobis.