Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Quid igitur tibi in hoc genere temptationis, domine, confiteor? quid, nisi delectari me laudibus? sed amplius ipsa ueritate quam laudibus. nam si mihi proponatur, utrum malim furens aut in omnibus rebus errans ab omnibus hominibus laudari an constans et in ueritate certissimus ab omnibus nitnperari, uideo quid eligam. uerum tamen nollem, ut uel augeret mihi gaudium cuiuslibet boni mei suffragatio oris alieni. sed auget, fateor, non solum, sed et uituperatio minuit. et cum ista miseria mea perturbor, subintrat mihi excusatio, quae qualis sit, tu scis, deus; nam me incertum facit. quia enim nobis imperasti non tantum continentiam, id est a quibus rebus amorem cohibeamus, uerum etiam iustitiam, id est quo eum conferamus, nec te tantum noluisti a nobis uerum etiam proximum diligi, saepe mihi uideor de prouectu aut spe proximi delectari, cum bene intellegentis laude delector, et rursus eius malo contristari, cum eum audio uituperare quod aut ignorat aut bonum est. nam et contristor aliquando laudibus meis, [*]( 1 p sentiscire F, per se disoere BGH*P*QW 2 se om. F laude uera (a M. 2) M, laudauero W 3 possimus MW num (om. quid) PQ 5 qui ex quod corr. M detestatur P 6 ad W 8 sine quo] si nequeo V 9 alt. aut] ut F egre V, egere W abfuerit C*GQ*mo, affuerit BHQlb, adfuerit FMlp, afuerim W, affuerim V 11 delectare FH ueritate ipsa V 12 proponatur (ur in ras. m. 2) 0, praeponatur H malis H1, male F, malum P1 14 hominibus W 15 que diligam W uerum tam F uel om. F, uellet V 16 augere V, augerem W suffragratio 0, suffragati M, suffragio PlQt, suffragium BPQ 17 pr. et om. C 18 ita W quae] hique F 20 imperasti nobis F (et 21) id est] id M, sic saepe 21 quo eum] coeum W 23 profectu edd. aut] haud M* spe] saepe M 24 laudem W 25 uituperari M_ ) [*]( XXXIII. Anr. Angastini conff. (Aug. 1,1). ) [*]( 18 )
Ecce m te, ueritas, uideo non me laudibus meis propter me, sed propter proximi utilitatem moueri oportere. et utrum ita sim, nescio. minus mihi de hac re notus sum ipse quam tu. obsecro te, deus meus, et me ipsum mihi indica, ut confitear oraturis pro me fratribus meis, quod in me saucium conperero. iterum me diligentius interrogem. si utilitate proximi moueor in laudibus meis, cur minus moueor, si quisquam alius iniuste uituperetur quam si ego? cur ea contumelia magis mordeor, quae in me quam quae in alium eadem iniquitate coram me iacitur? an et hoc nescio? etiamne id restat, ut ipse me seducam et uerum non faciam coram te in corde et lingua mea? insaniam istam, domine, longe fac a me, ne oleum peccatoris mihi sit os meum ad inpinguandum caput meum.
Egenus et pauper ego sum et melior in occulto gemitu displicens mihi et quaerens misericordiam tuam, donec [*]( 20] cf. Gal. 6,3. 21] cf.Io.3,21. 22] Ps. 140,5. 24] Ps. 108,22. ) [*]( 1 ea om. F ipse mihi mo displitio F 2 plures F aestimentur (corr. m. 2) 0, aestimatur F, extimantur V extimanda V 5 ullius M 6 iucundiora—placent add. S* s. l. iocundiora BctGOQWb sunt mihi 0 et cum M 8 quae] qm W 9 ergo me H 10 meii G, ei W 11 uideo om. M meis om. P1 propter om. H 12 utilitate H mouere FPQ oporteret (om. et) V 13 sim] sit BHPQbm de] in BCF GHMOPQVWedd. tu] tibi CHMQ* 14 te] et te V 15 oracuris S, araturis W 17 in om. M 18 uituperatur V, uituperet F aae moueor W 19 im me O1, me (om. in) F quamq* (aae add. m. 2) 0 eandem F, me ad eam F iniquitatem FV 20 seduceam F 21 in d lingua CW 22 dSE ne W, sne 0 ne] dne F 24 sum ego PQ V )
Intus etiam, intus est aliud in eodem genere temtationis malum, quo inanescunt qui placent sibi de se, quamuis aliis uel non placeant uel displiceant nec placere affectent ceteris. sed sibi placentes multum tibi displicent non tantum de non bonis quasi bonis uerum etiam de bonis tuis quasi suis, aut etiam sicut de tuis, sed tamquam de meritis suis, aut etiam sicut ex tua gratia, non tamen socialiter gaudentes, sed aliis inuidentes eam. in his omnibus atque in huius modi periculis et laboribus uides tremorem cordis mei, et uulnera mea magis subinde a te sanari quam mihi non infligi sentio.
Vbi non mecum ambulasti, ueritas, docens quid caueam et quid appetam, cum ad te referrem inferiora uisa mea, quae potui, teque consulerem? lustraui mundum foris sensu, quo potui, et adtendi uitam corporis mei de me sensusque ipsos meos. inde ingressus sum in recessus memoriae meae, [*]( 1 in] ad F pace GV 2 arogantis ex erogantis H \\\'JP.Qłt].Ş oculus H ab sermo autem incipit cap. XXXVIII GH (m. rec.) bm 3 periculosam M 4 qui] quid W, quia V 5 contrahere b 6 saepe OS: saepe homo cet. et edd. 7 ideoque] idque S ideoque -8 pr. gloriatur add. Fa in mg. 8 ea BPQWl 9 pr. intus ad priorem sententiam trahunt bm aliud] illud G 10 quo] qua V inanescit M 11 non otn. BPQb alt. uel ex sed corr. S* affectesit W 13 non bonis] nobis V, bonis (om. non) H suis] de suis F 14 de meritis] ex meritis OFGHMOQVWedd., et meritis BP 15 sic (ut om.) M gratia tua Q post gratia add. BPQb: sed non sua merita 16 eam] tam F, ea bm atque in] atque BCGHMOPQVWedà. huiuscemodi BCFH MOPQVWb 17 alt. et] sed et CFo 18 senari W quam] quo B 19 non ubi F 20 interiora (t ex f corr.) 0 uasa B, uiscera (cera in ras.) W 21 consulere V sensus W 22 potuit et adtendit W 23 secessn F ) [*]( 18* )
Ideoque consideraui languores peccatorum meorum in cupiditate triplici et dexteram tuam inuocaui ad salutem meam. uidi enim splendorem tuum corde saucio et repercussus dixi: quis illuc potest? proiectus sum a facie oculorum tuorum. tu es ueritas super omnia praesidens. at ego per auaritiam meam nonJamittere te uolui, sed uolui tecum possidere mendacium, sicut nemo uult ita falsum dicere, ut nesciat ipse, quid uerum sit. itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri.
Quem inuenirem, qui me reconciliaret tibi? ambiendum mihi fuit ad angelos? qua prece? quibus sacramentis? multi conantes ad te redire neque per se ipsos ualentes, sicut audio, temtauerunt haec et inciderunt in desiderium curiosarum uisionum et digni habiti sunt inlusionibus. elati enim te quaerebant doctrinae fastu exserentes potius quam tundentes pectora et adduxerunt sibi per similitudinem cordis sui conspirantes et socias superbiae suae potestates aeris huius, a quibus per potentias magicas deciperentur, quaerentes mediatorem, per quem purgarentur, et non erat. diabolus enim erat transfigurans se in angelum lucis. et multum inlexit superbam carnem, quod carneo corpore ipse non esset. erant enim illi mortales et peccatores, tu autem, domine, cui reconciliari uolebant, immortalis et sine peccato. mediator autem inter deum et homines oportebat ut haberet aliquid simile deo, aliquid simile hominibus, ne in utroque hominibus similis longe [*]( 4] Ps. 30,23. 17] Eph. 2,2. 19] II Cor. 11,14. 23] cf. I Tim. 2,5. ) [*]( 1 ideoque om. V 4 illud V 5 meorum F 6 uolui te M 8 itaqm W u amisi F com M 9 posidere F 10 inuenire F, inuenerim F reconciliaret me tibi M, tibi me reconciliaret G ambiendum] an eundum b 11 fuerit V prece] parte M de quibus H 12 ad] a H ualentes] uidentes G 13 audi H 14 indigui W 15 doctrina F factu P exherentes W pectore G 16 pspirantes H 17 socias] solacia V potestatis MlVW 18 quaerentes-purgarentur om. M 20 inluxit F superbiam MIS 21 quo F ipse om. Q1 essent W 22 reconciliare O1, conciliari V uolebant S: superbe quaerebant cet., Eug., i M edd. 23 immortales G 25 ne om. F simile hominibus H )
Verax autem mediator, quem secreta tua misericordia demonstrasti hominibus et misisti, ut eius exemplo etiam ipsam discerent humilitatem, mediator ille dei et hominum, homo Christus Iesus, inter mortales peccatores et inmortalem iustum apparuit, mortalis cum hominibus, iustus cum deo, ut, quoniam stipendium iustitiae uita et pax est, per iustitiam coniunctam deo euacuaret mortem iustificatorum inpiorum, quam cum illis uoluit habere conmunem. hic demonstratus est antiquis sanctis, ut ita ipsi per fidem futurae passionis eius, sicut nos per fidem praeteritae, salui fierent. in quantum enim homo, in tantum mediator, in quantum autem uerbum, non medius, quia aequalis deo et deus apud deum et simul unus deus.
In quantum nos amasti, pater bone, qui filio tuo unico non pepercisti, sed pro nobis inpiis tradidisti eum! quomodo nos amasti, pro quibus ille non rapinam arbitratus esse [*]( 6] Rom. 6,23. 10] I Tim. 2, 5. 20] Rom. 8,32. 22] Philipp. 2,6.8. ) [*](1 a deo-longe eaaet om. V alt. deo] modo Q 2 non esaet-mediator add. 81 8. I. ille om. V 3 mereretur BGHMPQmo indui S: inludi BCGMOPQVWedd., imbui ex inludi corr. H 4 uideri om. F habere uult F, uult habere uult M 5 mortalitate* (m ras.) 0 noninmortali om. F 6 ostendet HI Ml habet om. V 7 cum om. C damnentur BPW, damnatur C morte H 9 hominibus FS: humilibus BCGHMOPQVW Eug., edd. huius F exemplum F 10 discernerent MV 11 peccatores] et peccatores MIV et inter mortalem iustum V, immortalis et iustus M* s. I. 15 hinc CFMlW, hunc G 16 es V antiquus S futurae-fidem add. H* in mg. 17 praeterita V in quantum-mediator add. S* in mg. 19 deum] dffifi V simul] simul cum spu sco BPQbm 20 in quantum] quomodo BCFGHMO PQVW Eug. edd. 22 rapina CGHMV arbitratus esse] arbitratus est esse BHOPQVb, arbitratus est esse se F. )
Conterritus peccatis meis et mole miseriae meae agitaueram corde meditatusque fueram fugam in solitudinem, sed prohibuisti me et confortasti me dicens: ideo Christus pro omnibus mortuus est, ut et qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei qui pro omnibus mortuus est. ecce, domine, iacto in te curam meam, ut uiuam, et considerabo mirabilia de lege tua. tu scis inperitiam meam et infirmitatem meam: doce me et sana me. ille tuus unicus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, redemit me sanguine suo. non calumnientur mihi superbi, quoniam cogito pretium meum et manduco et bibo et erogo et [*]( 2] Ps. 87, 6. Io. 10, 18. 9] Rom. 8, 34. 13] cf. Io. 1, 14. 16] II Cor. 5, 15. 19] Ps. 118, 18. 21] Col. 2, 3. ) [*]( 1 ad mortem add. P* in mg., ad mortem mortem autem H 2 inter mortuos F 3 suam ex meam corr. P* 4 et ideo-uictima om. F 7 tibi S: nobis BCFGHMOPQVW Eug. edd. 8 sedit Ml 9 alioqui ClWl disperarem W 10 idem] id ~ F languores] languores mei BCFMPQW edd. 11 ampliores (om. est) S 12 uerbum tuum pu- U tare V esse add. S* s. l. disperare W 14 conterritis Q, conterritus *** (est ras.) P mol5 G, mole peceatoru et b 15 in corde BPQWbm solitudine GW 16 confortasti] confirmasti BCFGHMOPQW edd. pro omnibus Christus bm 17 ut et S: gt C, ut BFGHMOPQVW edd. 18 omnibus S: ipsis cet. et edd. 19 in te iacto V 22 tesauri F 23 me om. Ml calumniantur M 24 cogito ex cogitatio corr. P _uiuo F rogo V, erigo M )