Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Iubes certe, ut contineam a concapiscentia carnis et concupiscentia oculorum et ambitione saeculi. iussisti a concubitu et de ipso coniugio melius aliquid, quam concessisti, monuisti. et quoniam dedisti, factum est et antequam dispensator sacramenti tui fierem. sed adhuc uiuunt in memoria mea, de qua multa locutus sum, talium rerum imagines, quas ibi consuetudo mea fixit, et occursantur mihi uigilanti quidem carentes uiribus, in somnis autem non solum usque ad delectationem sed etiam usque ad consensionem factumque simillimum. et tantum ualet imaginis illius inlusio in anima mea in carne mea, ut dormienti falsa uisa. persuadeant quod uigilanti uera non possunt. numquid tunc ego non sum, domine deus meus? et tamen tantum interest inter me ipsum et me ipsum intra momentum, quo hinc ad soporem transeo uel huc inde transeo! ubi est tunc ratio, qua talibus suggestionibus resistit uigilans et, si res ipsae ingerantur, inconcussus manet? numquid clauditur cum oculis? numquid sopitur cum sensibus corporis? et unde saepe etiam in somnis resistimus . nostrique propositi memores atque in eo castissime permanentes nullum talibus inlecebris adhibemus adsensum? et tamen tantum interest, ut, cum aliter accidit, euigilantes ad conscientiae requiem redeamus ipsaque distantia reperiamus nos non fecisse, quod tamen in nobis quoquo modo factum esse doleamus. [*]( -1] I Io. 2,16. 3] cf. I Cor. 7, 88. ) [*]( 1 continentiam CF, continentia W 2 pr. et] a H concupiscen- . hnlna tiam CFU . saeculi M 3 concubitu] abstinere add. m. rec. V 4 monuisti om. F 5 uiuit F 6 multo G 7 ibi] sibi 0 finxit F occursant OPW\'bm 9 delectationem-ad om. H etiam om. O1 10 illius om. BCFGHMOPQVW Eug. edd. 11 in carne] et in carne BCFGHM*PQVedd. persuadeant om. S 12 uera om. V alt. non om. W, non ego F 13 inter] in F 14 quod FGHM, quoquo V1 saporem piS transeat W 15 uel om. W transeo S: retranseo cet. et edd. ratio] illa ratio GM quae BCHMOPQV*Wedd., qui V1 sugetionibus F 16 ingenerantur W inconcusus G, inconcussa o 17 maneo BPQWbm 18 et om. V 20 tantum om. Q1 21 accedit W auigilantes W requiest F 22 ipsamque F distantiam F, substantia M 23 quoquo] quo CXF. ) [*]( XXXIII. Anr. Augustini conff. (Aug. 1,1). ) [*]( 17 )

258

Numquid non potens est manus tna, deus omnipotens, sanare omnes languores animae meae atque ibundantiore gratia tua lasciuos motus etiam mei soporis extinguere? augebis, domine, magis magisque in me munera tua, ut anima mea sequatur me ad te concupiscentiae uisco expedita, ut non sit rebellis sibi atque ut in somnis etiam non solum non perpetret istas corruptelarum turpitudines per imagines animales usque ad carnis fluxum, sed ne consentiat quidem. nam ut nihil tale uel tantulum libeat, quantulum possit nutu cohiberi etiam in casto dormientis affectu non tantum in hac uita, sed etiam in hac aetate, non magnum est omnipotenti, qui uales facere supra quam petimus et. intellegimus. nunc tamen quid adhuc sim in hoc genere mali mei, dixi bono domino meo exultans cum tremore in eo, quod donasti mihi, et lugens in eo, quod inconsummatus sum, sperans perfecturum te in me misericordias. tuas usque ad pacem plenariam, quam tecum habebunt interiora et exteriora mea, cum absorpta fuerit mors in uictoriam.

Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei. reficimus enim cotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, priusqutam escas et uentrem destruas, cum occideris indigentiam satietate mirifica et corruptibile hoc indueris incorruptione sempiterna. nunc autem suauis est mihi necessitas, et aduersus istam suauitatem pugno, ne capiar, et cotidianum bellum gero in ieiuniis, saepius in seruitutem redigens [*]( .. 11] Eph.3,20. 14] Ps. 2,11. 17] ICor. 15,54. 19] Matth, 6; 34. 21] cf. I Cor. 6,13. 22] I Cor. 15,53. 25] cf. II Cor. 6,5. I Cor. 9,27. ) [*]( 1 es (om. manus tna) 0 2 habundantiore W 3 meis operis C*VJF1 6 ut om. H 7 ista M 8 carnes P1 9 tantillum edd. libebat F quantum M cohibere FlV 10 hac] ac F 11 magna F1 ualSs W 13 qui M, in quid 0 dixi mali mei F domino] do V domino bono fflo 14 in eo] meo B 15 consummatus V et sperans BPQb 16 me om. 8 . 17 dum V absorta mss. 18 uictoria FGMQVb ..* , 19 militia M 20 corpori* (s ras.) W 21 aesca M distruas W cum] et cum F indigentia F, indigentiam meam BPQVedd. 22 incorruptionem sempiternam C 24 cottianum B 25 bello BIOI. iegu- ..i .. niis F, geiuniis M saepe V seruitutfc V redigen**s (te ras.) C )

259
corpus meum, et dolores mei uoluptate pelluntur. nam fames et sitis quidam dolores sunt, urunt et sicut febris necant, nisi alimentorum medicina succurrat. quae quoniam praesto est ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et caelum seruiunt, calamitas deliciae uocantur.

Hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta sic alimenta sumpturus accedam. sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae molestia transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiae. ipse enim transitus uoluptas est, et non est alius, qua transeatur quo transire cogit necessitas. et cum salus sit causa edendi ac bibendi, adiungit se tamquam pedisequa periculosa iucunditas et plerumque praeire conatur, ut eius causa fiat, quod salutis causa me facere uel dico uel uolo. nec idem modus utriusque est: nam quod saluti satis est, delectationi parum est, et saepe incertum fit, utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat an uoluptaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. ad hoc incertum hilarescit infelix anima et in eo praeparat excusationis patrocinium gaudens non adparere, quod satis sit moderationi ualetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium uoluptatis. his temptationibus cotidie conor resistere et inuoco dexteram tuam et ad te refero aestus meos, quia consilium mihi de hac re nondum stat.

Audio nocem iubentis dei mei: non grauentur corda uestra in crapula et ebrietate. ebrietas longe est a me: [*](. 23] Luc. 21, 84. ,.,) [*](1 doloris M uoluntate F fames (e ex i ? corr.) S, lamia FW, et fames U 3 es C 4 consulatione W, conlatione M 5 terra* (e ras.) P calamitatis B, calamitates b diliciae PW 6 medicina M 7 accedamus F ad quietem] aliqui et S F ex om. V 8 modesta F a insidiatur mihi BPQ 9 non eet W 10 aliu Q\' qua] qui PlY, quod Q* quo] quam quo Mlb agit W 11 ac] et BFGMPQedd. et adiungit CMW pedissequa BFHQb 12 iocunditas BFOOPQV U Wb cogatur S et C 14 pr. est ovi. C delectatini M 15 corporis-uoluptaria om. W 16 petat om. V an-suppetat om. F uoluntaria CGMU 17 ad om. W 18 praeparationis excusat F 19 quod] quid BCFGHMOPQVW Eug. edd. moderatione F ualitudinis BC FHMPQVW 21 tuam] tuam ad salutem meam BPQbm actus MXW 22 istat S 28 uocem add. P* 24 in om. HV\'. ) [*]( 17* )

260
misereberis, ne adpropinquet mihi. crapula autem nonnumquam subrepsit seruo tuo: misereberis, ut longe fiat a me. nemo enim potens esse continens, nisi tu des. multa nobis orantibus tribuis, et quidquid boni antequam oraremus accepimus, a te accepimus; et ut hoc postea cognosceremus, a te accepimus. ebriosus numquam fui, sed ebriosos a te factos sobrios ego noui. ergo a te factum est, ut hoc non essent qui numquam fuerunt, a quo factum est, ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est, ut scirent utrique, a quo factum est. audiui aliam uocem tuam: post concupiscentias tuas non eas et a uoluptate tua uetare. audiui et illam ex munere tuo, quam multum amaui: neque si manducauerimus, abundabimus, neque si non manducauerimus, deerit nobis; hoc est dicere: nec illa res me copiosum faciet nec illa aerumnosum. audiui et alteram: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse et abundare noui et penuriam pati noui. omnia possum in eo, qui me confortat. ecce milea castrorum caelestium, non puluis, quod sumus. sed memento, domine, quoniam puluis sumus, et de puluere fecisti hominem, et perierat et inuentus est. nec ille in se potuit, quia idem puluis fuit, quem talia [*]( \'\' 3] Sap. 8, 21. 10] Eccli. 18, 80. 12] I Cor. 8, 8. 15] Philipp. 4,11 sqq. 19] Ps. 102, 14 et Gen. 3, 19. 20] Luc. 15, 24. 32. ) [*]( 2 subrepit BCGHMOPQW Eug. edd., subripit F miseberis W1 3 enim om. W potens] potest BGFGHMOPQVWEug. edd. dis W 4 tribues SU oremus BHPQWb, orassemus V 5 pr. accepimus] accipimus BHPQb a te accepimus om. FV alt. accipimus BPQb hoc om. V 6 pr. a te] ante W, antea 0 accipimus PQUb fui sed] fuisset W ebriosus 01 WI alt. a te] aut M factus W1 sobrios factos Cbm 7 sobrius FW1 cognoui F, uidl V non] non semper Q 8 a quo-fuerunt add. V1 in mg. est om. M essent semper F 10 aliam] et aliam BHPQVb ateam F 11 uoluntate CFUVm uetare] auertere BCH*PQVW* edd. 12 munero M 13 abundauimus MS, abundauerimus F 14 cupiosum W 15 facit FU 16 sum] possum B* in mg. habundari F 17 et omnia W 18 et ecce F milex S: miles BCFGHMOPQVW Eug. edd. 19 pr. nos sumus BF PQ edd. sed-aumus add. 81 in mg. quoniam SV: quia cet. et edd. )
261
dicentem adflatu tuae inspirationis adamaui: omnia possum, inquit, in eo, qui me confortat. conforta me, ut possim, da quod iubes et iube quod uis. iste se accepisse confitetur et quod gloriatur in domino gloriatur. audiui alium rogantem, ut accipiat: aufer, inquit, a me concupiscentias uentris. unde adparet, sancte deus, te dare, cum fit quod imperas fieri.

Docuisti me, pater bone: omnia munda mundis, sed malum esse homini qui per offensionem manducat; et omnem creaturam tuam bonam esse nihilque abioiendum, quod cum gratiarum actione percipitur; et quia esca nos non conmendat deo, et ut nemo nos iudicet in cibo aut potu; et ut qui manducat non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet. didici haec, gratias tibi, laudes tibi, deo meo, magistro ineo, pulsatori aurium mearum, inlustratori cordis mei: eripe me ab omni temptatione. non ego inmunditiam obsonii timeo, sed inmunditiam cupiditatis. scio Noe omne carnis genus, quod cibo esset usui, manducare permissum, Elian cibo carnis refectum, Iohannem mirabili abstinentia praeditum animalibus, hoc est lucustis in escam cedentibus, non fuisse [*]( 4] I Cor. 1,31. 5] Eccli. 23,6. 7] Rom. 14,20. 9] I Tim. 4,4. 11] I Cor. 8, 8. Col. 2, 16. 12] Rom. 14, 3. 17] cf. Gen. 9, 2 sq. 18] cf. m Reg. 17, 6. 19] cf. Matth. 3, 4. ) [*]( 1 aflatum V adamauit F posstl#* (nt ras.) M inquit possum H inquit om. F 2 conforta] in qb; conforta F ut omnia possim b 3 confortetur F 4 pr. gloriatur] gloriętur W alt. gloriatur] glorietur HMlPQV*W 5 a me inquit BCFGHMOPQWedd., a me (om. inquit) V uentris eras. W 6 deus] deus meus BGFGHMOPQVW Eug. edd. quod cum fit imperas fieri V, quod cum imperas fieri fit U fieri ex imperi corr. S\' 8 ofifendiculum C 9 bona G 10 cum om. P1 11 ut om. b 12 potu SU: in potu cet. et edd. ut om. BPQ manducat-qui om. V non om. SW 13 pr. non-manducantem om. M 14 diiudicet F laudes (om. tibi) W 15 pulsatori - p. 266, 12 transgredientibus om. F 16 me om. HVW temptione V immunditia W 17 inmunditia S cupiditas W noe eras. W carnes Pl 18 heliam BCGMOPQVWb, eliam Hmo. 19 carnis] capitur H 20 locustis BCGHMQUVW edd. esca V )

262
pollutum: et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum et Dauid propter aquae desiderium a se ipso reprehensum et regem nostrum non carne, sed pane temptatum. ideoque et populus in heremo non quia carnes desiderauit, sed quia escae desiderio aduersus dominum murmurauit, meruit inprobari.

In his ergo temptationibus positus certo cotidie aduersus concupiscentiam manducandi et bibendi: non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt. et quis est, domine, qui non rapiatur aliquantum extra metas necessitatis? quisquis est, magnus est, magnificet nomen tuum. ego autem non sum, quia peccator homo sum. sed et ego magnifico nomen tuum, et interpellat te pro peccatis meis qui uioit saeculum, numerans me inter infirma membra corporis sui, quia et inperfectum eius uiderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur.

De inlecebra odorum non satago nimis: cum absunt, non requiro, cum assunt, non respuo, paratus eis etiam semper carere. ita mihi uideor; forsitan fallar. sunt enim et istae plangendae tenebrae, in quibus me latet facultas mea, quae in me est, ut animus meus de uiribus suis ipse se interrogans non facile sibi credendum existimet, quia et quod inest plerumque occultum est, nisi experientia manifestetur et nemo securus esse debet in ista uita, quae tota temptatio nominatur, utrum qui fieri potuit ex deteriore melior, non fiat etiam ex [*]( 1] cf. Qen. 26, 84. 2] cf. II Reg. 23,15 sqq. 3] of. Matth. 4, 3. 4] of. Num. 11,1 sqq. 14] Rom. 8, 84. Io. 16, 33. 15] Ps. 138,16. 25] Iob 7, 1. ) [*]( • 0 1 concupiscenti? M 2 ipsa P 3 de carne et de pane BGFGHM OPQVW Eug., ecZd. esse temptatum BCPQedd. 4 desidorauit P1 n 5 dm C 7 concupiscentias F 8 prg.dere W 9 concubitui G 11 aliquantulum edd. necessitates G 1 12 magnus (est om.) G Evg. 16 eius] meum GMb 17 scribuntur F 19 etiam eis bm 20 fortasse mo fallor M edd. 22 se om. V 26 utrum qui] utrunq. F ex] et W fiet M ex] de U,. )

263
meliore deterior. una spes, una fiducia, una firma promissio misericordia tua.

Voluptates aurium tenacius me inplieauerant et subiugauerant, sed resoluisti et liberasti me. nunc in sonis, quos animant eloquia tua, cum suaui et artificiosa uoce cantantur, fateor, aliquantulum adquiesco, non quidem ut haeream, sed ut surgam, cum uolo. attamen cum ipsis sententiis quibus uiuunt ut admittantur ad me, quaerunt in corde meo nonnullius dignitatis locum, et uix eis praebeo congruentem. aliquando enim plus mihi uideor honoris eis tribuere, quam decet, dum ipsis sanctis dictis religiosius et ardentius sentio moueri animos nostros in flammam pietatis, cum ita cantantur, quam si non ita cantarentur, et omnes affectus spiritus nostri pro sui diuersitate habere proprios modos in uoce atque cantu, quorum nescio qua occulta familiaritate excitentur. sed delectatio carnis meae, cui mentem eneruandam non oportet dari, saepe me fallit, dum rationi sensus non ita comitatur, ut patienter sit posterior, sed tantum, quia propter illam meruit admitti, etiam praecurrere ac ducere conatur. ita in his pecco non sentiens et postea sentio.

Aliquando autem hanc ipsam fallaciam inmoderatius canens erro nimia seueritate, sed ualde interdum, ut melos omnes cantilenarum suauium, quibus Dauiticum psalterium frequentatur; ab auribus meis remoueri uelim atque ipsius ecclesiae, tutiusque mihi uidetur, quod de Alexandrino episcopo Athanasio [*]( 1 firma om. W 3 implicauerunt U 4 subiugauerat W, subiugauerunt U me om. U somnis M 6 ut haeream] adhaeream M 7 ac tamen W 8 ut om. V amittantur MW 10 amplius BPQ b honoris mihi uideor eis G, eis mihi uideor honoris M tribuere] praebere V cum V 11 ipsi 01 relegiosius P, religiosus M1 12 flamma BGPQW 13 et om. W omnis S pro] non pro C sui] suaui BPQbo 14 atque add. M s. l. 15 exitentur V1, exercentur C 16 operet W 17 rationis C, rationem edd. 19 dicere V 20 et] sed BCPQWbm 21 hac W 22 omne BCHOPQUW edd., omni V £ 3 cantelinarum S suarum V dauiticum] canticum dauiticum M, dauidicum H 25 tutiusque* (m ras.) P, totiusque C1 W1, tutius V uidetur] t uideretur G in Mg. tana«io W )

264
saepe dictam mihi conmemini, qui tam modico flexa uocis faciebat sonare lectorem psalmi, ut pronuntianti uicinior esset quam canenti. uerum tamen cum reminiscor lacrimas meas, quas fudi ad cantus ecclesiae in primordiis recuperatae fidei meae, et nunc ipsam quod moneor non cantu, sed rebus quae cantantur, cum liquida uoce et conuenientissima modulatione cantantur, magnam instituti huius utilitatem rursus agnosco. ita fluctuo inter periculum uoluptatis et experimentum salubritatis magisque adducor non quidem inretractabilem sententiam proferens cantandi consuetudinem approbare in ecclesia, ut per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum pietatis adsurgat. tamen cum mihi accidit, ut me amplius cantus quam res, quae canitur, moneat, poenaliter me peccare confiteor et tunc mallem non audire cantantem. ecce ubi sum! flete mecum et pro me flete qui aliquid boni uobiscum intus agitis, unde facta procedunt. nam qui non agitis, non uos haec monent. tu autem, domine deus meus, exaudi et respice et uide et miserere et sana me, in cuius oculis mihi quaestio factos ssrm, et ipse est languor meus.