Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Vbi ergo et quando expertus sum uitam meam beatam, ut recorder eam et amem et desiderem? nec ego tantam aut cum paucis, sed beati prorsus omnes esse uolumus. quod nisi certa notitia nossemus, non tam certa uoluntate uellemus. sed quid est hoc? quid? si quaeratur a duobus, utrum militare uelint, fieri possit, ut alter eorum uelle se, alter nolle respondeat: si autem ab eis quaeratur, utrum esse beati uelint, uterque se statim sine dubitatione dicat optare, nec ob aliud ille uelit militare, non ob aliud iste nolit, nisi ut beati sint. num forte quoniam alius hinc, alius inde gaudet? ita se omnes beatos esse uelle consonant, quemadmodum consonarent, si hoc interrogarentur, se uelle gaudere atque ipsum gaudium uitam beatam uocant. quod etsi alius hinc, alius illinc assequitur, unum est tamen, quo peruenire omnes nituntur, ut gaudeant. quae quoniam res est, quam se expertum non esse nemo potest dicere, propterea reperta in memoria recognoscitur, quando beatae uitae nomen auditur.

Absit, domine, absit a corde serui tui, qui conStetur tibi, absit, ut quocumque gaudio gaudeam beatum me putem. est enim gaudium, quod non datur inpiis, sed eis, qui te gratis colunt, quorum gaudium tu ipse es. et ipsa est beata uita, gaudere de te, ad te, propter te: ipsa est et non est altera. [*]( 20] ef. Es. 48, 22. ) [*]( 1 beatam meam F 2 recordar (om. eam) W 3 quod-nossemus om. V 4 tam] tamen V certe M 5 quid si] quod si BCFGHMOP QVWbm utrum - 7 quaeratur om. M 6 posset m responderet V 7 beati esse bm uelint] uelint fieri possit ut BCPm, uelint fieri possit Q statim se BPQbm, statim HV 8 sine] sine ulla BOFGH MOPQVWedd. dicant H ille uelit-nolit om. H uelit ille BCFG MOPQ edd., uelit se esse ille Y 9 militare V non] nec BCFGHM OPQVWedd. sunt P num] nam Qm 10 beatos omnes beatos F 11 uelle] uelle oms M quaeadmodum P sonarent W 13 si et V . ei\' hic Fl V illic MlV, illic . F 15 se] se esse S; fort. scrib. sese expertussum P non om. M1 19 ut] ut si G 20 impius M1 21 es] e (om. et) W ab et ipsa incipit (oZ. 54 r. S, quod ita madore corruptum est, ut multa uerba aegre legi possmt 22 de te (e te uix leguntur) S ad te de te B CFGHMOPQ VW edd. )

252
qui autem aliam putant esse, aliud sectantur gaudium neque ipsum uerum. ab aliqua tamen imagine gaudii uoluntas eorum non auertitur.

Non ergo certum est, quod omnes esse beati nolunt, quoniam qui non de te gaudere uolunt, quae sola uita beata est, non utique uitam beatam uolunt. an omnes hoc uolunt, sed quoniam caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non faciant quod uolunt, cadunt in id quod ualent eoque contenti sunt, quia illud, quod non ualent, non tantum uolunt, quantum sat est, ut ualeant? nam quaero ab omnibus, utrum malint de ueritate quam de falsitate gaudere: tam non dubitant dicere de ueritate se malle, quam non dubitant dicere beatos esse se uelle. beata quippe uita est gaudium de ueritate. hoc est enim gaudium de te, qui ueritas es, deus, inluminatio mea, salus faciei meae, deus meus. hanc uitam beatam omnes nolunt, hanc uitam, quae sola beata est, omnes uolunt, gaudium de ueritate omnes uolunt. multos expertus sum, qui uellent fallere, qui autem falli, neminem. ubi ergo nouerunt hanc uitam beatam, nisi ubi nouerunt etiam ueritatem? amant enim et ipsam, quia falli nolunt, et cum amant beatam uitam, quod non est aliud quam de ueritate gaudium, utique amant etiam ueritatem nec [*]( 7] Gal. 5, 17. 15] cf. Io. 14, 6. Ps. 26, 1 et 41, 12. ) [*]( 1 putat F sec**ntur S 2 gaudit W uolunt** ****m S 3 auertitur euanuit S 4 non] nam G 5 non de om. V1, sine add. m. rec. qui et de te et quae euanuerunt S beata uita 0 6 es V beatam uitam BGOQ, uitam bea*** S an euanuit S 7 et om. GFW1 8 spiritus autem C car*** ** (ut om.) S 9 cadent F eoque-ualent om. V sunt euanuit S 10 uolunt] ualent V sa* *st S 11 n*m q***ro S malunt V ueritate ex uertite corr. H, uer***te S 12 ***dere *** (om. tam) S de uaeritate dicere F m*lle q*** S 13 beatus W esse ** (om. se) S, se esse FVW 14 pr. gaudium] gaud**m S **ritate S enim est M alt. gaudium] gau**** ** (de om.) S 15 me* ***** (salus om.) S meae] me** S 16 h*** ***** b**tam S ali. , hanc-de ueritate omnes uolunt om. V 17 qu** so** S p,...omn** S ***unt S gaudium euanuit S uaeritate F 18 uellint P, uelint BQ fal**** *** **tem S 19 ubi nouerunt euanuerunt S 20 etiam ras. Y quia] qui GW fall* n*lunt S 21 amant euanyit 8 be**am S )

253
amarent, nisi esset aliqua notitia eius in memoria eorum. cur ergo non de illa gaudent? cur non beati sunt? quia fortius occupantur in aliis, quae potius eos faciunt miseros quam illud beatos, quod tenuiter meminerunt. adhuc enim modicum lumen est in hominibus; ambulent, ambulent, ne tenebrae conprehendant.

Cur autem ueritas parit odium et inimicus eis factus est homo tuus uerum praedicans, cum ametur beata uita, quae non est nisi gaudium de ueritate, nisi quia sic amatur ueritas, ut quicumque aliud amant, hoc quod amant uelint esse ueritatem, et quia falli nollent, nolunt conuinci, quod falsi sint? itaque propter eam rem oderunt ueritatem, quam pro ueritate amant. amant eam lucentem, oderunt eam redarguentem. quia enim falli nolunt et fallere uolunt, amant eam, cum se ipsa indicat, et oderunt eam, cum eos ipsos indicat. inde retribuet eis, ut, qui se ab ea manifestari nolunt, et eos nolentes manifestet et eis ipsa non sit manifesta. sic, sic, etiam sic animus humanus, etiam sic caecus et languidus, turpis atque indecens latere uult, se autem ut lateat aliquid non uult. contra illi redditur, ut ipse non lateat ueritatem, ipsum autem ueritas lateat. tamen etiam sic, dum miser est, ueris mauult gaudere quam falsis. beatus ergo erit, si nulla interpellante molestia de ipsa, per quam uera sunt omnia, sola ueritate gaudebit.

Ecce quantum spatiatus sum in memoria mea quaerens te, domine, et non te inueni extra eam. neque enim [*]( 4] Io.l2,35. 7] Ter.Andr.68. 8] cf. Io. 8, 40. 13] cf. Io. 5, 85 et 3, 20. ) [*](1 essent F notatia P1 3 eos om. V 4 beatus P1 me miserunt W 5 ambulent ne OnJ. V ne] ne eos BCFO*PQ edd. 6 conprehendant] conprehendant eos GM 7 et om. W ei factus est S, factus est eis H 8 tuus euanuit S *erum S praedicans uerum 0 uita om. P1 9 pr. nisi om. CF d* ue**tate S 10 hoc quod amant om. W 11 falli] falsi F nolent P1, nolint Q, nolunt GMmo sunt CV 14 falsi F fallare W ipsa se CF, se ipsam Mb, ipsam V indicant V, indicaret (om. et) 0 15 ipsa V indicant 0 retrilmt (e add. m. 1) S, retribuit CGMW 16 uolunt F 18 langidus B 19 se—uult add. FS in mg. alt. ut] et 0 20 ueritate V, ueritati FH lateat ueritas M 21 ueris mauult] uerissima uult FV1, uerissimis uult C falsi F 25 alt. te om. M )

254
aliquid de te inuenio, quod non meminissem ex quo didici te. nam ex quo didici te, non sum oblitus tui. ubi enim inueni ueritatem, ibi inueni deum meum, ipsam ueritatem, quam ex quo didici, non sum oblitus. itaque ex quo te didici, manes in memoria mea, et illic te inuenio, cum reminiscor tui et delector in te. hae sunt sanctae deliciae meae, quas donasti mihi misericordia tua respiciens paupertatem meam.

Sed ubi manes in memoria mea, domine, ubi illic manes? quale cubile fabricasti tibi? quale sanctuarium aedificasti tibi? tu dedisti hanc dignationem memoriae meae, ut maneas in ea, sed in qua eius parte maneas, hoc considero. transcendi enim partes eius, quas habent et bestiae, cum te recordarer, quia non ibi te inueniebam inter imagines rerum corporalium, et ueni ad partes eius, ubi conmendaui affectiones animi mei, nec illic inueni te. et intraui ad ipsius animi mei sedem, quae illi est in memoria mea, quoniam sui quoque meminit animus, nec ibi tu eras, quia sicut non es imago corporalis nec affectio uiuentis, qualis est, cum laetamur, contristamur, cupimus, metuimus, meminimus, obliuiscimur et quidquid huius modi est, ita nec ipse animus es, quia dominus deus animi tu es, et conmutantur haec omnia, tu autem inconmutabilis manes super omnia et dignatus es habitare in memoria mea ex quo te didici. et quid quaero, quo loco eius habites, quasi uero loca ibi sint? habitas certe in ea, quoniam tui memini ex quo te didici, et in ea inuenio, cum recordor te. [*](1 inueni BCFGHMOPQUVWedd. ex] & F dici W 2 ex quod dicit (om. te) W sum] solum Ml 3 pr. ueritate W drfffi V 4 pr. quo] quo in te G non-didici o»:. F didici teBPQbm manes] anis W 6 haeae G, haec BaCFU deliciae meae sanctae M 7 tua] meaM raeam add.MS 8 sed] sub S 9 pr. quale] quale illic G tibi] illic tibi BPQbm alt. quale] qua H 10 tibi om. W 11 eam FV alt. in om. W1 eius om. F, eis W 12 transcendisti M 13 te] te n W 14 eius om. F 15 necmei add. F in mg. 16 illic F meminet P1 17 quia] qm W 18 contristamur om. H 20 uiusmodi F, huiuscemodi G est om. M es] 5 W deus add. S2 s. I. 21 comotantur V 22 es] e W 23 ex] et W habitas F 24 uera CsM9W9 eam SV 25 ea] ea te V, ea te BCFGHMOPQW Eug. edd. te recordor F )

255

Vbi ergo te inueni, ut discerem te? neque enim iam eras in memoria mea, priusquam te -discerem. ubi ergo te inueni, ut. discerem te, nisi in te supra me? et nusquam locus, et recedimus et accedimus, et nusquam locus. ueritas, ubique praesides omnibus consulentibus te simulque respondes omnibus diuersa consulentibus. liquide tu respondes, sed non liquide omnes audiunt. omnes unde uolunt consulunt, sed non semper quod uolunt audiunt. optimus minister tuus est, qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse uoluerit, sed potius hoc nelle quod a te audierit.

Sero te amaui, pulchritudo tam antiqua et tam noua, sero te amaui! et ecce intus eras et ego foris et ibi te quae- rebam et in ista formosa, quae fecisti, deformis inruebam. mecum eras, et tecum non eram. ea me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. uocasti et clamasti et rupisti surditatem meam, coruscasti, splenduisti et fugasti caecitatem meam, fragrasti, et duxi spiritum et anhelo tibi, gustaui et esurio et sitio, tetigisti me, et exarsi in pacem tuam.

Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor, et uiua erit uita mea tota plena te. nunc autem quoniam quem tu imples, subleuas eum, quoniam tui plenus nondum sum, oneri mihi sum. contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis maeroribus, et ex qua parte stet uictoria nescio. ei mihi, domine, miserere mei! contendunt maerores mei mali cum gaudiis bonis, et ex qua parte stet uictoria nescio. [*]( 1 pr. te om. V inuenio F (et 3) discerim W 2 discerem] inuenirem U inueni te edd. 3 super H et] ei C 4 ubique ueritas bm 5 praesidens F, praesedes U te-consulentibus om. H omnibus] omnibus etiam BCFGHMOPQVWEug. edd. 6 bis liquido M9 9 a te] add. S2 8. I.; om. B 10 ad te W, ipse a te V 12 pr. te om. W eras] es V 15 alt. non] omnino non F pr. et om. V 16 erupiste (om. et) V plenduisti V 17 fraglasti P2SV, flagrasti BCFGHMOP1 QWb eduxisti (om. et) V spu 0 hanelo SVW, anelo G 18 sitio] scio te F 19 ex omni me] et omnino V, ex omni me omnino H tuta 20 uiua] uita (tuta add. m. 3) M 22 nondum] non BCFGHMOPQ VW Eug. edd. honeri V 23 memoribus V istet S 24 ei-mei om. GFGMOVW contendunt - p. 256,1 miserere mei om. S mero-\' ris F, memores H 25 qua add. TT\' 8. I. )

256
ei mihi! domine, miserere mei! ei mihi! ecce uulnera mea non abscondo: medicas es, aeger sum; misericors es, miser sum. numquid non temptatio est uita humana super terram? quis uelit molestias et difficultates? tolerari iubes ea, non amari. nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat. quamuis enim gaudeat se tolerare, mauult tamen non esse quod toleret. prospera in aduersis desidero, aduersa in prospera timeo. quis inter haec medius locus, ubi non sit humana uita temtatio? uae prosperitatibus saeculi semel et iterum a timore aduersitatis et a corruptione laetitiae! uae aduersitatibus saeculi semel et iterum et tertio a desiderio prosperitatis, et quia ipsa - aduersitas dura est, et ne frangat tolerantiam. numquid non temtatio est uita humana super terram sine ullo interstitio?

Et tota spes mea non nisi in magna misericordia tua. da quod iubes et iube quod uis. imperas nobis continentiam. et cum scirem, ait quidam, quia nemo potest esse continens nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum. per continentiam quippe colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus. minus enim te amat qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat.s o amor, qui semper ardes et numquam extingueris, caritas, deus meus, accende me! continentiam iubes: da quod iubes et iube quod uis. [*]( 3] Iob 7, 1. 17] Sap. 8, 21. ) [*](1 pr. ei] hei G, heu MV, et W misserere F alt. ei] hei G, heu MV ecce om. W 2 pr. es] 5 W1 4 qui V uelis F difficultates] difficultates pati b tolerare FHQSVb eas Cm 5 etiamsi G tollerari F 6 esse] e W 7 desiderio F prospera (sc. fortuna) S: prosperis BCFGHMOPQVW Eug. edd. 8 non om. PQ humanae uitae BFGPVb, uitae humanae Q 9 aduersitates C1, aduersatis P, auersitatis B 10 coruptela V aduersitatibus] jsperitatibus M 11 a om. FV desiderio om. F 12 ne frangat] non frangat 0, naufragat HV m tolerantia CFna 15 magna] magna ualde BCFGHOPQ VW Eug. edd. 16 imperans B 17 potes F, poterat U 18 hoc om. C sapientia H 20 pr. in om. OxQl 21 minus] magne minus H 22 ardes] ades OS 24 quod uis eras. F )

257