Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Quid enim miserius misero non miserante se ipsum et flente Didonis mortem, quae fiebat amando Aenean, non flente autem mortem suam, quae fiebat non amando te, deus, lumen cordis mei et panis oris intus animae meae et uirtus maritans mentem meam et sinum cogitationis meae? non te amabam et [*]( 7] Ps. 77, 39. ) [*]( 1 quur CH; sic saepe gregas GlW* ilitteras F 2 puerolus 01 U nec M\'VW quidem nunc mihi V, nunc m. q. W 5 mins M honerosas VW penaloque W, poenales quae F 6 gregas W 7 de unica tate uitae et peecato B qua] quia BOO\' edd. ro erat W 8 quia] qui V1 9 fiebaut C et] qd add. M\' s. l. 10 habeo] abeo CF et legam] te ligaro (i in e corr. m. 2) M, legam (om. et) PQW si quid] sicut MPQ scribtum 01 inuenero V 11 si quid] sicut Q ille SVW tenf?rc] gemere 0\' s. l. cogebar* M 12 enneae W erroris (o ex e corr.) F erorum M1 13 quia] que M\'ił s. l. ab a amore] ob amorem BMP edd., o|ib amorem V, ob Qmorein Q 14 in] mterea is F hiis Q deus om. Q ferre W, flerem GQ 16 miseranti FV vi. rec. fiente] te in ras. W*, flentem OlPQ 17 dydonis S, dodonis M1 aeneam BFV flente* (m ras.) F, flendo W 19 alt. et] ras. V maritaus] maturans W* mentem] anima F 20 sinum] signum V, s. et sinum W cogitationis] is ras. M, c. mentis BPQb )

19
fornicabar abs te et fornicanti sonabat undique: euge, euge." amicitia enim mundi huius fornicatio est abs te et euge, euge" dicitur, ut pudeat, si non ita homo sit. et haec non flebam et flebam Didonem extinctam ferroque extrema secutam, sequens ipse extrema condita tua relicto te et terra iens in terram: et si prohiberer ea legere, dolerem, quia non legerem quod dolerem. talis dementia honestiores et uberiores litterae putantur quam illae, quibus legere et scribere didici.

Sed nunc in anima mea clamet deus meas et ueritas tua dicat mihi: non est ita, non est ita; melior est prorsus doctrina illa prior. nam ecce paratior sum obliuisci errores Aeneae atque omnia eius modi quam scribere et legere. at enim uela pendent liminibus grammaticarum scholarum, sed non illa magis honorem secreti quam tegimentum erroris significant. non clament aduersus me quos iam non timeo, dum confiteor tibi quae uult anima mea, deus meus, et adquiesco in reprehensione malarum uiarum mearum, ut diligam bonas uias tuas. non clament aduersus me uenditores grammaticae [*]( 1] Ps. 72, 27. 4] Verg. Aen. VI, 457. ) [*]( 1 fornicabar] ar ex am corr. S fornicati Ml, fornicandi Q sonabant G 2 amicitię V enim] om. F1 huius mundi BFPQb, huius modi W et] e ras. M 8 puteat W homo ita V hoc GM 4 et] sed BOPQ edd. dydonem S, didonis morte et Q ferro qugqug V extremo W 5 sequentem Q erlrema* V (m ras.) et] eras. V, e b E terra iens] traiens F 6 proiberer FQ1, proibuerer V dolerem] dolere S, dolorem FW, docere M 7 dolorem Wl tali CGQb, tali. (s ras.) P dementiae O* uberiores] utiliores GIMt (in ras.) V 8 putabantur QW, putamus F illae] i. litterae G quibus] mifi W 9 in] om. F, "as M animam meam BPQb 10 alt. non est ita om. OPQWb melius V illa prorsus prior doctrina F 11 nam] am eras. M obli- -c \'uiscere F 12 huius modi V scribere & legere (t"ansposuit m. 2) 0 lege M1 at] ad V1, et GV corr. 13 uela pendent] uel appendent (adp. W) FW scolarum OFHMOIPQVW 14 illam W, ea Q onorem F tegumentum BPQV, teg mentum F 15 aduersum FH Spr. W non] add. M\'¥\' 8. I. 16 acquiesco BQV, adquiesce* (om. in; e alt. m. 2) W 17 repraehensione* W malorum CW uiarum] om. H 18 olamen F aduersum BFHPQW edd. ) [*]( 2* )

20
uel emptores, quia, si proponam eis interrogans, utrum uerum sit quod Aenean aliquando Karthaginem uenisse poeta dicit, indoctiores nescire se respondebunt, doctiores autem etiam negabunt uerum esse. at si quaeram, quibus litteris scribatur Aeneae nomen, omnes mihi, qui haec didicerunt, uerum respondent et secundum id pactum et placitum, quo inter se i homines ista signa firmarunt. item si quaeram, quid horum maiore uitae huius incommodo quisque obliuiscatur, legere et, scribere an poetica illa figmenta, quis non uideat, quid responsurus sit, qui non est paenitus oblitus sui? peccabam ergo puer, cum illa inania istis utilioribus amore praeponebam uel potius ista oderam, illa amabam. iam uero unum et unum duo, duo et duo quattuor odiosa cantio mihi erat et dulcissimum spectaculum uanitatis equus ligneus plenus armatis et Troiae incendium atque ipsius umbra Creusae.

Cur ergo graecam etiam grammaticam oderam talia cantantem? nam et Homerus peritus texuerat tales fabellas et dulcissime uanus est et mihi tamen amarus erat puero. credo etiam graecis pueris Vergilius ita sit, cum eum sic discere coguntur ut ego illum. uidelicet difficultas, difficultas omnino [*]( 15] Verg. Aen. II, 772. ) [*]( 1 emtores FW1 pronam (po m. 2) H 2 carthaginem CGMOW, a chartaginem H, cartaginem BFQ, cartagin? (a m. 2) V 3 se nescire bus F edd. autem] om. V 4 uerum (u pr. ex b corr.) F qui (bUt m. 2) M 5 dedicerunt W respondebunt GM edd. 6 pr. et SW, om. cett. et edd. quo] quod GMSW 7 firmauerunt CM 8 inquomodo W quisque] si q. 3P 9 responsurus] rus ras. F 10 oblitus penitus sui G, sui poenitus oblitus M 11 utilibus F amoris W 13 alt. duo om. GOxSW U quatuor CFGMQSV ociosa W cantatio F mihi cantio Q erat mihi C 14 pectaculum F, speculum BPQSW, spectalum H equus] e in ras. 0* armatis a C, armentis F 15 ipsius om. Q umbre V creasae G, creisse F 16 Quur G, sic semper gregam W tali S 17 omerus HP1S, omeros W texuerat scripsi, texerat SW, texuit ex texent corr. H, texere BCFGMOPQV edd. fauellas W, fabulas G 18 mihi (et om.) CFHMOPQVWb 19 uirgilius BFGHM*0*PQV ita] om. M1 eum] enim M 20 illum] om. FW difficultas, difficultas] alt. eras. MO, difficulter difficultas H, difficultas BFGPQV edd. omninos C )

21
ediscendae linguae peregrinae quasi felle aspergebat omnes suauitates graecas fabulosarum narrationum. nulla enim uerba illa noueram et saeuis terroribus ac poenis, ut nossem, instabatur mihi uehementer. nam et latina aliquando infans utique nulla noueram et tamen aduertendo didici sine ullo metu atque cruciatu inter etiam blandimenta nutricum et ioca arridentium et laetitias alludentium. didici uero illa sine poenali onere urgentium, cum me urgeret cor meum ad parienda concepta sua, id quod non esset, nisi aliqua uerba didicissem non a docentibus, sed a loquentibus, in quorum et ego auribus parturiebam quidquid sentiebam. hinc satis elucet maiorem habere uim ad discenda ista liberam curiositatem quam meticulosam necessitatem. sed illius fluxum haec restringit legibus tuis, deus, legibus tuis a magistrorum ferulis usque ad temptationes martyrum, ualentibus legibus tuis miscere salubres amaritudines reuocantes nos ad te a iucunditate pestifera, qua recessimus a te.

Exaudi, domine, deprecationem meam, ne deficiat anima mea sub disciplina tua neque deficiam in confitendo tibi miserationes tuas, quibus eruisti me ab omnibus uiis meis pessimis, ut dulcescas mihi super omnes seductiones, quas sequebar, et amem te ualidissime et amplexem manum tuam [*]( 1 discende CM peregrinae linguae M edd. aspargebat W 2 fabolosarum W 4 uegmenter F1 aliquando] utique V1 5 utique] aliquando V1 auertendo W 6 cruciatum W blandimen G nutricium OGMOIPQ, nutritium F 7 adridentium FMP, adridendum G illa om. Q1 8 urgentium] e ex i corr. S, urguentium et urgueret CF GHPVW me (m. 2 in ras.) 0 parienda] rapienda F 9 id scripsi, et codd., om. edd. quod scripsi, qua OFHMIPS, quae BG edd., quia OxQVW, qui M*0* esset] essent BO, nosset C, possem edd. didicisset W 11 hic V 12 di*cenda P, discendam CF istam CF metulosam SW, meticulosam H, metuculosam BM 13 necessitate W 14 legibus tuis om. G a] om. W1, an M temptationem M\'W, temptationtt M1 15 suis H1 salubraes G 16 ad] a 01VIW iocunditate C*FGOPQW 17 recesseramus BPQ 18 depraecationem PS dificiat HXP 20 *eruisti (s ras.) F 21 ut] & H 22 amem te] ut m a. t. C*, ame te (m m. 2) P, amente G 1 W amplexem SW; amplexer BCFGHMOPQV edd. meam ex tuam corr. F )

22
totis praecordiis meis et eruas me ab omni temptatione usque in finem. ecce enim tu, domine, rex meus et deus meus, tibi seruiat quidquid utile puer didici, tibi seruiat quod loquor et scribo et lego et numero, quoniam cum uana discerem, tu disciplinam dabas mihi et in eis uanis peccata delectationum mearum dimisisti mihi. didici in eis multa uerba utilia; sed et in rebus non uanis disci possunt, et ea uia tuta est, in qua pueri ambularent.

Sed uae tibi, flumen moris humani! quis resistit tibi? quamdiu non siccaberis? quousque uolues Euae filios in mare magnum et formidulosum, quod uix transeunt qui lignum conscenderint? nonne ego in te legi et tonantem Iouem et adulterantem? et utique non posset haec duo, sed actum est, ut haberet auctoritatem imitandum uerum adulterium lenocinante falso tonitru. quis autem paenulatorum magistrorum audit aure sobria ex eodem puluere hominem clamantem et dicentem: fingebat haec Homerus et humana ad deos transferebat; diuina mallem ad nos? sed uerius dicitur, quod fingebat haec quidem ille, sed hominibus flagitiosis diuina [*](17] Cic. Tusc. I, 26. ) [*](enim 1 et] ut P 2 eccenim P, ecce (enim m. 2) V et deus meus] om. H tibi seruiat] om. B 4 et lego] ex eligo corr. FS et numero et lego F 5 et in eis-mihi] om. F in eis] meis H uana PQ peccatis 01 dele*ctationum (c ras.) 0 peccat id electionum V pr. 6 didici SW, d. enim BCFGHMOPQV edd. 7 pr. et] om. F, et quae (quae s. l. m. 2) Mmo dici W et ea* 0% in ras. uia] uana F tuta] tua GV in qua] per quam B 9 moris] mortis V, mors G humana G qui W resistet BCFGHMOPQV edd. 10 non siccaberis] om. F in spat. uacuo 15 litt., siccaueris P1, sicaueris W uoluis F, solues H aeuae G 11 formidolosum BCFGHMQPQVW transeant F con- ▼ scenderent F1, conscenderit Wpr., conscenderjnt Q 12 in te legi] intellegi FW, intellego BPQb, intellexi G *io*uem H 13 posset (n m. 2) H 14 imitandum] ad i. BFGMOPQ edd. uero 01 lenocinantem CFl W 15 tonitru* Q, tonitro F, tonitruo V1 edd. pepulatorum F 16 audiat GMV 17 hoc Ml omerus CHPlSV, omeros W deos] eos F1 18 trasferebat C1 mallem] aU V, malem W haec quidem ille. sed u. dicitur, quod fing., sed Gomperz 19 haec] aec G diuina dis Q )

23
tribuendo, ne flagitia flagitia putarentur et ut quisquis ea fecisset, non homines perditos, sed caelestes deos uideretur imitatus.

Et tamen, o flumen tartareum, iactantur in te fili hominum cum mercedibus, ut haec discant, et magna res agitur, cum hoc agitur publice in foro, in conspectu legum supra mercedem salaria decernentium, et saxa tua percutis et sonas dicens: "hinc uerba discuntur, hinc adquiritur eloquentia rebus persuadendis sententiisque explicandis maxime necessaria." ita ergo non cognosceremus uerba haec, imbrem et aureum et gremium et fucum et templa caeli et alia uerba, quae in eo loco scripta sunt, nisi Terentius induceret nequam adulescentem proponentem sibi Iouem ad exemplum stupri, dum spectat tabulam quandam pictam in pariete, ubi inerat pictura haec, Iouem quo pacto Danaae misisse aiunt in gremium quondam imbrem aureum, fucum factum mulieri? et uide, quemadmodum se concitat ad libidinem quasi caelesti magisterio: at quem deum! — inquit — qui templa caeli summo sonitu concutit. ego homuncio id non facerem? ego uero illud feci ac libens. [*]( 14J Ter. Eun. 585, 589 sq. ) [*]( 1 alt. fiagitia om. BMQ\'l putentur V1, putaretur Wpr. ut] om. B ea* P 3 imitatos W 4 tbartareum F filii BC *FGHMOPQ V edd. 5 mercibus M\' 8. Z. discat M1, dicant SW 6 forum W legum] O* in ras. sup F 7 salariam C, sal******* F sonans HIOI 9 maxima F1 ergo SW, uero BCFGHMOPQV edd. 10 *ognosceremus F, cognoscerem G inbrem W, ymbrem B et aureum] aureum BCFGH*MO*PQ edd. 11 fucum] c in ras. O2, f*ucum (1 ras.) W uerba] om. B 12 terrentius FlG duceret W neque F aduliscentem P1, adolescentem FGO\'P\'Q, adholescentem W praeponentem W 13 ę:Įexemplum M stupri] u ex ri corr. F, stfupri Q 14 pariete] a rase G, parietem 0XV ubi] ibi Ter. 15 danae FOPS, d*anae (i ras.) G, donę H, dianę CMSQVW misisse] om. V1, m ex s corr. F, emisisse 0, m. aiunt in gr. dianae Q aiunt in gremium quondam (quendam GV1, quod tam M) BCFGHMOPV edd., aiunt quondam SW, aiunt quondam in gremium Ter. 16 fugum W uide] e ex o (?) corr. 0 17 libidem H1 quasi] quia W1 18 at] ad Gl0lP*QSVW, ac GS dm (m in ras. m. 2) W summo mss., summa Ter. 20 homuncio )

24

Non omnino, non omnino per hanc turpitudinem uerba ista conmodius discuntur, sed per haec uerba turpitudo ista confidentius perpetratur. non accuso uerba quasi uasa lecta atque pretiosa, sed uinum erroris, quod in eis nobis propinabatur ab ebriis doctoribus, et nisi biberemus, caedebamur nec appellare ad aliquem iudicem sobrium licebat. et tamen ego, deus1 meus, in cuius conspectu iam secura est recordatio mea, libenter haec didici et eis delectabar miser et ob hoc bonae spei puer, appellabar.

Sine me, deus meus, dicere aliquid de ingenio meo, munere tuo, in quibus a me deliramentis atterebatur. proponebatur enim mihi negotium animae meae satis inquietum praemio i laudis et dedecoris uel plagarum metu, ut dicerem uerba Iunonis irascentis et dolentis, quod non possit Italia Teucrorum auertere regem, quae numquam Iunonem dixisse audieram. sed figmentorum poeticorum uestigia errantes sequi cogebamur et tale aliquid dicere solutis uerbis, quale poeta dixisset uersibus: et ille dicebat laudabilius, in quo pro dignitate adumbratae personae irae ac doloris similior affectus eminebat, uerbis sententias congruenter uestientibus. ut quid mihi illud, 0 uera uita, deus meus? quid mihi recitanti adclamabatur prae [*]( 14] Verg. Aen. I, 38. ) [*]( (homun m. 2) W, homuntio MQ ego*** 0 uero illud feci] illud uero feci CMOV, illud uero item (ita) feci Ter. et edd. 21 ac] et F lubens V Ter. ) [*]( 1 alt. non omnino om. BCGHMOPQVW edd., *****mnino F turpitudine F 2 illa G 3 non] nam F uerba] u. ista 0 electa BCF GHMOPQVWedd. 4 praetiosa PSW, pretiosa 0 5 hebriis F 6 ad] om. edd., eras. 0 deus] dne d. Q 8 benę F 10 de S, et de BGFGHMOPQV edd., dicere W meo] om. M 11 deliberamentis V, delebar mentis F aterebatur W, atterebar V pponebatur M 12 degotium F inquieto F 13 et dedecoris laudis M decoris H, de**coris F (de ras.) placarum W 14 posset BCFGHMOPQV edd. theucrorum FOV, teucorum SW 15 quae] qui F s. l. 16 sequi] sed qui W 17 dicere* 0 solitis F dixisse V uerbibus 0 18 adunatae W 19 similiora C effectus FGlMV eminabat P1 20 sententiis Gl 21 uita] uita mea BOp (in mg.) PQb quid] quod BOGHOPQ\'iłVmo )

25
multis coaetaneis et conlectoribus meis? nonne ecce illa omnia fumus et uentus? itane aliud non erat, ubi exerceretur ingenium et lingua mea? laudes tuae, domine, laudes tuae per scripturas tuas suspenderent palmitem cordis mei et non raperetur per inania nugarum turpis praeda uolatilibus. non enim uno modo sacrificatur transgressoribus angelis.

Quid autem mirum, quod in uanitates ita ferebar et a te, deus meus, ibam foras, quando mihi imitandi proponebantur homines, qui aliqua facta sua non mala, si cum barbarismo aut soloecismo enuntiarent, reprehensi confundebantur, si autem libidines suas integris et rite consequentibus uerbis copiose ordinateque narrarent, laudati gloriabantur? uides haec, domine, et taces longanimis et multum misericors et uerax. numquid semper tacebis? et nunc erues de hoc inmanissimo profundo quaerentem te animam et sitientem delectationes tuas, et cuius cor dicit tibi: quaesiui uultum tuum; uultum tuum, domine, requiram: nam longe a uultu tuo in affectu tenebroso. non enim pedibus aut spatiis locorum itur abs te aut reditur ad te, aut uero filius ille tuus equos aut currus uel naues quaesiuit aut auolauit pinna uisibili aut moto poplite iter egit, ut in longinqua regione uiuens prodige dissiparet [*]( 16] Ps. 26, 8. 19] cf. Luc. 15,12-32. ) [*]( 1 omnia illa F 2 itane (t ex n corr.) F exercetur M 3 ingenium] i. mea O1 alt. laudes tuae] om. V, 1. tuas W 4 seribturas C suspenderg V palmitatem Ml 5 per] om. W1 uolatibus MV 6 modo] om. V1 7 quicquid W uanitate* (s ras.) W 10 solecismo \' GG, soleocismo Q, solycismo OlS, solocismo H, solacismo B, cum solecismo P, solecismi F 11 rite] trite C copiose] i ex o corr. F, co- piosae GHI0IPISV, cupiose W1 12 ordinataeque S, ornateque BCF HOPQ edd., ornatgque GMV narţł.rarent F *laudati (e ras.) W 14 nunc] num B, non O\'iłWb eruis BCFGHMOPQV edd. 15 *qu§rentem (cP ras.) M animam] anima mea F scitientem W 16 domine u. t. requiram Q 17 nam] non F longe] eram add. Cg, discessera add. P\' swpr. lin. tenebroso] tenebrosum Q, t. recesseram b, t. cesseram l 18 pr. aut] nec F, hanc W1 aut] *ut Ml 19 re*ditur (d ras.) H ad] a Q ille tuus SW: ille tuus minor BCFGHOPV edd., tuus ille minor MQ ęquus W uel] aut BPW 20 uolauit QVW penna BCFHMO%PVW motu FSW (o ex u corr. W) 21 longinquam regionem F ***dissiparet G )

26
quod dederas proficiscenti dulcis pater, quia dederas, et egeno redeunti dulcior: in affectu ergo libidinoso, id enim est tenebroso atque id est longe a uultu tuo.

Vide, domine deus meus, et patienter, nt uides, uide, quomodo diligenter obseruent filii hominum pacta litterarum et syllabarum accepta a prioribus locutoribus et a te accepta aeterna pacta perpetuae salutis neglegant, ut qui illa sonorum uetera placita teneat aut doceat, si contra disciplinam grammaticam sine adspiratione primae syllabae hominem dixerit, magis displiceat hominibus, quam si contra tua praecepta hominem oderit, cum sit homo. quasi uero quemlibet inimicum hominem perniciosius sentiat quam ipsum odium, quo in eum irritatur, aut uastet quisquam persequendo alium grauius, quam cor suum uastat inimicando. et certe non est interior litterarum scientia quam scripta conscientia, id se alteri facere quod nolit pati. quam tu secretus es, habitans in excelsis in silentio, deus solus magnus, lege infatigabili spargens poenales caecitates supra inlicitas cupiditates, cum homo eloquentiae famam quaeritans ante hominem iudicem circumstante hominum multitudine inimicum suum odio inmanissimo insectans uigilantissime canet, ne per linguae errorem dicat: inter [*]( 15] cf. Tob. 4, 16. 16] cf. Es. 33, 5. ) [*]( 1 dederis O1, deras Ppr. dulcis] dicis F 2 ergo] om. O1 libidinoso] in 1. G 3 id est] idem FMW 4 meus] om. BCFGHMOPQ edd. et] ex ut corr. Fl ut uideas FQ 6 sillabarum FH, sylabarum W loquutoribus P et a te] aetate (om. locutoribus) B 7 salutis (u ex a corr.) P neclegant S, negligant FV1, negligebant Q 8 aut] ut F 9 sillabae FHQ *ominem (h ras.) 0 10 displiceat magis m 11 oderit] hoderit F, 0. ex hominibus V 12 pernicisius 0 hodium F in eo W 13 alium persequendo B grauius] om. BP e 1 14 sunum F imitando W 15 continentia F 16 nollet V, nolet W est W abitans F exelsis V, eccelsis Q1 17 scilentio W infatigabilis SV, infatigabili* 0 sparcens 0XW, parcens 8 penalis W1 18 supra] super edd. 19 quaeritans] quaerit stans FHM, quaerit*stans (a ras.) C, quaerit astans BPQ edd. circumstante* (m ras.) H 20 multitudinem W suum - p. 27, l. 2 non cauet] add. G in spatio uacuo *odio (h ras.) H 21 cauet] capit W lingua* (e ras.) P )

27
hominibus, et ne per mentis furorem hominem auferat ex hominibus, non canet.

Horum ego puer morum in limine iacebam miser, et huius harenae palaestra erat illa, ubi magis timebam barbarismum facere quam cauebam, si facerem, non facientibus inuidere. dico haec et confiteor tibi, deus meus, in quibus laudabar ab eis, quibus placere tunc mihi erat honeste uiuere. non enim uidebam uoraginem turpitudinis, in quam proiectus eram ab oculis tuis. nam in illis iam quid me foedius fuit, ubi etiam talibus displicebam fallendo innumerabilibus mendaciis et paedagogum et magistros et parentes amore ludendi, studio spectandi nugatoria et imitandi ludicra inquietudine? furta etiam faciebam de cellario parentum et de mensa uel gula imperante, uel ut haberem quod darem pueris, ludum suum mihi, quo pariter utique delectabantur, tamen uendentibus. in quo etiam ludo fraudulentas uictorias ipse uana excellentiae cupiditate uictus saepe aucupabar. quid enim tam nolebam pati atque atrociter, si deprehenderem, arguebam, quam id quod aliis faciebam et, si deprehensus arguerer, saeuire magis quam cedere libebat? istane est innocentia puerilis? non est, domine, non est, oro te, deus meus. nam haec ipsa sunt, quae a paedagogis et magistris, a nucibus et pilulis et [*]( 8] Ps. 30, 23. ) [*]( i u 1 homines GPQSVWl furores V 3 ego] ergo MPlW lumine P iaceba* (r ? ras.) 0 4 arenae BFHPS1 edd. palestra codd. 5 inuiderem PQW 7 tunc placere B honeste erat W 8 qua CM 9 oculis] ex occultis corr. 0% tuis] tui in ras. 02 iam om. Q1 quid me] quidem V foedus fui V 10 displicebam-innumerabilibus] om. H displicebam fallendo] f disciplinam lendo F mendacis 0 pr. 11 pedagogos (gos m. 2) M tert. et] ex at corr.:M ludendi (i in ras.) P* 12 spe*ctandi 0 i*mitandi (m ras.) H ludigra W1 inquietudinem W furta gnim F 13 gula 0, gyla HS, guila W, gule F 14 imperitante (inp. CF) BCFGHMOPQY edd. 15 mihi] m. uendentib; Q utrique G 16 fraudulentis* W uanae BFGPQV edd. 17 accupabar Q enim SW, autem BCFGHMOPV edd. ta* C, tam M 18 atque] add. 0\' supr. lin. deprehenderer GMOIV, deprehenderam H, derem W 19 deprehensus (sus m. 2 in ras.) G arguerem P 20 libebar W, licebat C puerorum B )

28
passeribus, ad praefectos et reges, auram, praedia, mancipia, haec ipsa omnino succedentibus maioribus aetatibus transeunt, sicuti ferulis maiora supplicia succedunt. humilitatis ergo signum in statura pueritiae, rex noster, probasti, cum aisti: talium est regnum caelorum.

Sed tamen, domine, tibi excellentissimo, optimo conditori et rectori uniuersitatis, deo nostro gratias, etiamsi me puerum tantum esse noluisses. eram enim etiam tunc, uiuebam atque sentiebam meamque incolumitatem, uestigium secretissimae unitatis, ex qua eram, curae habebam, custodiebam interiore sensu integritatem sensuum meorum inque ipsis paruis paruarumque rerum cogitationibus ueritate delectabar. falli nolebam, memoria uigebam, locutione instruebar, amicitia mulcebar, fugiebam dolorem, abiectionem, ignorantiam. quid in tali animante non mirabile atque laudabile? at ista omnia dei mei dona sunt, non mihi ego dedi haec: et bona sunt et haec omnia ego. bonus ergo est qui fecit me, et ipse est bonum meum et illi exulto bonis omnibus, quibus etiam puer eram. hoc enim peccabam, quod non in ipso, sed in creaturis eius me atque ceteras uoluptates, sublimitates, ueritates quaere-bam, atque ita inruebam in dolores, confusiones, errores. [*]( 4] Matth. 19, 14. ) [*](1 regis G praedia] et p. V haec] et haec V 2 omnino] omnia V, omnino quae edd. maioribus aetatibus] add. SI in mg., maior aet. Ml sicut V 3 ergo] ego W signum] add. 0\' in mg. 4 a*isti (g ras.) xi M, a***** F, aisti W 5 est enim Q 6 exellentissimo V optimo] add. S* s. b, atque (adque CO1) optimo (obtimo F) BCFGHMOPQV edd. 7 et rectori] om. W 8 uoluisse F etiam] etlliam P uiuebam] et uiuebam CF, uidebam H 9 incolomitatem BFGaHMOaPQVW i 10 unitatis] al uniusitatis Oa ex qua eram] exquaeram W, exqu*ram (ae ras., i a m. 2) P, exquirebam B, exquirere Q curae] cuius c. P c interiori F 11 integritate W 15 tali] a ex e corr. 0% ad V 16 sunt dona Q dedi** in ras. M1 pr. et] om. W1 17 ego] e in ras. H, *go V est ergo Q 18 meum] om. M etiam] om. M 19 ipso (om. in) OlW 20 eius] om. M1 me atque ceteras FMSW, me atque ceteris mo, measq. ceteras H, me absque ceteris V sublimitates sublimitates (del. m. 2) P ueritates om. Q )

29
gratias tibi, dulcedo mea et honor meas et fiducia mea, deus meus, gratias tibi de donis tuis; sed tu mihi ea serua. ita enim seruabis me, et augebuntur et perficientur quae dedisti mihi, et ero ipse tecum, quia et ut sim tu dedisti mihi.

LIBER SECVNDVS.

Recordari uolo transactas foeditates meas et carnales corru- ptiones animae meae, non quod eas amem, sed ut amem te, deus meus. amore amoris tui facio istuc, recolens uias meas nequissimas in amaritudine recogitationis meae, ut tu dulcescas mihi, dulcedo non fallax, dulcedo felix et secura, et colligens me a dispersione, in qua frustatim discissus sum, dum ab uno te auersus in multa euanui. exarsi enim aliquando satiari inferis in adulescentia et siluescere ausus sum uariis et umbrosis amoribus, et contabuit species mea et conputrui coram oculis tuis placens mihi et placere cupiens oculis hominum.

Et quid erat, quod me delectabat, nisi amare et amari?

sed non tenebatur modus ab animo usque ad animum, [*](2 serua*** W 3 disti W 4 et ut] ut et 0, ut GMV1 tu om. Q mihi] m. amen CF EXPLICIT LIBER PRIMVS CONFESSIONIS (VM OW) INCIPIT LIBER SECVNDVS OSW __ Explicit liber primus Incipit confessionum liber secundus G, Explic conf lib I, Incipit item II V, Explicit liber primus. Incipit liber secundus BCH, Confessionu explicit liber primus. Incipit secundus PQ, Aurelii Augustini confessionum liber primus explicit. Incipit secundus F, Explicit liber I. Incipit liber confessionum aurelii aug. epi secundus M 6 feditates HS, fe***ditates (cun ras.) W, uoluptates V 7 ea B a**mem 0, *amem (f ras.) B 8 istuc S, istud cett. et edd. meas] ex tuas corr. F 9 recogitationis] gi in ras. V, cogitationis W 10 ***felix (non ras.) W 11 in qua om. Q1, in *qua (i rtw.) M fru*statim (s ras.) 0, frustratim FMl Vl discessns V1 12 inferis] in inferis PQb, inferius C 13 in] om. V adolescentia BOIFGOtPQ, aduliscentia W, adulcentiae (e alt. add. m. 2) V *wnbrosis (h ras.) 0 14 umoribus W computrui* 0 16 eram F - amari et amare B 17 non tenebatur] contenebatur B quatinus FMQ )

30
quateiius est luminosus limes amicitiae, sed exhalabantur nebulae de limosa concupiscentia carnis et scatebra pubertatis et obnubilabant atque obfuscabant cor meum, ut non discerneretur serenitas dilectionis a caligine libidinis. utrumque in confuso aestuabat et rapiebat inbeccillam aetatem per abrupta cupiditatum atque mersabat gurgite flagitiorum. inualuerat super me ira tua et nesciebam. obsurdueram stridore catenae mortalitatis meae, poena superbiae animae meae, et ibam longius a te, et sinebas, et iactabar et effundebar et diffluebam et ebulliebam per fornicationes meas, et tacebus.s o tardum gaudium meum! tacebus tunc, et ego ibam porro longe a te in plura et plura sterilia semina dolorum superba deiectione et inquieta lassitudine.

Quis mihi modularetur aerumnam meam et nouissimarum rerum fugaces pulchritudines in usum uerteret earumque suauitatibus metas praefigeret, ut usque ad coniugale litus exaestuarent fluctus aetatis meae, si tranquillitas in eis non poterat esse fine procreandorum liberorum contenta, sicut praescribit lex tua, domine, qui formas etiam propaginem mortis nostrae, potens inponere lenem manum ad temperamentum [*]( 1 liminoSus (om. est) H exalabantur OFGHIMOPQV, exhalantur SW nebulae] tenebrae Q 2 scatebras V pubertatis] p ex s corr. F obof nu*bilabant (b ras.) 0, obnubilant F 3 offuscabant H90, **fuscabant M, offuscant F non] om. V1 4 confusQ (e m. 3) H 5 inbecillam BCF GHMPQVW, imbecillam 0* arrupta G, abrutta C, arruptam M cupiditatum] f cupidinu O2 s. l., cupiditatem M 6 mersa*bat (b ras.) H, uersabat W, mergebar F 7 obsordueram FPS, obsordueram** W stritura W 8 poenas V superbia SF 9 sinebus] nescieba* (s ras.) F diffundebar FO1 et ebulliebam] add. S* s. l., et ebolliebam V1 10 per] om. W meas] tuas Ml 12 plura et plura] plurima et plura BPQb, ba plura m super (ba a m. 2) V dieccione F 13 quieta Ml lassituding W, falsitudine (1 in s corr.) F 14 modolaretur W, moderaretur Hbm 15 pulcritudines MQV earum quae G suauitibus M1, suauitatis G 16 m*etas (a ras.) H pfigeret F ut] et VW 17 si] add. H* non poterat in eis Q 18 fine] siue Q librorum M1 contento G sicon F pscribit W, psciuit V, pscripsit H* 19 quo V propagine W mortis] mortalitatis BOIPQbm 20 poteras V manum lenem Q ad] a W temperamentum] pr. t ex p corr. F, temperamento W )

31
spinarum a paradiso tuo seclusarum? non enim longe est a nobis omnipotentia tua, etiam cum longe sumus a te. aut certe sonitum nubium tuarum uigilantius aduerterem: tribulationem autem carnis habebunt huius modi. ego autem uobis parco, et: bonum est homini mulierem non tangere, et: qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt dei, quomodo placeat deo; qui autem matrimonio iunctus est, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. has ergo uoces exaudirem uigilantior et abscisus propter regnum caelorum felicior expectarem amplexus tuos.

Sed efferbui miser, sequens impetum fluxus mei relicto te, et excessi omnia legitima tua nec euasi flagella tua: quis enim hoc mortalium? nam tu semper aderas misericorditer saeuiens, et amarissimis aspargens offensionibus omnes illicitas iucunditates meas, ut ita quaererem sine offensione iucundari, et ubi hoc possem, non inuenirem quicquam praeter te, domine, praeter te, qui fingis dolorem in praecepto et percutis, ut sanes, et occidis nos, ne moriamur abs te. ubi eram et quam longe exulabam a deliciis domus tuae anno illo sexto decimo aetatis carnis meae, cum accepit in me sceptrum et totas manus ei dedi uesania libidinis, licentiosae per dedecus [*]( 8] I Cor. 7, 28. 5] I Cor. 7, 1. 32 sqq. 9] Matth. 19,12. 17] Ps. 93, 20. 18] of. \'Deut. 32, 39. ) [*]( 1 paradyso FGVW, paradysso S 2 aut] *ut P 3 sonitu W 4 autem] Q* 8. I., tamen B abebunt F, habebant M ego-parco om. Q 7 iunctus] coniunctus F, uictus V 8 mundo W 9 **uxori (dO ras.) V exaudire F, cum audirem Q abscissus M 10 amplecxus 0, amplexsus F 11 efferbui] ef in ras. Mx, efferui HS, ifferui 01 imp*etum (1 ras.) W 12 omonia F tua] mea V flagella] f m ras. W 13 ades V, adeas W1 seuiens (ens in ras- m. 2) W 14 aspergens BGGHMOQW edd., asper F offe*sionibus P iocunditates CXE FGMOPQW, sic passim 15 offensionem FH1 iucundari-possem] om. H ubi] unde W 16 possim W *Inon (n ras.) 08 quidquam 0 18 occides VlW nos ne] n W 19 exolabam 01 diliciis F *illo a N, lo (ii add. m. 2) D 20 meae carnis GM accipit Ml, accepi W iQxnria me sceptrum (Iuma add. m. 2) M 21 uaesania DGS, uexania W, uesaniae M licentios*e (a ras.) P )

32
huinaiiimi, iulieitae autem per leges tuas? non fuit cura meorum ruentem excipere me matrimonio, sed cura fuit tantum, ut discerem sermonem facere quam optimum et persuadere dictione.

Et anno quidem illo intermissa erant studia mea, dum mihi reducto a Madauris, in qua uicina urbe iam coeperam litteraturae atque oratoriae percipiendae gratia peregrinari, longinquioris apud Karthaginem peregrinationis sumptus parabantur animositate magis quam opibus patris, municipis Thagastensis admodum tenuis. cui narro haec? neque enim tibi, deus meus, sed apud te narro haec generi meo, generi humano, quantulacumque ex particula incidere potest in istas meas litteras. et ut quid hoc? ut uidelicet ego et quisquis haec legit cogitemus, de quam profundo clamandum sit ad te. et quid propius auribus tuis, si cor confitens et uita ex fide est? quis enim non extollebat laudibus tunc hominem patrem meum, quod ultra uires rei familiaris suae impenderet filio, quidquid etiam longe peregrinanti studiorum causa opus esset? multorum enim ciuium longe opulentiorum nullum tale negotium pro liberis erat, cum interea non satageret idem pater, qualis [*](14] cf. PB. 129, 1, ) [*](* m 1 cura meorom] ad curam eorum M, ad curam meorum C, cura eorum (III m. 2) 0, cura eorum V 2 accipere M cure (c ex s corr.) F fuit cura V 4 dictiouem VW 5 quidem] quid est W1 intermissa erant] iiitermisera M 6 seducto F a Madauris] a madaueris Q, a matauris E, iam ad aures (es ex is cwr. Ms) FM litteratorię ex litterataro corr. V1 7 percipiendi F, percipienda W gratiae DlplV longiquioris V, longinquiores HI W 8 aput S sic semper W1 carthaginem CDEFMOQ W, cartaginem HM1 praeparabantur BCDEFG HMOPQV edd. 9 muiiicipii BEGMV tagastensis CDFO1, thagatenais V, tagatensis Q, stagastensis B, tagantensis G, stagantensis M1, at d tagensis (Bt a m. 2) E 10 ammodum F, *d-modum 0 narr**o (ab eras.) Q enim] om. M1 11 haec] om. 01 generi humano g. meo B 12 quautu* lacumque (m raB.) H 13 uidelicet ut F hoc C 14 legis W quam] om. łV. qua C \'1Jł. 2) 0, quo CDFGHM 15 quid] ex quis corr. F 16 tunc laudibus G 17 familiariae (om. suae) W 19 opulentiorem P1 nulli ex nullu corr. M tale] tamen W )

33
crescerem tibi aut quam castas essem, dummodo essem disertus uel desertas potius a cultura tua, deus, qui es unus uerus et bonus dominas agri tui, cordis mei.

Sed ubi sexto illo et decimo anno interposito otio ex necessitate domestica feriatas ab omni schola cum parentibus esse coepi, excesserant caput meum uepres libidinum, et nulla erat eradicans manus. quin inmo abi me ille pater in balneis uidit pubescentem et inquieta indutum adolescentia, quasi iam ex hoc in nepotes gestiret, gaudens matri indicauit, gaudens ninulentia, in qua te iste mundus oblitus est creatorem suum et creaturam tuam pro te amauit, de uino inuisibili peruersae atque inclinatae in ima uoluntatis suae. sed matris in pectore iam inchoaueras templum tuum et exordium sanctae habitationis tuae: nam ille adhuc catechumenus et hoc recens erat. itaque illa exsiluit pia trepidatione ac tremore et quamuis mihi nondum fideli, timuit tamen uias distortas, in quibus ambulant qui ponunt ad te tergum et non faciem.

Ei mihi! et audeo dicere tacuisse te, deus meus, cum irem abs te longius?, itane tu tacebus tunc mihi? et cuius erant nisi tua uerba illa per matrem meam, fidelem tuam, quae cantasti in aures meas? nec inde quicquam descendit [*]( 11] cf. Eom. 1, 25. 17] Ierem. 2, 27. ) [*]( 1 ereescerem F quam] om. M1 dissertus BHIPIVl, desertus D1 b; is 2 uerus] om. V, fet uerus (s ex m corr.) F 5 omni scola (b; et a m. 2) V, o. scola GD aFHMO *PQ W 6 uebres W 7 erat] est W ille] in om. V 8 uidit] pudes uidit F inquieta W, inquietū PQ1, quieta 0 adolescentia C\'FGH, adolescentia (o ex u corr.) 0, adoliscentia W, adulentia V1 9 iestiret F 10 uinolentia BCGMPQW te] om. MWl mundus iste V 11 reaturam F pro] in F amabit V diuino Q 12 aquae G inclinatae in ima (imma V) DFGHMPQV, inclinatae** in ima 0, inclinata in ima C, in ima inclinatae B, inlicitae in anima SW uoluptatis CDF 13 incoaueras FH2, inchoauerat M* eu 14 cathecuminus DOPSV, cateminus W, cathechuminus M, cathecumenus G, catecuminus HPIQ, caticuminus F regens (corr. m. 2) M 15 illic F, ille V exiliuit BCDEFGHMOV edd. 17 ad] a 01 terga ex terga corr. V 18 hei GV, heu FM mihi] et m. W tacuise W 19 ita nec W 21 cantasti (n ex s corr.) 0 discendit W ) [*]( IllIII. Aor. Augustini confr. (Ang. 1,1). ) [*]( 3 )

34
in cor, ut facerem illud. uolebat enim illa, et secreto memini, ut monuerit cum sollicitudine ingenti, ne fornicarer maximeque ne adulterarem cuiusquam uxorem. qui mihi monitus muliebres uidebantur, quibus obtemperare erubescerem. illi autem tui erant, et nesciebam et te tacere putabam atque illam loqui, per quam mihi tu non tacebus, et in illa contemnebaris a me, a me, filio eius, filio ancillae tuae, seruo tuo. sed nesciebam et praeceps ibam tanta caecitate, ut inter coaetaneos meos puderet me minoris dedecoris, quoniam audiebam eos iactantes flagitia sua et tanto gloriantes magis, quanto magis turpes essent, et libebat facere non solum libidine facti uerum etiam laudis. quid dignum est uituperatione nisi uitium? ego, ne uituperarer, uitiosior fiebam, et ubi non suberat, quo admisso aequarer perditis, fingebam me fecisse quod non feceram, ne uiderer abiectior, quo eram innocentior, et ne uilior haberer, quo eram castior.

Ecce cum quibus comitibus iter agebam platearum Babyloniae et uolutabar in caeno eius tamquam in cinnamis et unguentis pretiosis. et in umbilico eius quo tenacius haererem, calcabat me inimicus inuisibilis et seducebat me, quia ego [*]( 7] Ps. 115, 16(6). 20] cf. Ps. 55, 3. ) [*]( 1 illud facerem Q illa enim H secretum BPQ ut memini GM 2 munuerit W, monuerat M ne] ut Ml 3 adulterem HIM, adulterarer (r ult. in ras.) P cuiusque CD munitus W1 muliebris F 4 obtemperare* 0 5 erunt FMl 6 qua W1 in om. HWl contempnebaris GHIQ, contemnebatur H* 7 a me om. BCDFGHMPQ in VW edd. sed] et CDF 8 et] om. F praeceps (in add. m. 2) 0 O coet*aneos (h ras.) H, cetaneos V 9 qnlSi* aud. eos qnM audiebam P it 10 iactantes (It m. 2) M quanto (om. magis) CD 11 turpis JfW v libebant W libidinem W 12 initium (T a m. 2) M 13 ego ne] ergo ne M, et ego ne W, egone tu V uitiosius W 14 ammisso 01 perdidis W1 quod non] om. F faeceram F, fecerem D1 15 quo] qui V 17 aiebam F babilonie HV, babilone W1 18 pr. *in (& ras.) F ei F tamquam-umbilico eius] om. F cynnamis SW, cinnamomis BMPQb ungentis DxOQ 19 in] om. W 20 calcabat (t in ras.) V aeducebant F )

35
sednctilis eram. non enim et illa, quae iam de medio Babylonis fugerat, sed ibat in ceteris eius tardior, mater carnis meae, sicut monuit me pudicitiam, ita curauit quod de me a uiro suo audierat, iamque pestilentiosum et in posterum periculosum sentiebat cohercere termino coniugalis affectus, si resecari ad uiuum non poterat. non curauit hoc, quia metus erat, ne inpediretur spes mea conpede uxoria, non spes illa, quam in te futuri saeculi habebat mater, sed spes litterarum, quas ut nossem nimis uolebat parens uterque, ille, quia de te prope nihil cogitabat, de me autem inania, illa autem, quia non solum nullo detrimento, sed etiam nonnullo adiumento ad te adipiscendum futura existimabat usitata illa studia doctrinae. ita enim conicio recolens, ut possum, mores parentum meorum. relaxabantur etiam mihi ad ludendum habenae ultra temperamentum seueritatis in dissolutionem afflictionum uariarum, et in omnibus erat caligo intercludens mihi, deus meus, serenitatem ueritatis tuae, et prodiebat tamquam ex adipe iniquitas mea.

Furtum certe punit lex tua, domine, et lex scripta in cordibus hominum, quam ne ipsa quidem delet iniquitas: quis enim fur aequo animo furem patitur? nec copiosus adactum inopia. et ego furtum facere uolui et feci nulla conpulsus egestate [*](1] cf. Ierem. 51, 6. 17] Ps. 72, 7. ) [*]( 1 seductibilis (corr. m. 2) 0 quae* P de] e add. H\'ił s. I. babilonis FHQW 2 ibam W 3 pudititiam GW, pudicitia F, pudiciam Ml 4 iamque] itaque (~ a m. 3) W 5 coercere FHqM, coherere V 7 ne] nec V spes] species V uxoria] uxoris G, luxuria W non] at non G 8 qua V in te] int W habebam D1 mater mea Q 9 **ut (ut ras.) C uolebam W uterque parens Q cog. de te prope nihil Q 10 co*gitabat (n ras.) V ille F 11 sollum V nulla detrimentum W 12 ad] a M futura] profutura O\'PQVb extimabat OIY, ęstimabat H i ti studio M 13 concio M, conio (ti add. m. 2) V 14 etiam] enim V1 habenae ad ludendum B abene V 15 *temperamentum V, temporamentum Ml dissolutione GV affectionum BGDGHMOPQV edd., affectione F uariarum] uiarum O1 17 prodigbat CW, prodi**bat M, prodibat mo tamquam] quasi V 19 et] ut CM inscripta FGH MO1 20 ne] nec W ipsam PQ delet] delectet BPQ 22 et] om. M1 ego** P furtum furtum P aegestate GM, eiestate F, necessitate V ) [*]( -3* )

36
nisi penuria pt, fastidio iustitiae et sagina iniquitatis. nam id furatus sum, quod mihi abundabat et multo melius, nec ea re uolebam frui, quam furto appetebam, sed ipso furto et peccato. arbor erat pirus in uicinia nostrae uineae pomis onusta nec forma nec sapore inlecebrosis. ad hanc excutiendam atque asportandain nequissimi adulescentuli perreximus nocte intempesta, quo usque ludum de pestilentiae more in areis produxeramus, et abstulimus inde onera ingentia non ad nostras epulas, sed uel proicienda porcis, etiamsi aliquid inde comedimus, dum tamen fieret a nobis quod eo liberet, quo non liceret. ecce cor meum, deus, ecce cor meum, quod miseratus es in imo abyssi. dicat tibi nunc ecce cor meum, quid ibi quaerebat, ut essem gratis malus et malitiae meae causa nulla esset nisi malitia. foeda erat et amaui eam; amaui perire, amaui defectum meum, non illud, ad quod deficiebam, sed defectum meum ipsum amaui, turpis anima et dissiliens a firmamento tuo in exterminium, non dedecore aliquid, sed dedecus appetens.