Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Magnus es, domine, et laudabilis ualde: magna uirtus tua et sapientiae tuae non est numerus. et laudare te uult homo, aliqua portio creaturae tuae, et homo circumferens mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati sui et testimonium, quia superbis resistis: et tamen laudare te uult homo, aliqua portio creaturae tuae. tu excitas, ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. da mihi, domine, scire et intellegere, utrum sit prius inuocare te an laudare te et scire te prius sit an inuocare te. sed quis te inuocat nesciens te? aliud enim pro alio potest inuocare nesciens. an [*]( 2] Ps. 144, 3. 3] Ps. 146, 5. 4] cf. II Cor. 4, 10. 6] I Petro 5, 5 et Iac. 4, 6. ) [*]( 2 Magnus es-tua et sapill minio depicta S 3 uirtus (r ex s corr.) B est] est et BPQ 6 superbis ds H 7 aliqua] et a. P tu enim b exitas Vsic saepe 8 quia] qui C a te QVl 9 domine] deus b 10 scire] t scire te V intelligere FV, intellere P si (t add. m. 2) M 11 et saire-ait supra Im. add. 8 sit prius B sit om. W an inuocare te] om. S; fort. erant addita in mg. nunc deleta set F 12 aliut S sic semper nesciens] nesciens te BMqPQ edd. ) [*]( XXXm. Aur. Augustini conff. (Aug. 1,1). ) [*]( 1 )
Et quomodo inuocabo deum meum, deum et dominum meum, quoniam utique in me ipsum eum inuocabo, cum inuocabo eum? et quis locus est in me, quo ueniat in me deus meus? quo deus ueniat in me, deus, qui fecit caelum et terram? itane, domine deus meus, est quicquam in me, quod capiat te? an uero caelum et terra, quae fecisti et in quibus me fecisti, capiunt te? an quia sine te non esset quidquid est, fit, ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego sum, quid peto, ut uenias in me, qui non essem, nisi esses in me? non enim ego iam inferi, et tamen etiam ibi es. nam etsi descendero in infernum, ades. non ergo essem, deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine, etiam sic. [*]( 1] Rom. 10,14. 3] Ps. 21, 27. 4] cf. Matth. 7,7. 12] Gen. 1,1. 19] Ps. 138, 8. 21] Rom. 11, 36. ) [*]( 2 credunt sine F01VW 4 inuenient BCFMOSPQW edd. 5 quaeram] **eram F et] ut Mi supra lin. 6 es enim nobis BFHMPb, enim n. es Q inuocat] i. enim V 7 humanitatem] humilitatem M* supra lin. 9 inuocabunt Ml dum meum V 10 eum uocabo BCFHOPbm eum a inuocabo cum om. GP 11 eum inuocabo Q et] ut V quo] in quo F ueniad F sic saepe, uenat M in me] F s. I. 12 quo dens - in me deus] add. 81 s. l. quo] qui pIV, et quis Q ueniat deus BM ue-\' niat in me om. Q 13 ita P meus] add. F2 est] e F 14 terram W1 15 quia] S s. I. esset] sed V 16 quidquit S sic plerumque, quicquid; cett. te add. VI 17 quid] qui BHMiPQ, qui i. qmodo 0* s. I.\', C rn no 18 enim] om. BW iam inferi] i. inferi (f ra m. 2) 0, iam inferi (iam in et no a m. 2) P, i. in inferis edd. 19 etsi] si F discendero W1 20 dne ds (om. meus) Q non omnino] qui n. o. BPQ esses-nisi om. H ; 22 pr. sic] om. FlQ )
Oapiunt ergone te caelum et terra, quoniam tu imples ea* an imples et restat, quoniam non te capiunt et quo refundes quidquid impleto caelo et terra restat ex te? an non opus habes, ut quoquam continearis, qui contines omnia, quoniam quae imples continendo imples? non enim uasa, quae te plena sunt, stabilem te faciunt, quia etsi frangantur non effunderis. et cum effunderis super nos, non tu iaces, sed erigis nos, nec tu dissiparis, sed colligis nos. sed quae imples omnia, te toto imples omnia. an quia non possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt et eandem partem simul omnia capiunt? an singulas singula et maiores maiora, minores minora capiunt? ergo est aliqua pars tua maior, aliqua minor? an ubique totus es et res nulla te totum capit?
Quid est ergo deus meus? quid, rogo, nisi dominus deus? quis enim dominus praeter dominum? aut quis deus praeter deum nostrum? summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et iustissime, secretissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et inconprehensibilis, inmutabilis, mutans omnia, numquam [*]( 8] Ier. 23, 24. 10] cf. Act. 2, 17. 18] Ps. 17, 32. ) [*]( 2 terra 8 unde F ueniad in me F 3 terra F 5 eam S •ria impleris F* 6 refundis BOHMOPQVmo, refund (erio a m. 2) F terrae F 7 quoquam] a q. BFGH0*PQS*Wb 9 plana M faciunt] fecerunt aut f. Q quia] quę F 10 et cum effunderis] om. M1; *aut effunuris M\' in mg., et c. effuderis G 11 eriges W1 dissiparis] dis- ų pergeris BOtPQb 12 quae] qui GM1 edd. to toto (corr. m. 2) M te 13 totum S, te toto W1 capiunt] c. omnia V 15 minores] & m. W est] om. F aliqua] alia M tua] tui BW\'iłmo 16 capit totum G 17 quid] qui W es ergo BGFGHMPQW edd., es ergo 0 rogo] ergo W dńñl dm V 18 dominum] dm V 19 deum] diIS Ppr. V 20 omnipotentissime] om. F iustissime (om. et) Q secre***tissime (tis ras.) F secretissime et praesentissime om. Q 21 stabilis et fortissime V 22 et] om. Q inconpraehensibilis OPS (sic saepe) ) [*]( 1* )
Quis mihi dabit adquiescere in te? quis dabit mihi, ut uenias in cor meum et inebries illud, ut obliuiscar mala mea et unum bonum meum amplectar, te? quid mihi es? miserere, ut loquar. quid tibi sum ipse, ut amari te iubeas a me et, nisi faciam, irascaris mihi et mineris ingentes miserias? paruane ipsa est, si non amem te? ei mihi! dic mihi per miserationes tuas, domine deus meus, quid sis mihi. dic ani-mae meae: salus tua ego sum. sic dic, ut audiam. ecce aures cordis mei ante te, domine; aperi eas, et dic animae meae: salus tua ego sum. curram post uocem hanc et [*]( 1] Iob 9, 5. 18] cf. Marc. 7, 37. 20] Ps. 34, 3. ) [*]( 1 in SW: et in cett. et edd. in uetustate FGW superbos perducens Q 2 agens] a. et F 3 colligens] et c. W 4 perficiens SW: et p. s e cett. et edd. 5 amans V aestuM V gelas M 6 dolos W tranquillos 01 op. mutans BPQ motas V1 7 consilia M recepis W1 quod non H ammisisti F 8 inobs FGHQW1 et] om. M1 gaudens BFGPQ 9 debes V (■ m. 2) 10 reddis BGFGHMOPQV edd., n reddes U debens W donas SW, donas cett. et edd. 12 aut quiddicit et] om. SW 13 quoniam] quo B 14 dabit mihi 0, mihi da-I bit BF, m. dabid JV2, dauid W1 acquiescere BO\'ił, adquiscere M 15 inhebries V illut S; sic semper 16 quiT QW es] om. H1 18 mirl\'łis 0, minarls G, memineris SW1 19 est] sed G hei GV, eu FW 0 22 aperias M )
Angusta est domus animae meae, quo uenias ad eam: dilatetnr abs te. rninosa est: refice eam. habet quae offendant oculos tuos: fateor et scio. sed quis mandabit eam? aut cui alteri praeter te clamabo: ab occultis meis manda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo? credo, propter quod et loquor. domine, tu scis. nonne tibi prolocutus sum aduersum me delicta mea, deus meus, et tu dimisisti inpietatem cordis mei? non indicio contendo tecum, qui ueritas es; et ego nolo fallere me ipsam, ne mentiatur iniquitas mea sibi. non ergo indicio contendo tecum, quia, si iniquitates obseruaueris, domine, domine, quis sustinebit?
Sed tamen sine me loqui apud misericordiam tuam, me terram et cinerem, sine tamen loqui, quoniam ecce misericordia tua est, non homo, inrisor meus, cui loquor. et tu fortasse inrides me, sed conuersus misereberis mei. quid enim est quod uolo dicere, domine, nisi quia nescio, unde uenerim huc, in istam dico uitam mortalem an mortem uitalem? nescio. et susceperunt me consolationes miserationum tuarum, sicut [*]( 6] Ps. 18, 18 sq. 7] Ps. 115, 1 (10): 9] Ps. 31, 5. 10] cf. lob 9, 3. 11] Ps. 26,12. 13] Ps. 129, 3. 16] cf. Gen. 18, 27. 17] cf. Ier. 12, 15. ) [*]( 1 adpraehendam FS, apprehendam BGtOtp, apprahendam V moriar om. C, moriarne MV 2 ea F 3 est] e. m Q quo] qd V dilatest F 4 offendat GWU 5 oculis tuis F mundauit FW 6 oculo tis FV 8 loquar 0 dnS ex dm 0* tu scis] om. M 9 aduersus OV meus] om. M 10 inpietates G non] non ergo V qui ueritas -contèndo tecum] om. V 11 ego] hec W 12 contendo ex condendo F 13 si add. Ws. I. obseruaberis CIHIOlpl, obserbaueris ex obserbaberis F qui Px; corr. m. 2 15 aput tfW sic semper 16 sine] sine me BPQVb T r loqui tamen B 17 inrisor GO, irrisor BCMV 18 i. pri.des Ol, i.rri.des BFGMV 19 domine] d. deus meus BPQ edd. quia] quia dnS H 20 dico] om. Q, dico* HW mortalem uitam PQ, mortalem uitam: tall an mortalem dicam uitam b an morts, uitalB 10 add. m. 3 swpr. lin.) 0 21 susciperunt W )
Post et ridere coepi, dormiens primo, deinde uigilans. hoc enim de me mihi indicatum est et credidi, quoniam sic uidemus alios infantes; nam ista mea non memini. et ecce paulatim sentiebam, ubi essem, et uoluntates meas nolebam ostendere eis, per quos implerentur, et non poteram, quia illae intus erant, foris autem illi nec ullo suo sensu ualebant introire in animam meam. itaque iactabam et membra [*]( 0 1 quo] qua b formasti me B edd. 2 exeperunt V me ergo F alibi neo 3 humane M uel] nec BOIV, uel G 4 implebant (a ex u corr.) ubera C, implebant (p ex b corr.) ubera M mihi] m. dng PQ dabus per eas Vb, p. eas dñã d. B aliment*um (i ras.) W 5 usque fundamentum ad fundum H 6 etiam] enim W dabus mihi F nolle (e ex 0 corr.) G 7 et nutrientibus-dabus] om. F uelle mihi dare b eis] ex eis V, illis b 8 adfectum (d in f corr. m. 2) 0 quo] quod SVW habundabant MIQW, abundabunt F 9 ex te abundabant edd. eis erat V 10 ex eis non] eis non M1 W; non ex eis edd. per eos GM omnia bona M, omnia ds b. Q 12 clamante V, clamante (e in ras. a ae t m. 2) 0 qua aribuis (corr. m. 2) P 13 suggere V, su*gere (g ras.) H, d surgere Q noram] n. aliter noueram H aquiescere C, acquiescere BV 14 offensionis FW 15 post et] post haec GFMb redere corr. ex i redire V primo dormiens F primo Ol, pmo 02 s. lin. 17 uidimus F, uidemus agere Q alios] et alios B 0 9PQ edd. 19 eis] om. V quod 0 20 illae] om. F foris (i ex e corr.) W 21 et membra iSW: membra cett. et edd. )
Et ecce infantia mea olim mortua est et ego uiuo. tu autem, domine, qui et semper uiuis et nihil moritur in te, quoniam ante primordia saeculorum et ante omne, quod uel ante dici potest, tu es et deus es dominusque omnium, quae creasti, et apud te rerum omnium instabilium stant causae et rerum omnium mutabilium inmutabiles manent origines et omnium inrationalium et temporalium sempiternae uiuunt rationes, dic mihi supplici tuo, deus, et misericors misero tuo, dic mihi, utrum alicui iam aetati meae mortuae successerit infantia mea. an illa est, quam egi intra uiscera matris meae? nam et de illa mihi nonnihil indicatum est et praegnantes ipse uidi feminas. quid ante hanc etiam, dulcedo mea, deus meus? fuine alicubi aut aliquis? nam quis mihi dicat ista, non habeo; nec pater nec mater potuerunt nec aliorum experimentum nec memoria mea. an irrides me ista quaerentem teque de hoc, quod noui, laudari a me iubes et confiteri me tibi? [*]( 1 uolunta**bns F 2 qualia poteram] om. SW uere CFGHOlSW 3 intellectu W ne] cnon F 4 subditis] subdit\' Q, s. sed b 5 quos] qd W 6 mihi magis 0, magis (mihi om.) Ml ipsi] om. FV 7 non scientes b 8 mea**olim 0 olim infantia mea B 9 nil B qM* ante P 11 potest. P tu es] tu es ds F et] ras. V es] eras. V e W & dominus* (q. eras.) W, dHsquae D 12 ** stabilium (in ras.) V, stabilium G istant SW 13 immotabiles V origenes C1, origin**es (al ras.) P 14 irrationalium O\'iłW, inrationabilium BCBF GMPV edd. temporarium F 16 alicui ae. m. iam B, iam alicui mo aliquid Q 1 iam aet. meae V* in ras. 17 egi] ex ego corr. G\'ił et] et ea Q 19 ante hanc] ante hac DM, a. huc C, haec V f:ui*na P 20 nec mater nec pater BPQ 21 nec mater W*, & m. W1 nec aliorum] potuitne a. G 22 teque] tequ* H, te qui Fb, **qui M (te ras.) noui] te noli C1; corr. m. 2 n. quod b 23 laudari] 1. te Mb iubeas F, iubes (te add. m. 2) H, iubes a me Q me] om. V tibi 01 in ras. )
Confiteor tibi, domine caeli et terrae, laudem dicens tibi de primordiis et infantia mea, quae non memini; et dedisti ea homini ex aliis de se conicere et auctoritatibus etiam muliercularum multa de se credere. eram enim et uiuebam etiam tunc et signa, quibus sensa mea nota aliis facerem, iam in fine infantiae quaerebam. unde hoc tale animal nisi abs te, domine? an quisquam se faciendi erit artifex? aut ulla uena trahitur aliunde, qua esse et uiuere currat in nos, praeterquam quod tu facis nos, domine, cui esse et uiuere non aliud atque aliud est, quia summe esse atque summe uiuere id ipsum est? summus enim es et non mutaris, neque peragitur in te hodiernus dies, et tamen in te peragitur, quia in te sunt et ista omnia: non enim haberent uias transeundi, nisi contineres ea. et quoniam anni tui non deficiunt, anni tui hodiernus dies: et quam multi iam dies nostri et patrum nostrorum per hodiernum tuum transierunt et ex illo acceperunt modos et utcumque extiterunt, et transibunt adhuc alii et accipient et utcumque existent. tu autem idem ipse es et omnia crastina atque ultra omniaque hesterna et retro hodie facies, hodie fecisti. quid ad me, si quis non intellegat? gaudeat et ipse dicens: quid est hoc? gaudeat etiam sic et amet non inueniendo inuenire potius quam inueniendo non inuenire te. [*]( 9] cf. Ps. 99,3. 11] cf. Mal. 3, 6. 14] Ps. 101,28. 21] Ex. 16,15. ) [*]( 1 confitebor M caeli] pater celi V laudens (corr. m. 2) D 2 ea c 0, ea M 3 autoritatibus (° add. m. 2) 0, auctori*tatibus (b; ras.) W 4 uidebam FH etiam] iam G 5 aliis nota F fecerim F in finem GHSW; F2 in mg. 6 infantiae] i. mee OV1, in facie W 8 traitur F . qua] quae SW, qua V curat STT praeter quam 0, preter que F f 9 a*c*is V aliut S; sic semper 10 est] om. CDGMI0IW; est aliud atq. aliud F quia] qua D atque] ac DGHMOPQW, et V id] om. M est] es BCDFM*OaP edd., es* (t ras.) W 11 in te** W hodiernus dierI4 F 12 pr. et] eras. V 13 haberent] h. dies G 14 qm* anni P deficient FaGaOaPQb hodiernus] h. e V 15 iam] om. F nostri* P 16 acciperunt W et] add. 02 in mg.; & t F utquumque Q 17 et transibunt—existent] om. V athuc S; sic semper, adduc Qs 18 exsistent C, extent M 19 omnia quae CDXGHM2PS, omniaqlu 0 esterna 0, esterna FQIW, aeterna G, externa PV odie F 20 intellegit FM 22 non inuenire te] inuenias te V )
Exaudi, deus. uae peccatis hominum! et homo dicit haec, et misereris eius, quoniam tu fecisti eum et peccatum non fecisti in eo. quis me commemorat peccatum infantiae meae? quoniam nemo mundus a peccato coram te, nec infans, cuius est unius diei uita super terram. quis me commemorat? an quilibet tantillus nunc paruulus, in quo uideo quod non memini de me? quid ergo tunc peccabam? an quia uberibus inhiabam plorans? nam si nunc faciam, non quidem uberibus, sed escae congruenti annis meis ita inhians, deridebor atque reprehendar iustissime. tunc ergo reprehendenda faciebam, sed quia reprehendentem intellegere non poteram, nec mos reprehendi me nec ratio sinebat. nam extirpamus et eicimus ista crescentes. nec uidi quemquam scientem, cum aliquid purgat, bona proicere. an pro tempore etiam illa bona erant, flendo petere etiam quod noxie daretur, indignari acriter non subiectis hominibus liberis et maioribus hisque, a quibus genitus est, multisque praeterea prudentioribus non ad nutum uoluntatis obtemperantibus feriendo nocere niti quantum potest, quia non oboeditur imperiis, quibus perniciose oboediretur? ita [*]( 4] cf. Iob 25, 4. ) [*]( be 1 dicet 8 2 misereris (be add. m. 2) M qfim*** (qñm ras.) P peccato W1 3 me] i mihi M* supr. lin., mecum b conmemoret CDM infantiae] in facie W1 4 qñiñ* P ne infans D e 5 unius est uita diei uita M, est diei unius u. G commemorat (corr. V m. 2) D 6 quilibet (T m. 2) C, quislibet M nunc] non D 1 7 peccabam] p. plorans G an] hanc W huberibus G, uberius M1 8 iniabam SV, inhibam H1 plorans] om. G si] et si V nunc] c eras. H 9 congruendi W1 inians SV, inhiens G, & inhians H, ut hians F deriderabor S, deribor M adque 001 10 repraehendar SW; sic semper reprehendenda* (s ras.) W 11 reprehendentem] nte in ras. GW reprehendendi DaFGaHOaPaQVW 12 nam] naro et H eiciamus D, iecimus F 13 crescentes add. G m mg., crescendo FG 1 aliquit S, sic semper; aliqua V, aliud M 14 purgabat CDM illa bona-etiam] om. F 16 liueris D, sed liberis B et maioribus liberis F 18 uoluptatis W optemperantibus 0*Q nititur W potest (st add. m. 2) M 19 oboedietur O1, oboediretur FO* perneciose M\'J, pernetiose B oberiretur Fl )
Tu itaque, domine deus meus, qui dedisti uitam infanti et ; corpus, quod ita, ut uidemus, instruxisti sensibus, conpegisti membris, figura decorasti proque eius uniuersitate atque incolumitate omnes conatus animantis insinuasti, iubes me laudare te in istis et confiteri tibi et psallere nomini tuo, altissime, quia deus es omnipotens et bonus, etiamsi sola ista fecisses, quae nemo alius potest facere nisi tu, une, a quo est omnis modus, formosissime, qui formas omnia et lege tua ordinas omnia. hanc ergo aetatem, domine, qua me [*]( 16] Ps. 91, 2. ) [*]( 1 infantium B 2 uidi] u. enim F paruulum] puerum B 4 ista] om. W; istę 01 5 remediis] modis G1, af remediis G\'ił in mg. 6 ubertl a ex ubera corr. 0* manente M; corr. m. 2; manantS W *abundante i v (h ras.) M 7 opis (0 in ras.) 0, opes C, opibus PQ, opus G, opus opelentissimum M 8 blandae S, ualde V tolerantur 0% in ras. 9 accensu F, accesu W sint Q 10 probet probes D cum ferri] con- \' V ferri DIM, tamen ferri b 11 depraehenduntur PS, deprehendantur D 12 ab tu itaque incipit liber Parisinus no. 12191 (E) ine fantia (om. et; e add. m. rec.) V, infantia et D 13 ut] et F, om. W intruxisti S, instrucsisti CD1 14 decoronasti F atque incolumitate add. D2 in mg., incolomitate FGHMPlVW 15 conatos W **sinuasti a (in ras.) F iubet M1 16 tibi om. M 17 \'e (8 add. m. 2) M, es D\' s. I. 18 alius] om. D fecere Ml une] aq une F, une in un\' corr. P\'j, uno D 19 quo ex qua corr. F est] om. M modus ex mundus c corr. F formosissim\'e P formans W 20 ordinans W aełatem P quam me GGOVm, de qua me D )
Nonne ab infantia huc pergens ueni in pueritiam? uel potius ipsa in me uenit et successit infantiae? nec discessit illa: quo enim abiit? et tamen iam non erat. non enim eram infans, qui non farer, sed iam puer loquens eram. et memini hoc, et unde loqui didiceram, post aduerti. non enim docebant maiores homines praebentes mihi uerba certo aliquo ordine doctrinae sicut paulo post litteras, sed ego ipse mente, quam dedisti mihi, deus meus, cum gemitibus et uocibus uariis et uariis membrorum motibus edere uellem sensa cordis mei, ut uoluntati pareretur, nec ualerem quae uolebam omnia nec quibus uolebam omnibus. pensabam memoria: cum ipsi appellabant rem [*]( 6] Ps. 50, 7. ) [*]( 1 ueiisse W1 de] om. D exegisse (ex, ut uidetur, eras.) 8 2 multum ista Q 3 qua BCFPQb 4 enim] om. F 5 qua E utero matris D si et] ** et (si raa.) V, et si FQb, si M, et si et W 6 iniquitatib; F 7 in utero me BFGHPQ me mater mea in utero edd. aluit] habuit G ubi domine-tuus] om. W 8 aut] et Q ommitto EiH, omitte M 9 illut S; sic semper eo] add. 0 s. l., illo F 13 habiit FW non erat] onerat W 14 fars F, fa**rer P memini (om. et) E 15 loqui didiceram] didiceram 1. W, 1. didicerim BCGHPVmo post tam aduerti M auerti G pr. 17 lit*eras M, litter§ V mentem CDIMW et i r qua V 18 iemitibus F pr. et om. E uariis om. M *uaris memborum (a eras. corr. m. 2) M 19 uoluntate W 20 paretur D181; corr. m. post. omnia-uolebam] add. M\' in mg. 21 omnibus] omnia BPQ pensabam] pensabo H1, prensabam (rgns m. 2 in ras.) 0, praesonabam EGmo, psonabam M, praesentabam V, praestabam BP, praestabat Q memoriam G BY cum] quod W-)
Deus, deus meus, quas ibi miserias expertus sum et ludificationes, quandoquidem recte mihi uiuere puero id proponebatur, obtemperare monentibus, ut in hoc saeculo florerem et excellerem linguosis artibus ad honorem hominum et falsas diuitias famulantibus. inde in scholam datus sum, ut discerem litteras, in quibus quid utilitatis esset ignorabam miser. et tamen, si segnis in discendo essem, uapulabam. laudabatur enim hoc a maioribus, et multi ante nos uitam istam agentes [*]( 1 aliquam] aliam quam F1 eam] meam S, meam W ad] eras. 0, om. E aliquod 0 monebant (0 ex e corr.) F 2 et tenebam] om. SW 3 *uellent (v ras.) M, uellem F eos] s. l. add. F; eis P1 4 aperiebaritur E 5 ceteroque HOIW 6 actu] s. 1. Da indicantem EV affectationem G 7 penden*dis W fugendisue rebus M, fugien- 0V dis faciendisue r. H, fugiendib; uirib; W 8 sententiis 0 9 qaru V 10 in] & in F hore W per] post M enuntiabam 0, enuntiabant D1 h 11 is C *eram W 13 auctoritate parentum B nutuque] natuque EFGMOPQb 15 ibi] add. 02 s. 1. miserias om. Q1 16 mihi recte onen BPQ b 17 optemperare 08 mentibus E 18 exellerem V, excellentiorem S, excellen**tiorem W linguiosis M artib; artibus F hominu add. E* s. 1. & add. D3 s. 1. 19 scolam FHMOPQSVW, scola F i ut] om. W1 20 literas B 21 si] ex se corr. M2 segnes C bapulabam D 22 hoc enim C hoc] om. F, hec W. )
Estne quisquam, domine, tam magnus animus, praegrandi affectu tibi cohaerens, estne, inquam, quisquam — facit enim hoc quaedam etiam stoliditas — est ergo, qui tibi pie cohaerendo ita sit affectus granditer, ut eculeos et ungulas atque huiuscemodi uaria tormenta, pro quibus effugiendis tibi per uniuersas terras cum timore magno supplicatur, ita parui aestimet, diligens eos, qui haec acerbissime formidant, quemadmodum [*]( 6] Ps. 17, 3. 9] Ps. 21, 3. ) [*]( 1 praestruxerunt FPQb, perstruxerant W cogebatur W pr. 3 dote mine] om. F rogantes E, te rogantes Q didicimus] uidimus V1, corr. m. 2 4 aliquid EGM possis FQ, posset ElH etiam] iam H 5 exte audire] et ex. F, exuaudire Q nos et] nec non et E 6 rogarae P aarislium F 7 inuocationem tuam (om. in) F 8 rogaba* W scola BFHMOPQSVW, scolis Fa, in mg.: scolae pluraliter efferunt bapularem D; corr. in mg. 9 exadiebus (d ex u corr.) F insipientiam] i. meam F n 10 rideba*tur P, ridebatur FGQSW usque Ml, atq; M9 s. l. ab] ad D1FW. 11 accedere MIW mali* D,! mali aliquid BPQxb nihil] non B uoleba M1 plagae meae Q 12 mal*um (i ras.) G ..t meum 6. Ne quisquam CEH 13 esne M 14 quoherens W 15 etiam quaedam V e*tiam M, enim W ergo qui] enim F pie] p V quoherendo W 16 affectus sit B, s. adfectus O1, affectus (om. sit) W1 equuleos M, eculeus EW huius modi V 17 pro] p Ml effugendis M, efiugugiendis F 19 diligens mss.: deridens M* s. l., mo, irridens b haec] om. M aceruissime DaFPaVW quemammodum GMS (sic semper) )
Et tamen peccabam, domine deus meus, ordinator et creator rerum omnium naturalium, peccatorum autem tantum ordinator, domine deus meus, peccabam faciendo contra praecepta parentum et magistrorum illorum. poteram enim postea bene uti [*]( 1 patres F pueri** W 2 afligebamur C1, afficiebamur G eam S metuebamur F 3 te de his] tediis W depraecabamur PS (sic semper), deprecamur F peccamamus Fl 4 exiebatur W 6 uoluisti* G 9 satis] om. H dele*tabat (c ras.) 0 d. nos satis H 7 et-agebant] om. Q 1 in nos] aliter in nobis H, a nobis F utique qui talia G gerebant GM 8 nucae O1, nuiae F necotia El uocantur BCFG HMOPQ edd. 9 miserator F, misereatur 0, misere*tur (a ras.) M pueros] om. E1 pueris u. illis u. utrisque M* 10 approbet C edd. 11 arbitier F uapulassem (om. me) E quia] quo 01 pilo add. M* s. l. eo] ego (g in ras. m. 2) W 13 aut] at D* in mg., haud b faciebaijt E idem] add. M* s. l., id 6 Ml 14 quondoctore (om. a) W, condiacipolo condoctore Q uicta V 15 bile] in ras. D, uile EG1, zelo CM inuitus torqueretur G, inuidiator (inuitator E) queritur (quaeretur W) EFW ego cum] ego sum c. E, ego qui Q 16 con*lusore P, conlusere (om. a) W superabor M1 17 meus om. BCFGHMOPV edd. et creator] ac c. GM, atq. dispositor F 18 omnium rerum DHO autem] add. S s. I. ordinator] non ordinator BxGMPQlb 19 praecepta Q 20 bene postea Q uti] ut W litteras G 1 Ml )
Audieram enim ego adhuc puer de uita aeterna promissa nobis per humilitatem domini dei nostri descendentis ad superbiam nostram et signabar iam signo crucis eius et condiebar eius sale iam inde ab utero matris meae, quae multum sperauit in te. uidisti, domine, cum adhuc puer essem et quodam die pressu stomachi repente aestuarem paene moriturus, uidisti, deus meus, quoniam custos meus iam eras, quo motu animi et qua fide baptismum Christi tui, dei et domini mei, flagitaui a pietate matris meae et matris omnium nostrum, ecclesiae tuae. et conturbata mater carnis meae, quoniam et [*]( . docninant 1 uolebam F quoquumque Q me* (i ras.) V, me. B 2 elegens W 4 f*abellis (1 ras., b in ras.) M, fauellis W eadem] ea EM 5 per oculos] o pr. in ras. 0, p. occulos F, per oc. periculosa BPQb, periculose CD emicante] te m ras. 0, micante CDPQb, micantem F ludos] ludosque BODEFGMIPQV edd., ludisque M* 6 ędunt HIV, aut F praedicti W exellunt V, sic saepe 7 obtent GQ, exoptent V1 mv quod M caedi] ceu H1 8 patiunt F inpediantur D a CPQ edd. eas W 9 Vide ex Vnde corr. M3 domine ista V 11 nondum (om. aet na te) M 12 uita aerna P, uita eaerna F, u. aeter D (na m. 2) nobis promissa edd. 13 nobis] b ex u corr. 0%, a n. Q humanitatem V dei] om. W1 descendentes F 14 isgno F 15 inde] in die W speraui W1 17 praessu DXHXSW, pressus BFGIMPIQb, pressura Pa stomachi] sthomaci S, stomaci GlDxH, sthomachi GH, st. dolore BFQb, st. infirur mitate M\'ił estuare W moritus (it m. 2 in ras.) V, morituros W1, mortuus F 18 custus W iam eras meus M, meus eras (om. iam) F modotu W, moto F 19 et] om. EM tui] tu G* in ras. dei domini om. et) F 20 a] om. W nostrorum FO1 21 matris W )
Rogo te, deus meus, uellem scire, si tu etiam uelles, quo consilio dilatus sum, ne tunc baptizarer, utrum bono meo mihi quasi laxata sint lora peccandi an non laxata sint. unde ergo etiam nunc de aliis atque aliis sonat undique in auribus nostris: "sine illum, faciat; nondum enim baptizatus est." et tamen in salute corporis non dicimus: sine uulneretur amplius; nondum enim sanatus est. quanto ergo melius et cito sanarer et id ageretur mecum meorum meaque diligentia, ut recepta salus animae meae tuta esset tutela tua, qui dedisses eam. [*]( i 1 parturiebat BGBEFGHMOPQV edd. 2 curare 0, curret Vi, curc rêret M2 3 intiarer W1, iniciarer H *te P, a te FV in] & F remissione* (m ras.) V 4 est] om. H pr. 5 mudatio D1 sordidarer] ordinarer E1 6 uiuenirem M lauachrum GH illud] om. V, illum M 7 cordibus V ita] om. V1 credebat FO* (cre)debam etI illa add. M* s. I. 9 me ius] eius SW, melius F xpo EGMW1 t credere FSW 10 satagebam E tu] om. B1 11 adiuuabat W 12 superaretur W seruiebat melior F quia - seruiebat] om. 01 13 utique *** (quae ras.) D iuuenti W, iubente F 14 si] sci W 15 dila**tus H nec W ne tunc] add. PS 16 sunt BGPVW1 lora] uincula Q sunt BOGHOIPQWl 17 ergo] om. B, erge F1 de aliis F sonant 0 utique 01 18 nostris] add. 02 in ras. faciat] faciat quod uult BO* in mg. PQ edd. 19 salutem H 20 ergo] enim W e et cito] ut cito G 21 id ageretur] id agaretur C, indignaretur SW meorum] me rum F meaque] atque W )
In ipsa tamen pueritia, de qua mihi minus quam de adulescentia metuebatur, non amabam litteras et me in eas urgeri oderam; et urgebar tamen et bene mihi fiebat nec faciebam ego bene: non enim discerem, nisi cogerer. nemo enim inuitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit. nec qui me urgebant, bene faciebant, sed bene mihi fiebat abs te, deus meus. illi enim non intuebantur, quo referrem quod me discere cogebant, praeterquam ad satiandas insatiabiles cupiditates copiosae inopiae et ignominiosae gloriae. tu uero, cui numerati. sunt capilli nostri, errore omnium, qui mihi instabant ut discerem, utebaris ad utilitatem meam, meo autem, qui discere nolebam, utebaris ad poenam meam, qua plecti non eram indignus tantillus puer et tantus peccator. ita non de bene facientibus tu bene faciebas mihi et de peccante me ipso iuste rettibuebus mihi. iussisti enim et sic est, ut poena sua sibi sit omnis inordinatus animus. [*]( 14] Matth. 10, 30. ) [*]( 1 melior EM quod FO*PSVW temtationum CV, temtationem F 2 uidebatur W pr. eos] illos QV terram potius scripsi, t. per eos mss., territa p. eos 0* s. I, terram p\' eos Q1, tibi tam eos Bb 3 ipsa W 5 adolescentia C*FGO%Q 6 in* eas] om. Q1 urgueri et 7 urguebar OI.EFI GHP1VW 8 enim] autem BOEFGMOPQV edd. 9 ne H 10 urguebant CFGHPVW f**iebat V te] te dffif Q 11 intuebatur O\'Wl d quo] qui (d m. 2) H, quid M, quomodo E referem G1, referren* (t ras.) r O1, *errem M, ferrem E quod] quid H, qui Mil s. l., quo W 12 praet et #erquam P saciendas F 13 copiosae (et a m. 2) C tui F 14 capilli] et c. (et add. m. 2) 0 nostri] capitis nostri BCFH edd. 15 ut discerem om. Q utebatis F meo] me* (o ras.) P, me OQ 16 flecti V de 17 peccator** (um ras.) Q ita non de codd., ita non de (corr. m. 2) H, i. de non edd. 18 tu] ras. V tu bene faciebus S1 s. I. precante F 19 retribuas M1 enim] e. dna F poena. (s ras.) W ) [*]( XXXni. Anr. Angnstini couff. (Ang. 1,1). ) [*]( 2 )
Quid autem erat causae, cur graecas litteras oderam, quibus puerulus imbuebar, ne nunc quidem mihi satis exploratum est. adamaueram enim latinas, non quas primi magistri, sed quas docent qui grammatici uocantur. nam illas primas, ubi legere et scribere et numerare discitur, non minus onerosas poenalesque habebam quam omnes graecas. unde tamen et hoc nisi de peccato et uanitate uitae, qua caro eram et spiritus ambulans et non reuertens? nam utique meliores, quia certiores, erant primae illae litterae, quibus fiebat in me et factum est et habeo illud, ut et legam, si quid scriptum inuenio, et scribam ipse, si quid uolo, quam illae, quibus tenere cogebar Aeneae nescio cuius errores oblitus errorum meorum et plorare Didonem mortuam, quia se occidit ab amore, cum interea me ipsum in his a te morientem, deus uita mea, siccis oculis ferrem miserrimus.