Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

sed adsentiamui, ut uultis, et esse inferos et esse Manes et habitare nescio quos in his deos ominibus minus faustos et tristioribus praepositos rebus. et quae causa, quae ratio est, ut atrae his hostiae nigerrimique admoneantur coloris? quia nigra nigris conueniunt et tristia consimilibus grata sunt. quid ergo ? non uidetis, ut uobiscum et nos stolide similiterque ludamus, albas esse hostiarum carnes ossa dentes pinguitias omenta cum cerebris mollesque in ossibus medullas? sed uellera nigra sunt nigraeque animantium saetae. solas ergo immolate diis lanas uulsasque ex hostiis saetulas, relinquite infelicissimas pecudes spoliatas licet ac tonsas caeli animam ducere et pastibus innocentissimas incubare. quodsi grata numinibus inferis ea quae sunt nigra furuique existimatis coloris, cur non omnia cetera, quae illorum inferre sacrificiis moris est, sint nigra et [*]( 5 diis ex dis corr P 6 peracribunt Sab 7 conuenit P corr 8 ominum Meursius: hominum P 9 at] ad P corr 13 opinionem Sab: opinione P 19 ominibus Stewechius: hominibus P 20 trae P corr 21 colores c, Sdb 22 tristia Sab: tria. titia P 23 scurriliterque Oehlerus seniliterque Zinkius 26 setae P 28 ac Sab: at P )

254
fumigata taetreque ut colorata curatis? inficite thura, si dantur, salsas fruges atque uniuersa libamina; lacti oleo sanguini, hic ponat ut purpureum colorem, illa ut sint lurida, fuliginem infundite cum fauillis. quod si uobis religio nulla est alba quaedam inferre et suos retinentia candores, ipsi uestras religiones rationesque dissoluitis, cum sacrorum. in opere nihil unum perpetuumque seruatis.

sed et illud hoc loco consentaneum est ex uobis addiscere. si caper caedatur Ioui, quem patri sollemne est Libero Mercurioque mactari, aut bos si sterilis Vnxiae, quam Proserpinae tribuitis, quod ritu atque obseruatione praecipitur:, quid facinoris in hoc erit,! quid malorum scelerisue contractum, cum nihil intersit obsequii, cuius animalis e capite honorarium istud debitum compleatur ? confundi haec, inquit, fas non est nec piaculi parui est officia rituum procurationumque miscere. causam, oro, edissere. quia generis certi hostias certis ius est consecrare numinibus certaque et supplicamenta praestari. et quae iterum. causa est, ut generis certi hostias certis ius sit consecrare numinibus. certaque et supplicamenta praestari? et hoc enim ius ipsum debet habere suam causam certisque ab rationibus exoriri, duci, antiquitatem consuetudinemque dicturus es? hominum mihi scita pronuntias et caeci animalis inuenta: ego autem, cum postulo causam mihi depromi, audire desidero aut caelo aliquid lapsum aut quod magis res poscit, quid adplicitum Iuppiter ad tauri habeat sanguinem, ut ei debeat immolari, non debeat Mercurio, Libero? aut natura quae capri est, ut his rursus adcommoda, Iouialibus conueniens sacrificiis non sit? animalium facta est inter deos diuisio.? transactionis alicuius pactione conuenit, ut ille contineret ab huius se hostia, hic ut [*]( 1 taetreque Salm: taetraque P et Sdb 3 hic Sdb: huic P 4 fabillis P 5 quae P corr c ferre Sab 9 mercurio P corr c 10 tribuitis Sab: tribnitus P quod Hildebrandius: co P quo c\' 12 sceleris.ue P 13 honorarium Sabhonorali- um P 15 procurationumque Meursius: procurationemque P procurationeque Sab 17 et Sdb: est P del Meursius 19 et del Mcursius 22 et Sab: set P 25 ad Sab: at P )

255
usurpare desineret alieni sanguinis iura? - an ut zelotypi pusiones communicare gustatum suarum pecudum nolunt, aut ut gentibus fieri moris diuersissimi. fama est, quae habentur his esui, aliorum eadem reiciuntur a uictibus ?