et quoniam [*](3 honores fergb facerent 5a6 . : 4 appetitiona Urs: adpositione P 11 e«t P 16 contacta ? 18 cernetis Oel:\' cernitis P 21 quam si Sab: quasi P quae si J Salm colturam Urs . 22 in uestram, in Salm uoluptatem Urs 24 superis Sab: superiis P 27 uis] suis P corr uestris scripsi: nonis P 28 sucis] fumis Meursius 29 eaque Sab .30 seuitias P. )
252
nobis in manibus hostiarum sermo uersatur, quae causa, quae ratio est, ut cum dii inmortales — sint enim et per nos licet quicumque esse creduntur — sint unius essentiae uel unius debeant esse naturae, generis et qualitatis unius, non omnibus omnes hostiis sed quibusdam quidam sacrorum mulceantur e legibus? quae est enim causa, requiram ut eadem rursus, ut ille tauris deus, haedis alius honoretur aut ouibus, hic lactentibus porculis, alter intonsis agnis, hic uirginibus bubulis, capris ille cornutis, hic sterilibus uacculis, at ille incientibus scrofis, hic albentibus, ille taetris, alter feminei generis, alter uero animantibus masculinis? si enim honoris et reuerentiae causa mactantur dis hostiae, quid refert aut interest, cuius animalis e capite luatur hoc debitum, cuius ira offensioque ponatur? an numquid alterius alteri animantis gratior et iucundior sanguis est, alteri uero alterius uoluptatem infundit et gaudium? aut, ut fieri moris est, obseruationis alicuius et religionis metu ille caprina abstinet se carne, porcinum alius execratur attactum, huic ouilla fetulenta sunt uiscera, ac ne stomachum fatiget inualidum, hic bubulam duritiem uitat et lactentium lenitatem, quo digerat expeditius, sumit?
sed erras, inquit, et laberis: nam dis feminis feminas, mares maribus hostias immolare abstrusa et interior ratio est uulgique a cognitione dimota. non inquiro, non exigo, quid sacrorum praecipiant uel quid contineant leges; sed si uicerit ratio atque obtinuerit ueritas, differentiam generum nullam in diis esse neque ullis sexibus eos esse discretos, nonne solui necesse est, nonne rationes has omnes ex stultissimis creditas opinationibus comprobari, inueniri? sapientium uirorum non aduocabo sententias, qui risum nequeunt continere, cum discrimina sexuum diis audiunt immortalibus attributa: unoquoque ab hominum [*]( 2 inmortales P 3 essentiae scripsi: sententiae P 5 e om Sdb 8 buculis Gel \'ouiculis uel buculis uel uitulis* Urs 9 incientibus Urs: ingeatibus P 10 atris Sab 12 diis ex dis corr P 14 animantis scripsi: minus P animalis Urs muneris Klussmannus munus Mauptius gratius et iucundius Hauptius 19 sthomacum P 21 diis ex dis corr P 24 uicerit] iusserit Sab 27 nonne del Salm ex scripsi: et P e Sab )
253
quaero, an ipse apud se credat sibique ipse persuadeat, distinctem esse deorum genus, mares ac feminas hos esse et ad generandos fetus conuenientium membrorum dispositione formatos? sed si sexibus sexus pares, id est feminas feminis, mares autem hostias dis maribus immolari sacrificiorum iura praescribunt: quae in coloribus ratio est, ut merito his albas, illis atras conueniat nigerrimasque mactari? quia superis diis, inquit, atque ominum dexteritate pollentibus color laetus acceptus est ac felix hilaritate candoris, at uero diis laeuis sedesque habitantibus inferas color furuus est gratior et tristibus suffectus e fucis. sed si rursus optinuerit ratio, inferorum penitus cassum esse nomen et uacuum neque ulla sub terris regna esse domiciliaque Plutonia, opinionem necesse est id quoque frustrari quam super atris pecudibus habetis diuisque subterreis. quodsi inferi nulli sunt, deos etiam Manium necesse est esse nullos. fieri enim qui potest, ut cum loca sint nulla, eorum quae non sunt ulli perhibeantur esse cultores?