Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

ergo si haec cassa sunt nec rationis alicuius habentia firmitatem, sacrificiorum et ipsa inanis est ratio. etenim qui potis est habere idoneam: id quod sequitur causam, cum ipsum illud primum, a quo defluit secundum, inanissimum esse reperiatur et uacuum et, nulla soliditate firmatum? Telluri, inquiunt, matri scrofa inciens immolatur et feta, at Mineruae uirgini uirgo caeditur uitula, nullis umquam stimulis nullius operis excitata ad conatus. atquin nos arbitramur nec uirginem uirgini oportuisse mactari, ne uirginitas uiolaretur in pecude, qua dea plurimum pollet, nec Telluri grauidas atque fetas ob honorem fecunditatis ipsius, quam cuncti expetimus et optamus inextinguibili semper † fecunditate procedere. nam si, quia uirgo Tritonia est, idcirco ei conuenit uirgines hostias immolari, et quod Tellus est mater, consimiliter grauidis accipienda est scrofis, ergo et musicis Apollo, quod musicus, et quod medicus Aesculapius, medicis,. et quod faber Vulcanus est, fabris, et quod Mercurius eloquens, eloquentibus debet disertissimisque mactari. quodsi dicere istud insanum est aut ut mediocriter pronuntiem brutum, multo illud maioris amentiae est, fetas iugulare Telluri, quod sit fetibus grauior, Mineruae castas et uirgines, quia sit pura, uirginitatis intactae.

nam quod dici a uobis accipimus, esse quosdam ex diis bonos, alios autem malos et ad nocendi libidinem promptiores, illisque ut prosint, his. uero ne noceant sacrorum sollemnia ministrari, quanam istud ratione dicatur, [*]( 1 desineret Gel: desideret P iura] iu P corr c ut Sab: ut P zelotipi P 2 communicare Sab: concumunicare P 4 aliorum Meursius: aliarum P 6 ratio Sab: datio P pote Sab 7 secundum P 9 inciens Urs: ingens P 10 et om Sab ut foetae Meuraim 11 nullus P corr excitata ad scripsi: excitata P eicita ad Oehlerus conatu Sab 15 quoniam Urs 16 fecunditate] Arnobium fertilitate uel ubertate uel uirtute scripsisse Zinkius suspicatur 19 aescolapius PI 21 dissertissimisque P 23 telluri. P 24 grauior] grauida ? _28 quamnam P corr )

256
intellegere confitemur nos non posse. nam deos benignissimos dicere lenesque habere naturas, et sanctum et religiosum et uerum est, malos autem et laeuos, nequaquam sumendum est auribus, ideo quoniam diuina illa uis ab nocendi procul est dimota et disiuncta natura. quicquid autem potis est causam calamitatis inferre, quid sit primum uidendum est et ab dei nomine longissima debet differitate seponi. itaque ut uobis . commodemus adsensum, dextrarum sinistrarumque rerum deos esse fautores, ulla nec sic ratio est, cur alios alliciatis ad prospera, alios uero ne noceant sacrificiis conmulceatis et praemiis: primum quod di boni male non queunt facere, etiam si nullo fuerint honore mactati; quicquid enim mite est placidumque natura, ab nocendi procul est usu et cogitatione discretum: malus uero conprimere suam ferociam nescit, quamuis gregibus mille et mille alliciatur altaribus. neque enim in dulcedinem uertere amaritudo se potest aut ariditas? in umorem, calor ignis in frigora aut quod rei cuicumque contrarium est id quod sibi contrarium est in suam sumere atque inmutare naturam. ut si manu uiperam mulceas, uenenato blandiaris aut scorpio, petat illa te morsu, hic contactus aculeum figat, nihilque illa prosit auso, cum ad nocendum res ambae non stimulis exagitentur irarum sed quadam proprietate naturae: ita nihil prodest promereri uelle per hostias deos laeuos, cum siue illud feceris siue contra non feceris agant secundum suam naturam et ad ea quae facturi sunt ingenitis legibus et quadam necessitate ducantur. quid quod isto modo utrique dii desinunt esse suis in uiribus et suis in qualitatibus permanere. nam si bonis ut prosint res diuina conficitur, malis autem ne noceant isdem rationibus supplicatur, sequitur ut intellegi debeat, nihil dexteros profuturos nulla si acceperint munera fierique ex hoc malos, malos autem si acceperint [*](1 nos add c, om Sab 3 leuos P 5 pote Sab 11 dii ex di corr P 16 humorem c 17 ∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗calor P 20 contactus in contractus corr P contractus Sab contactus Oel 22 exagi- tantur Sab 25 secundum add Klwsmannus ad quae Heumannus facturi Klussmannus: facti P 28 malis] aliis Sab 29 hisdem P )
257
nocehdi posituros mentem fierique et hoc bonos: atque ita perducitur res eo ut neque hi dexteri neqUe illi sint laeui aut, quod fieri non potest, utrique ipsi sint dexteri et utrique iterum laeui.