Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

qui sunt, inquitis, di ueri? ut communi uobis et simplici respondeamus uerbo, non scimus. quos enim uidimus numquam, qui sint scire quemadmodum possumus? ex uobis audire consueuimus deos esse quam plurimos et numinum in serie conputari: qui si sunt, ut dicitis, uspiam uerique, ut Terentius credit, eos esse consequitur sui consimiles nominis, id est tales quales eos uniuersi debere esse concipimus et nominis huius appellatione dicendos, quinimmo ut breuiter finiam, qualis dominus rerum est atque omnipotens ipse, quem dicere nos omnes deum scimus atque intellegimus uerum, cum ad eius nominis accessimus mentionem. deus enim ab altero in eo quo deus est nulla in re differt, nec quod unum [*]( 6 uel vel P 9 uerior om Sab scaeuus Heraldus, caeuus P saeuus Sab 11 cedat P 13 diisiugati P corr dii (ii ex i corr) P 17 numinum SaJJ: nominum P 19 concipimus Bigaltim: conspicimus P 24 quo] quod Sab)

239
est genere, suis esse in partibus minus aut plus potest qualitatis propriae uniformitate seruata. quod cum dubium non sit, sequitur ut geniti numquam perpetuique ut debeant esse, extrinsecus adpetentes nihil nec carpentes aliquas terrenae ex materiae opibus uoluptates.

ergo si haec ita sunt, primum illud a uobis expetimus noscere, quae sit causa, quae ratio, sacrificia ut ista faciatis, quid deinde ex hoc lucri ad deos ipsos perueniat atque in eorum commoditates subsidat. quicquid enim geritur, debet habere causam sui neque ita esse ab ratione seiunctum, ut in operibus geratur cassis et in uacuis ludat inanitatis erroribus. numquid forte dii caelestes aluntur his sacris et ad eorum conpaginem retinendam nonnullius opus est suffectione materiae ? et quis ita est hominum deus prorsus qui sit ignorans, ut eos existimet contineri alicuius alimonii genere et cibi esse munus quod eos faciat uiuere et inmensam in perpetuitatem durare? quicquid enim causis et rebus fulcitur extraneis, necesse est esse mortale et habere ad periculum uiam pronam, ubi aliquid coeperit deesse quo uiuitur. tum ∗∗ quod ex his rebus quae admouentur altaribus nihil uidemus accedere atque ad numinum substantias peruenire. aut enim tus datur et liquefactum carbonibus disperit, aut animalis est hostia et ab canibus abligurritur sanguis, aut si aliquod uiscus aris fuerit traditum, ratione ardescit pari et dissolutum in cinerem labitur. nisi forte hostiarum deus animas deuorat aut ex aris ardentibus nidorem consectatur et fumos, pasciturque de cnisis, quas euomunt ardentia uiscera adhuc uda de sanguine et prioribus umecta de sucis. sed si deus ut dicitur nullius est corporis omnique est incontiguus tactu, qui fieri potis est, ut corporalibus rebus nutriatur incorporeum, quod mortale est ut inmortale sustineat subdatque [*]( 4 terrenae Urs: terrenas P 6 eacrificia Urs: sacrificii P 8 commoditates Stewechius : commoditate P subsideat Sab 10 geratur scripsi: feratur P teratur HUdebrandius 16 inmensam in perpetoitatem scripsi: inmensa in perpetnitate P 19 lacunam sig- naui 21 thns P 26 fumus P corr c 27 nda Gel (huda 800 in err): suda P prioribus] crnoris Mewrsius propriis ? 28 incontingnns P corr 29 potest Sab, )

240
salutem rei quam contingere nequeat et motus subministrare uitalis? cessat ergo ut apparet sacrorum haec ratio, neque dici a quopiam potis est ea causa sacrificia celebrari, quod alantur his numina et eorum sustineantur e pastu.